Skip to main content

Full text of "De imperio Constantini III, 641-668"

Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing tliis resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing lcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laige amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout thisprojcct and hclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offer guidance on whether any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite severe. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http://books.qooqle.com/| 



JT 



j^- m^^ 7^^ / 



^ 



DE IMPERIO 
CONSTANTINI III 

(641—668) 



DISSERTATIO PHILOLOGICA 

QVAM SCRIPSIT AD SVMMOS IN PHILOSOPHIA HONORBS 
AB AMPLISSIMO PHILOSOPHORVM lENENSIVM ORDINE 



RITE IHPETRAMD08 

lOAJSTNES gAESTNER 

lENENSTS 



TYPIS B. G. TEVBNERI • LIPSIAE MCMVH 



yy\^7s: I 



Harvard College Library 

DEC 11 1907 

From the University 



GeDehmigt von der philosopliischen Fakultat der Universitat 
Jena anf Antrag des Unterzeichneten. 

Jena, den 24. Februar 1906. 

Prof. D. Dr. Gelzer^ 

d. Zt. Dekan. 






De fontibns. 



Tractantibus nobis historiam Constantini IIP) primo loco ni- 
mirum fontes Graeci respiciendi sunt. Sed ut horum in nu- 
mero scripta ampliora quae ab aequalibus composita sint nuUa praesto 
esse valde dolemus^ sic inter reliquas Graecas litteras a contem- 
poraneis scriptas inyenimus^ ni fallor^ nuUas^ quae quidem historiam 
profanam attingant. His enim solae res ecclesiasticae tractantur. 
Quibus ex omnibus sive scriptis sive instrumentis gravissimum mihi 
videtur exemplar Hypi', quem Constantinus^ ut discordias suae 
aetatis ex diversis dogmatibus ortas tolleret^ promulgaverat. Huius 
decreti exemplum inter acta concilii LateranensiS; quod anno 649 
congregatum erat, ad nos venit.^) 

Deinde huc referenda sunt ea^ quae de martyrio Maximi Con- 
fessoris ab Anastasio responsali et Anastasio monacho^ illius dis- 
cipulis^ memoriae prodita sunt^ qui maximae parti rerum quas 
narrant interfuemnt. De prima quaestione^ quae Constantinopoli 
in Maximum eiusque discipulos instituta est^ Anastasius responsalis 
accuratissime agit in tractatu qui inscnbitur ^^'E^7lyrj6ig trjs xti/i^- 
66C3g ysvoiisvTjg fista^v xov xvqov afiPa Ma^Cfiov^ ocal x&v 6i)v 
avTcS, xal xcbv aQ%6vx(x)v ijtl 6sxq6xov''^) De doctrina trium 
voluntatum docemur duabus epistuIiS; quarum altera a S. Maximo 
ipso ad Anastasium monachum^)^ altera ab hoc Maximi discipulo 
ad monachos Calarienses data est.^) Porro commemoranda sunt 

1) De nomine vide in&a. Imperator a populo Constans appellatns 
Constantino nomine pnblice nsus est. Sed apnd omnes fere Bcriptores 
ConBtantis nomen invenieB. 

2) ManBi, Acta conciliorum Xp. 1029; cf. Hefele, Conciliengesch. 
ni p. 186 sq. 

3) Migne Patrol. graeca 90 I p. 109 sqq. 

4) Ibid. p. 132. 

6) Ibid. p. 138. Hnins epistalae exemplar latina lingua compoBitom 
ad nofltram aetatem venit. 



— 4 — 

acta, quae „Tov iv ayCpig IlaxQQg ijfiobv xal ifiokoyritov Mal^C- 
ILOVj nBQi rmv TtQaj^d^^vncav hv rfj nQforri airov ki,0Ql(f^ ^rot kv 
Bi^vTi* ra %aQa rov &soSo6Cov i7CL6x67tov Kai^aQsCag Bid^vvCag^ 
xal avrov dialex^ivra'' inscripta diiucide ostendunt; quantopere 
imperator enixus sit Maximum ad doctrinam monotlieleticam con- 
vertere. Hisce actis relatio addita est; qua de gravibus suppliciis 
agitur^ quibus Maximus eiusque discipuli ex consulto synodi Con- 
stantinopolitanae affecti sunt.^) Quorum exitus tractatur in epistuia 
Anastasii responsalis ad Theodosium presbyterum Gangrensem scrip- 
ta et scholio brevi quod litteras modo laudatas sequitur.^) 

Ut iam dixi^ magnopere aequalium desideramus opera quae 
tempora Constantini illustrent. Proxime ad iliam aetatem accedit 
TheophaneS; qui in chronographia materiam omnium aliorum 
graecorum librorum^ qui ad id quod agimus pertinent^ longe copio- 
sissimam exhibet. Quibus tamen ex fontibus auctor in ea operis 
parte qua de imperlo Constantini agit conscribenda hauserit^ difti- 
cile est diiudicatu^ quia nulli ad nos venisse videntur. Ne no- 
minum quidem scriptorum notitiam habemus. Itaque si Theopha- 
nis fontes indagare studemus^ nil proficiemus nisi simul contextum 
eius ipsum accuratius perscrutabimur et cum scriptis eorum com- 
parabimus qui postea et ipsi de Constantino aliquid prodiderunt. 

Duobus locis diversis auctor refert quae tempore Constantini 
gesta sint. Atque primum sub A. M. 6121 (ed. de Boor I p. 331 sq.) 
narratione satis contracta illud tempus complectitur; deinde multo 
fusius accuratiusque historia quam tractamus p. 341, 12 —352, 2 
proditur, quo loco Tlieophanes res quae gestae sunt ex consuetudine 
sua singulis annis tribuit. 

Videamus nunc de narratione paginarum 331 et 332. Quam 
si inspexeriS; rebus ecclesiasticis aliquantum momenti dari invenies; 
etenim praecipue de papis Romanis et episcopis Constantinopoli- 
tanis et de differentiis ad dogma spectantibus agitur. Contra pro- 
fanae historiae nisi paucis verbis mentio non fit Quod cum ita sit, 
maxima huius loci pars ad historiam nescio quam ecclesiasti- 
cam redire videtur, qua in conscribenda auctorem praeter alias 
litteras etiam acta concilii Lateranensis inspexisse existimo. Con- 
feras quaeso haec: 

Theoph. p. 331, 15sqq.: Acta concil. Lateran. Mansi 



(^IIvQQog) TcaL XCfisXXov 6q- 
d^oSo^Cag iTCiSsScoTccog r& TtaTCcf, 



X p. 877 sqq.: . . . Tud klfisXXov 
[isd'^ 'bjtoyQafpfig iSCag k%i- 



1) Migne 1. c. p. 186 sqq. 

2) Ibid. p. 171 sqq. Quaescripta latina lingaa composita ezhibentur. 



dovvav xfi xad'^ ij^&g d7C06t0' 

Xixri xad^edQa v6xeqov 

TiaXiv dLxrjv dxad-aQrov xvvbg 
elg tb iSiov i^e^rjfia exi^tQeilfev. 



— 5 

iSix^ri in^ aitov. trjg Se 
^Pl[b[irig {)jtox(XiQi/j6ag xal iv^Pa- 
^evvri iXd^cav Sg xvwv ijtl tb 
tSiov il^iQa[ia ini^tQetl^ev. 

Agathonem papam Martino successisse p. 332; 5 sqq. inepte re- 
fertur. Re vera post Martinum EugeniuS; VitalianuS; Adeodatus^ 
Donus sellam Romanam obtinuerunt; priusquam Agatlio pontifex 
factus est. Et synodus de qua hoc ioco sermo est Constantino 
Pogonato demuni; filio Constantini III; regnante convocata est. 
Cum hac narratione perperam verba sequentia (p. 332, 8sqq.) ovt(o 
Se tfig ixxXr^6lag t6te i^td te t&v ^aOiXiov xal t&v Sv66e- 
^Cbv leQBov taQatto^iivrjg . . . coniunguDtur; quae propter sententiam 
potius ad antecedentia (p. 332^ 2 sqq.) trahenda sunt. Itaque iila 
verba (p. 332, 5 — 8), quae non recte hoc loco exhibeantur^ cum 
rationi temporum repugnent; interpolatione in contextum irrepsisse 
est suspicio. 

Sub fine totius narrationis (p. 332, lOsqq.) Theophanes de 
magnis calamitatibus, quibus Graeci regnantibus Heraclio et Con- 
stantino III ab Agarenis affecti sunt, conqueritur. Atque verba 
Theophanis ad auctorem quendam referenda esse existimo, qui 
illis temporibus vixerit et haud ita multo post proelium navale ad 
Phoenicem commissum (a. 655) mortuus esse videatur. Hoc colligi 
potest, ni fallor, primum ex vocibus „TV7rrcov rj^iag^' et j^liyc)'^'^ 
deinde Graecos Arabibus semper inferiores fuisse traditur atque 
extremo loco ordinis calamitatum enumeratarum clades ad Phoeni- 
cem accepta profertur.^) De pactione autem anno 658 facta, ex qua 
Arabes Graecis tributum solvere debebant, iiihil proditur, quamvis 
haec res magni momenti ponderisque fuerit Itaque scriptor ille 
quo tempore nuntius percrebruit Arabes pactionem turpem a Grae- 
cis impetravisse non iam inter vivos fuisse putandus est. Quae 
si ita sunt, ab hoc auctore verba (p. 332, 17 sqq.) ,,^'Ttg ovx 
inav6at0j axQig av 6 tf^g ixxXri^Cag St(DXtr}g ev Uixelio: xax&g 
dvriQid^rj^' componi non potueruntj immo ea a recentiore quodam 
orthodoxo interpolata esse veri simile est. 

Ut iam dixi, his verbis paginarum 331 et 332 res quaedam 
narrantur quae postea rursus accuratius produntur. Atque utrum- 
que locum ad unum eundemque fontem pertinere ex hoc conspectu 
concludere potes: 

1) Cladis Dathemeiisis nuUo, ni fallor, alio loco, nisi hoc men- 
tio fit. 



— 6 — 



p. 330, Slsqq.: tov dyHga- 
xks(ov tekevtTi^avrog^ oud tov 
vlov aitov K(ov6tavtCvov fia- 
6vkBv6avtog^ IIliQQOg 6vv tfj 
MagtivQ (paQpLdx^ tovtov avBl- 
ksv, xal fia6iXBvei^HQaxX(ovag^ 
6 tfig MaQtCvrig vl6g. 



p. 341, 12sqq tsXsvxa 

^HQdxXsiog 6 fia6iksvg . . . fia6i- 
ksvsi d^k lut aitbv K(Dv6tav- 
tlvog, 6 vlbg avtov^ . . . xal 
(paQfiaxsvd^slg iieb MaQtLvrjg . . . 
xal H^Aqqov TtatQidQxov tsksv- 
ta, xal fiaciksvsL ^HQaxXcovag^ 
6 MaQttvrig vlbg 6i)v Tfj (ir}- 

tQl McCQtLVTl. 

p. 341, 24 sq d7i(a6ato 

fl ^vyxkrjtog ^HQaxXcDvav «fta 
MaQtlvri ifi firitQl avtov . . . 



p. 331, 3 sqq. ^ dh ^vyxkrj- 
tog xal fi ^dhg HiiQQOV d)g 
d6sfirj 6x)V tfi MccQtCvrj xal rp 
vlp ainrig i^^(o6av. 

De comprehensione Martini papae eiusque exilio et Maximi 
Confessoris tormentis Tbeophanes nos docet tribus diversis locis 
(p. 332, 2sqq.; p. 347, 7sqq.; p. 347, 21sqq.; p. 351, 17sqq.), quo- 
rum primus et tertius haud scio an affinitate quadam coniuncti 
sint. Conferas quaeso haec: 



p. 332, 2 . . . t6v ts ayLov 
MaQttvov xal Md^Lfiov ivsy- 
xag iv K(ov6tavtLvovjc6XsL 
xal Pa6avC6ag s^oqC^ TtaQdicsfjL- 
^sv iv XsQ6&VL xal tolg xXi- 
^a6LV' nokloi}g S^ xal t&v 
i6%SQC(ov ijtL6x6novg itLfKOQil- 
6ato. 



p. 351, 17 ... xal MaQtl- 
vov tbv dyL(btatov jtdjtav ^P(o- 
firjg dtL(i(og i^yaysv iv K(ov- 
6tavtLvov7t6lsL xal i^(0QL6sv slg 
td tfjg XsQ6&vog xkCfiata^ xal 
Md^Lfiov tbv 60(p(otatov . . . 
iyl(o66ot6firi6sv . . . xal %ok- 
Xo^bg t&v dQd^od^^^ov alxCaLg 



I . . . xatsSCxa6s . . . 

Transeamus nunc ad eam chronographiae partem tractandam, 
in qua Theophanes res quae Constantini IH tempore gestae sunt 
singulis annis mundi assignat. Wellhausen existimat Theophanem, 
cum de rebus Saracenorum eorumque proeliis cum Graecis com- 
missis agit, non tam arabicos fontes quam syriacos adhibuisse.^) 

Theophanes sub A. M. 6146 de proelio agit navali, quod Ara- 
bes et Graeci anno 655 ad Phoenicem commiserunt. Fabulam, qua 
res a filiis Bucinatoris Tripoli gestae narrantur, ex syriaco quodam 
fonte fluxisse e comparatione Theophanis et Eliae Nisibeni^) (A.H. 

1) Wellhausen f,Die E&mpfe der Araber mit den Romaern in der 
Zeit der Umaijiden^^ aus den Nachrichten der k. Gesellschaft der Wissen- 
Bchaften zu Gottingen, Philol.-Hist. Elasse 1901, Heft 4, p. 445. 

2) F. Baethgen, Fragmente syr. u. arab. Historiker. Abhdlg. f. 
d. Eunde d. Morgenlandes, hggb. Ton der D. M. G. YUI, 3 p. 113. 



— 7 — 

34) elucet. Quomodo autem extrema pars huius narrationis (p. 346, 
9sqq.) contaminatione inficetissima composita sit, infra demonstrare 
liceat. Atque videbimus scriptorem in proelio Phoenicio tractando 
duabus narrationibus usum esse, quas simplici errore Theophanes, 
quia idem agi non intellexerit, temere confuderit. Narratur hoc^): 
^^cum Constans (sc. Constantinus III) imperator hostes sibi victoriam 
parere vidisset^ homini nescio cui vestem suam induit. £t filius 
Bucinatoris antea commemoratus in navem regiam insiluit et Con- 
stantem arreptum in aliam navem transportavit et praeter opinionem 
servavit Ipse fortiter in navi imperatoris insistens multos occidit 
se pro imperatore generosissime morti ofTerens. Quem hostes, post- 
quam eum circumdederunt et in medio tenuerunt, imperatorem esse 
rati sunt. Cum multos necavisset, hostes eum interfecerunt una 
cum illo, qui veste imperatoris indutus erat. Imperator autem sic 
fugatus servatur et omnes relinquens Constantinopolim nave vec- 
tus est." 

Huic Theophanis contextui satis discrepantiarum inesse appa- 
ret. Verba enim (p. 346, 15) ... eSoxovv avtbv alvav tbv fiatsi- 
Xia hoc loco ad filium Bucinatoris referuntur, quamquam iieri non 
potuit, quin hostes illum, qui imperatoris veste indutus fuerit, impe- 
ratorem ipsum esse censerent. Deinde quaedam verba vocesque 
bis referuntur. 

Duarum narratiuncularum quas Theophanes conscripsit sola 
altera a Georgio Monacho (ed. de Boor, p. 716, 21sqq.), altera a 
Bar-Hebraeo, Syro auctore, exhibetur sic, ut etiam ex Theophanis 
contextu utraque extrahi possit. Cf. haec: 

Georg. Mon.: Theoph.: 

^Ejtcpovkrjg di (lYjvvd^ei^rig rp fiaffi- \ 
Aar, avaxoivovtai tavtrjv yvrj^Cp tivl 

x€}v hnriTtocQV aavtov q)Ck<p^ c5 Kal tijv j . . iviSvGs . . . akkov ti^v 
ISCav i6%^ta xata ti^v ixeCvov 6v(i- j iod-rjta avtov, 
fiovkiiv ivSv6ag xal elg TteviXQOv 

xlotov eiaekd^cjv 6i)v dXCyoig ani- . . . a7ci%Xe.v6av iv Kn6- 
7ckBv66 Sia tf{g vvxtbg iv Kndkec 6C3- | kBi, 
d^slg jtaQaS6^€jg, tfj Si iitavQiov 6 . . . %aQaS6i,cog Sii^ca- 
tiiv fia6ikixiiv io^-fita TteQifisfikrnLivog ' 6ev, 
i%v6t&g tfj Pa^ckixfi vrfi 6vv<i%tetai ! . . . i7ti6tag tfj Pa6ckix^ 
x6ks(iov, bv ol %oki(iioL %eQixvxk(o- vrjt, , . . tovtov Si xv- 
6avteg Soxovvteg ccdtbv elvai tbv xk<a6avteg ol Jtokificot 

1) Theoph. ed. de Boor I p. 346, 9 8qq. 



— 8 — 

xoXlovg i^ avrojv avSQsCcag avBkhv 
kafihv xal aixhg xaiQCav Jtkrjyiiv ixB- 
iBvtrj^sv^ nkriQAeag rb yBygafiiiBvov 
liBC^ova Taiirrig &yd%riv oidslg b%bi 
Iva rig rijv ilfvxiiv airov d")] vjthQ 
Toi) (pCkov avrov. 



, , . iddxovv ai)rbv Blvai 
rbv pa6Lkda , , . %oX- 
kovg avBlXBv, 



, , , ^avdro) iavrbv %a- 
gadovg vtcbq rov ^a6t- 
; ki(og. 

Itaque Georgius Monachus, qui filii Bucinatoris nuUam noti- 
tiam habet^ tantum per eum qui vestem imperatoris induerit Con- 
stantinum servatum esse prodit. Hac memoria exempta restat altera^ 
qua accipimus imperatorem a filio Bucinatoris esse servatum quae- 
que sola quidem a Bar Hebraeo (ed. Bruns-Kirsch, lat. vers. 
p. 111 sq.) exhibetur; conferas quaeso haec: 



Bar Hebraeus: 
Ipse imperator occisus esset, 
nisi filius Bucinatoris in na- 
vem regiam saliisset et im- 
peratorem ad aham navem^ 
ut servaretur, abripuisset. 
Ipse in nave regia mansit, mul- 
tisque caesis tandem trucida- 
tus est. Constans autem et 
frater eius in urbem regiam 
fugerunt. 



Theoph. : 

... xal BL67CBdrJ0ag 6 vlbg tovBovxl' 
vdroQog , , Blg rb fia^LlLxbv 6xd(pog^ 
rbv ^a6Lkia aq>aQ%d6ag xal Blg btb- 
Qov 6xd(pog rovrov ^Brafiakmv , , • 
... fiBrd dh TtoXXovg avBkBlv BxrBL- 
vav airbv ol JtokifiLOL , ,,6 Sb Pa6L- 
iBvg ovrto rQ07tG)6d^Bvog 6G)^BraL 
xal xarakLxhv Ttdvrag d7tB7tkBv6Bv 
iv KndkBL, 



Videamus nunc de altero loco, quo Theophanem varias partes 
fontium contaminavisse elucet. Sub A. M. 6160 mortem Constan- 
tini imperatoris narrare sibi proposuit. Priusquam autem ad mo- 
dum ipsum quo ille interemptus sit describendum transit^ magnam 
partem, qua causae caedis verbis: r^v Sb ij alrCa avrrj enarrantur, 
inserit. Qua parte interiecta continuatio narrationis interrumpitur 
ita, ut mea quidem sententia illa verba: i^v Sh i^ aixia aiirr] us- 
que did . . , iv ElxbHcc bzti g' in fonte, quo scriptor in morte 
Constantini narranda usus est^ nullo pacto fuerint. Haec coniec- 
tura probatur testimonio Cedreni, qui verba haec exhibet: TcS x%' 
BTBL iSoko(povr]d^rj 6 ^a6LXBvg K(hv6rag iv I^vQaxov6ri rrjg 2Jl- 
XBkCag^ iv r© ^akavBLCD 8 XiyBraL ^d^pvrj, ^vvBL^fjkd-B ydQ rLg 
avrco HvSQBag^ xal hg ^'()|aro 6firlxB6d^aL 6 fia6LkBvg^ SbS(dxbv 
avrbv fiBrd rov xdSSov xard rfig xoQv^pr^g xal aTCBxrBLVB, rbv 
S\ d^dvarov airov avd^ij^BQOv fjxov^av iv rfj TtdkBL^ (pcovrlg ix 



— 9 — 

tov aiQog hvsjj&el^ris. xal nQO^dXlovtai ol 2JvQaxov6LOL Ml^ 
t^iov ^jQiiiviov fia6ikia xtA.^) 

Cedrenus igitur, cuius contexlus alia eaque nova {tbv 8% ^d- 
vatov — 6V6x^£(6i]g) contineat, quae a Tlieopliane non exliibentur^ 
ex hoc scriptore hausisse non videtur: immo cum altera ex parte 
iisdem fere verbis atque Theophanes usus sit^ unum eundemque 
fontem adhibuisse putandus est. Qua de causa illa Theophanis 
verba (p. 351, 15 — 28), quae neque a Cedreno referuntur neque 
in continuationem narrationis quadrant, ab auctore aliunde sumpta 
esse existimo. 

Causam, quae mortem Constantini effecerit, Theophanes repe- 
tit ex odio civium Byzantiorum, quod post caedem fratris impera- 
toris, exilium Martini papae Romani et tormenta, quibus Maximus 
eiusque discipuli aliique orthodoxi affecti essent, natum esse refert. 
Tunc autem, quamvis exspectemus verba, quae sensum fere habe- 
ant hunc: "idcirco Constans interfectus est", iterum legimus: 8Ld 
toL tavta i(it67]dn] 6<p68Q(Dg TtaQa TtdvtGiv^ atque enarrantur res^ 
quae antea p. 348, 4 sqq. iam commemoratae nequaquam respon- 
dent verbis: ^v 8\ i\ aitla avtrj. Timore commotum Constanti- 
num studuisse imperium Romam transferre, unde cognatos suos 
arcessi voluisset. Apparet has res illis causis attribui non posse. 
Ex his igitur discrepantiis haud scio an .colligi possit Theophanem 
hoc loco varias partes fontium confudisse, quae antea eo ordine^ 
quo Theophanes composuit, coUocatae fuisse non videantur. 

Ex duobus fontibus diversis verba sequentia emanasse puto: 

Th. p. 348, 6sqq. xal 7ti(i- | Th. p. 351, 25sqq. . . . xal 

Jtav tov ayayaiv triv yvvalxa triv ^a6lki66av xal tovg tQetg 

aitov xai tovg tQ€tg vioi)g I vlovg avtov iTtccQai '^d'iXrj6sVy 

avtov^ K(Dv6tavtLVov ^ ^HQd- si (irj l4v8Qiag 6 xov^LxovXd- 

xksLov xal Ti^iQLov' ol 8h \ QLog xal &e68(OQog 6 Kokio- 

Bv^dvtLOL ovx dnikv6av av- velag triv tovtov povXijv 8Le- 

tovg. j X(bXv6av. 

Eodem fere tempore, quo Theophanes chronographiam compo- 
suit, Nicephorus patriarcha breviarium^) scripsit, cuius partem 
tantummodo exiguam nobis in historia Constantini III scribenda usui 
esse dolemus. Etenim ea pars quae huc spectat nil continet nisi 
paucos menses, qui mortem Heraclii sequuntur. De imperio ipso 
Constantini nihil ex Nicephori libro colligere possumus, quia anni 

1) Cedrenns, ed. Bonn. I p. 763, 12 8qq. 

2) Ed. de Boor Lips. 1880. 



— 10 — 

642 — 668 magna lacuna hausti sunt. Eis autem verbis^ quae de 
imperio Constantini II et Heraclonae facta aetatem tulerunt quibus- 
que narratur, quomodo Constantinus III imperator factus sit^ res 
multo fusius accuratiusque produntur quam in omnibus reliquis 
graecis fontibus. 

Georgius Monachus in chronici parte quae nobis respicienda 
est componenda principaJi fonte Theophanis libro usus esse yide- 
tur^ quocum saepissime ad verbum congruit. Praeterea etiam di- 
versi fontis vestigia nobis occurrunt. Georgium Monachum non ex 
Theophane hausisse^ cum narret^ quomodo Constantinus apud Phoe- 
nicem servatus sit^ antea iam vidimus. 

De verbis autem^ quibus imperatorem a fideli quodam regia 
veste induto esse servatum proditur^ satis ambigi posse mihi vide- 
tur, num ab initio iu uno eodemque fonte haec exstiterint.^) Re- 
fertur enim imperatorem propter insidias amico vestem suam indu- 
isse et nocturno tempore rate parva profectum esse. Sequenti die 
amicum vestimento regio ornatum pugnavisse et interfectum esse 
speciem imperatoris prae se ferentem. Mirum autem mihi videtur, 
quod insidias imperatori, cum adhuc proelium nondum commissum 
esset; collocatas esse proditur atque postridie, cum iam pridem in 
tuto fuisset, fidelem quendam eius vestem induere opus fuit. Nonne 
supervacaneum fuit imperatore servato vestem mutare? Constan- 
tinum autem proelio interfuisse et reliqui Graeci et Syriaci fontes 
consentiunt. Multo probabiiius est eum hostibus undique instanti- 
bus, cum iam vitae ipsi periculum immineret, aiiam vestem sim- 
plicem induisse et tenebiis noctis occultatum omnibusque ignotum 
fugae se mandavisse. Quid, si verba „rf; d^ STcavQLOv" delemus? 
nonne hoc remedio omnes difficultates sublatas esse elucet? Cerle 
nunc reliqua verba senteiitiam bonam praebent. Sin vero illa verba 
interpolatione nescio cuius in contextum irrepsisse negamus, totus 
hic locus ex duobus fontibus contaminatus esse videtur, quorum 
alteri verba ^^EmfiovXilg ds iirjvvd^eCarjg usque ad . . . Cod^elg 
xaQad6^(og"y alteri reliquam partem huius fabulae attribuendam esse 
censeo. 

Nunc vero commemoraverim chronographiam, quae sub no- 
mine Leonis Grammatici^) ad nostram aetatem pervenit Maxi- 
ma pars contextus, quo de imperio Constantini agitur, ex Theo- 
phanis libro videtur fluxisse, quocum Leonem saepe ad verbum depre- 
faendimus concordare. 

1) Ed. de Boor, II p. 716, 2l8qq. 

2) Ed. Bonn. p. 165, 18— p. 169, 1. 2) Ed. Bonn. I p. 753, 3— p. 763, 24. 



— 11 — 

Quod attinet ad Cedreni chronographiam^ auctor in ea parte 
libri scribenda quae nobis adhibenda^) est praecipue Theophane usus 
est. Sed praeter hunc scriptorem idem etiam alium fontem in- 
spexit Haud raro enim eum cum Leone facere invenimus. Quam- 
quam eum ex Leone ipso hausisse negaverim; quia interdum easdem 
res multo iusius prodit quam Leo. Itaque ea yerba quae cum 
Leonis contextu congruunt ex communi fonte (sc. Symeone)^) ema- 
nasse existimo. Ad hoc commune exemplum verba Leonis et Ce- 
dreni h^ec referenda mihi videntur: 

Leo Cedrenus 

p. 156, 2—13 = p. 753, 4—11 

p. 155, 20—22 = p. 753, 13—15 
p. 156, 18—20 = p. 753, 17 sq. 
p. 156, 20—157, 2 = p. 754, 4—6. 

Cedrenus in proelio Phoenicio narrando (p. 755, 17 sqq.) 
maximam partem e Theophane hausit; sed etiam verba usurpantur 
quae ad Leonis contextum spectant („xai dij rovro xal aniprf^ 
et „6 Sh ^a^iXeiyq fidkig S(,a6G)d'slg ijtE^JtQsilfB fiEt al6%vv7ig iv 
K7t6ksi^'), Itaque Cedrenum in hac pugna describenda praeter 
Theophanem altero quoque fonte usum esse colligi potest. 

Ad quem ni fallor etiam haec verba spectant: 

Leo Cedrenus 

p. 158, 18—23 p. 762, 3—7 

Ad narratiunculam quae a Cedreno p. 762,9 — 18 fusius pro- 
ditur Leonis verba exilia (p. 158, 16 Stdxovov xsiQorovrjd^svxa 
vno IlavXov xatQcaQxov) haud scio an pertineant 

Etiam illa verba Cedreni, quae de morte Constantini impera- 
toris facta ex Theophane fluxisse negaverim (Cedrenus p. 763, 
12 sqq.) forsitan ex Symeonis libro sumpta sint Leo quidem nisi 
paucis verbis caedis imperatoris mentionem non facit Ni fallor 
quae invenit verba fontis in breve contraxit. 

Ei loci Leonis et Cedreni, quibus de sepulcris imperatorum 
Constantini II, Heraclonae, Constantini III, agitur (Leo: p. 155, 
20—22, p. 156, 20—157, 2. Cedrenus: p. 753, 13—15. p. 754, 
4 — 6. p. 763, 23 — 764, 1), ad catalogum proprium pertinere vi- 
dentur. 

Denique monendum esse puto Cedrenum solum omnium auc- 
torum verba exhibere haec: (^HQaxlcovag) do-bg xal STidtitm 

1) Ed. Bonn. I p. 783, 8—764, 1. 

2) Cf. Krumbaoher, Byz. Litteratnrgesch. 2. Aufl. 1897. p. 861. 



— 12 — 

6XQaxBvoiiiv(p Xsydxov^ vouid^ara TQla^ vjuq K(ov6ravrLVov 
aSskfpov avrov (p. 753, 18 sqq). » 

His de fontibus graecis prolatis nunc mihi de Sebei Armenii 
et loannis Niciu, episcopi Aegyptii libris, quoad ad aetatem Con- 
stantini III imperatoris spectant, agendum erit. 

Sebeos, episcopus Armenius in extrema parte libri qui inscri- 
bitur „Historia Heraclii"^) et usque ad annum 660 p. Chr. n. pro- 
ductus est nonnuUos annos imperii Constantini III amplectitur. 
Cum scriptor praecipue ea quae in eius patria acciderant tractet 
et tempore earum rerum quas in ultimis capitibus libri narrat 
ipse vixerit^), ut ex eius verbis ,,hoc audivimus ex captivis Ara- 
bicis, qui spectatores et testes rebus interfuerunt et haec nobis 
narraverunt^^ elucet, certe eius memoria nobis gravissima nuUo 
modo neglegi potest, siquidem de rebus quas Constantinus in Ar- 
menia gessit aliquid proferre volumus. Praeterea Sebeos etiam 
de Graecis et Arabicis rebus solis verba facit. Sed haec quo- 
niam auctor fama et auditu tantum accepit, nisi cautissimi adhibere 
non possumus. Nam haud raro cum memoria aiiorum scriptorum 
discrepant; quibus plus auctoritatis tribuendum est quam Sebeo. 
Hoc convenit in locos, quos scriptor Armenius de morte Constan- 
tini II imperatoris et de seditione et imperii usurpatione Valentini 
patricii composuit. 

De uno tantummodo loco Sebei, qua de Graecis et Arabicis 
rebus agitur, hic disseram. Capite 36^) accuratissime narratur Ma- 
viam, Arabicum praefectum Syriae, anno duo.decimo Constantini III 
imperii magnis copiis paratis cum classe Chalcedonem venisse, ut 
Constantinopolim obsideret et oppugnaret. Naves autem magna 
tempestate deletas et dispulsas esse. Haec narratio, quae a sun- 
plici modo reliqui contextus recedens prope ad poeticam rationem 
accedit, speciem veritatis prae se ferre mihi non videtur, (]uia testi- 
monio neque Graeci neque Arabici scriptoris fulcitur, qui, cum 
ipsorum de rebus ageretur, imprimis aliquid de illa gravi expedi- 
tione Arabum, quae ad irritum est redacta, scire debebaiit. 

loanneS; episcopus Niciotes, in chronici ultima parte (cap. 111 
sqq.) de expugnatione Aegypti ab Arabibus perfecta agit.*) Quae 

1) Cf. Hubsclmiann, Zur Geschichte Armeniens und der ersten 
Kriege der Araber, Aus dem Armenischen des Sebeos, Leipzig. 1876. p. 4. 

2) Ibid. p. 7. 

3) HiBtoire d'Heracliu8 par T^veque Sebeos traduite de rArmenien 
et annotee par Fr. Macler, Paris 1904, p. 139 sqq. 

4) Chronique de Jean, eveque de Nikiou, texte ethiopien publie et 
traduit par M. H. Zotenberg, Notices et Extraits XXIV 1 p. 553 sqq. 



— 13 — 

narratio propterea magni aestimanda est; quod scriptor temporibus 
quae tractat vixit et partim rebus gestis quae produntur interfuisse 
videtur. Memoriam eius gravissimam et saepe repugnantem scriptis^ 
quae multo post res ipsas gestas ab arabicis auctoribus composita ad 
nos venerunt, A. J. Butler in libro qui inscribitur ^^Tbe arab con- 
quest of Egypt and the last years of the Roman dominion (Ox- 
ford 1902)^^ plenam adhibuisse et concoxisse mihi videtur. loannes 
praeterea in partibus contextui reliquo immixtis^ quae illo tempore 
Constantinopoli acciderint, narrat. Atque hae partes de imperio Con- 
stantini H et exactione Martinae fiiionimque et rebus a Valentino 
gestis agentes^ quae haud scio an ad Graecum fontem contempora- 
lem redeant, omnium ceterarum narrationum quibus eaedem res trac- 
tantur longe uberrimae sunt; et cum non ita multo post res gestas 
conscriptae esse videantur^ maxima auctoritas eis debetur. Ex his 
autem non solum de multis singulis rebus quarum in aliis fontibus 
nuUa mentio fit docemur^ sed etiam imaginem multarum rerum longe 
aliam atque illustriorem fingere licet^ quam adhuc scriptores qui 
loannem nondum noverunt sibi facere potuerunt. 

Atqne imprimis existimo nunc de morte Constantini II im- 
peratoris^ Heraclii filii, non iam posse dubitari. Cum Sebeos om- 
nesque fere alii auctores Constantinum II a Martina noverca^ quae 
ipsa imperium appeteret^ interfectum esse prodant^ loanne teste im- 
perator naturali modo e vita discessit Ex eius verbis conicias 
eum morbo pulmonis confectum esse.^) Quae memoria testimonio 
Nicephori^ qui item accurate res brevi post Heraclii mortem gestas 
tractat, corroboratur.*) 

Deinde verbis loannis Niciu seditioni^ quae contra imperium 
Heraclonae Martinaeque matris conflata est, et eorum expulsioni 
lux adfertur. loaime auctore tumultus bis contra iilum imperatorem 
eiusque matrem motus est. Atque primam seditionem esse confec- 
tam, postquam ab Heraclona et exercitu rebellante pactio facta et 
ConstantinuS; filius Constantini ll^ socius imperii nuncupatus sit. 
Brevi autem post bellum domesticum denuo exarsisse atque tunc 
demmn Heraclonam cum suis imperio deiectum et expulsum esse. 
Sebeos quidem haec duo momenta belli civilis perperam confudit.^) 
Ea autem reapse secernenda esse etiam e Nicephoro elucet, cuius 
verba (I. c. p. 29, 19 sqq) in universum primae seditioni a loanne 
proditae respondent. Posthac Nicephori contextum lacuna esse de- 

1) L. c. p. 665. 

2) Nicephorus ed. de Boor, p. 28, lOsqq. 

3) L. c. p. 103 sq. 



— 14 — 

formatum valde est dolendum. Restat igitur alterius motus solus 
testis loannes Niciotes. 

Num loanni^ cum Valentinum patricium seditione contra Con- 
stantinum III mota incolumem evasisse prodat^ fides debeatur^ pror- 
sus diiudicare non audeo^ quia testimonia Sebei^) et Theopbanis^) 
obstant^ quorum uterque Valentinum necatum esse narrat. 

loannes erravisse mibi videtur^ cum talia prodat: ^^Pyrrus 
patriarcha GonstantinopolitanuS; postquam Herachus imperator mor- 
tuus est; Constantinum (II) praetermissis Martina eiusque fihis 
successorem pronuntiavit. Quo facto David et MarinuS; filii Mar- 
tinae; eum prehendi et in Africam exulare iusserunt^^^) Huius 
narrationis vestigia etiam Butler^) premit; sed hoc perperam facit^ 
ni fallor. lam Zotenberg in editione loannis p. 564* et p. 572* 
adnotavit hanc totam fabulam nulla fide dignam esse. Non enim 
credibile est Pyrrum a David esse in exilium missum^ quippe qui 
tunc puer fere decem annorum fuerit^) £t patriarcham semper 
a partibus Martinae eiusque liberorum stetisse ex retiquo contextu 
loannis et Nicephori libro satis elucet. lam Ileraclio vivo Pyrrus 
rebus Martinae favit, ut plane ex Niceph. p. 28, 12 sqq. coUigitur. 
Itaque veri dissimile mihi videtur eum Heraclio defuncto parumper 
Constantini II partes secutum esse. 

Transeamus nunc ad fontes Latinos tractandos, qui nobis 
praecipue in certaminibus vehementissimis ilUus aetatis ad dogma 
pertinentibus tractandis adsciscendi sunt. Inter eos imprimis ad- 
hibendae sunt vitae pontiiicum Romanorum Tbeodori, Martini, 
Eugenii; Vitaliani^ quae in libro pontificali (ed. Mommsen 
M. G. H.) collectae sunt et acta concilii Lateranensis anni 649 
(Mansi X) et epistulae Martini papae ad Theodorum datae 
(Mansi X p. 849 sqq.) et „commemoratio eorum, quae . . . 
acta sunt in Martinum papam^'; quod scriptum propterea quo- 
que magni aestimandum est, quod ex eo aliquid de rebellione 
Olympii, ItaUae exarchi, contra Constantinum III conflata comperimus. 

DeindC; si quid de beUo Langobardico et de rebus, quae Gon- 
stantinus III in urbe Roma et SiciUa gessit, cognoscere studemus, 
praeter vitam VitaUani ,,Historia Langobardorum^' a Paulo 
Diacono conscripta et vita S. Barbati Beneventani episcopi in- 

1) L. c. p. 106. 2) L. c. p. 343, 4. 

3) loannes Niciotes 1. c. p. 664. 

4) L. c. p. 302. 

5) David natus est die VII Novembris anni 630. Cf. Theoph. p. 
336, 1 sq. 



— 15 — 

spiciendae sunt (M. G. H. Scriptores rerum Longobardicarum et 
Italicarum; saec. VI — IX. ed. Waitz). Auctor vitae S. Barbati narrat 
Beneventum urbem^ quam Graeci obsedissent^ liberatam esse non 
nisi auxilio et benignitate dei^ postquam cives; qui de sua salute 
desperavissent; Barbato hortante se ad fidem christianam conver- 
tissent. Quanti haec fabula aestimanda sit^ alienum est exponere, 
Sed etiam verbiS; quibus discrimen et periculum, in quod Bene- 
ventani; antequam ad iidem christianam accessissent; vocati essent^ 
illustratur et postea refertur „dmnis opitulationibus eum (sc. Con- 
stantinum); quem nequirent ad mentem flectere immensi ponderis 
argentum vel aurum atque innumera multitudo pretiosorum lapidum 
et margaritarum, Beneventum deseruisse*^ haud ita multum fidei 
tribuam; quippe quae facta esse mihi videantur^ ut praepotens dei 
natura eo magis illustraretur. 

Restat nunc, ut paucis verbis fontes Syriacos Arabicosque 
attingam^ quibus praecipue in bellis quae inter Graecos et Saracenos 
gesta sunt describendis utendum erit. Inter Syriacos fontes chro- 
nici fragmenta^ quae Noeldeke (Z. d. D. M. G. 1875 p. 82 sqq.) 
publici iuris fecit et vemacule vertit, magni aestimanda sunt^ quod 
teste Noeldeke chronicon non multo post res quae tractantur 
compositum esse videtur. Deinde commemorentur chronica Dio- 
nysi Telmaharensis qui dicitur et Michaelis Syri et Bar He- 
braei et Eliae Nisibeni^ quibus partim ex Graecis exemplis 
derivatis interdum Graecae res tractantur. 

Quod ad Arabicos fontes attinet^ praeter paucos translatos ad- 
hibere nullos potui; quia Arabicae linguae imperitus sum; itaque in 
scriptis virorum doctorum, qui his in quaestionibus versati sunt^ re- 
spiciendis mihi acquiescendum est. 

His de fontibus praemissis nunc ad historiam ipsam scriben- 
dam accedamus. 

Qnomodo Constans imperator factus et in honorem patris 

Constantinus nominatns sit. 

Heraclius imperator^ qui XI die Februarii anni 641 e vita 
discessit^) testamento decreverat^), ut filii Constantinus et Heraclius 
aequo iure {l66ziilol) succederent Quorum alter, qui et Constan- 
tinus novus et Herachus iunior nominabatur^), ex Eudocia, prima 

1) Cf. Pagi, Critica ad a. 641, H. 

2) Niceph. ed. de Boor p. 27, ISsqq. 

3) Theoph. ed. de Boor p. 800, 8. Niceph. p. l», 1. 



— 16 — 

Heraclii uxore natus erat; alter Heraclius^), qui, ut a patre discer- 
neretur^ Heraclonas^) vocatus est^ matrem habebat Martinam^ quam 
filiam Mariae sororis Heraclius neglegens leges^) maxima cum offen- 
sione clericorum in matrimonium duxerat. Testator hanc a filiis 
Yeluti matrem et imperatricem honorari voluit. Nimirum Heraclio 
mortuo potestas rei publicae administrandae Constantino maiori 
natu attribuenda erat. Heraclius ipse eum imperio designavit; 
nam Constantinum iurare iusserat se^ postquam imperator factus 
esset^ omnibus^ qui ab Heraclio patre exilio damnati essent^ facul- 
tatem domum redeundi daturum esse.^) Quamquam igitur de suc- 
cessione nemo dubitare potuit; tamen Martina^ quippe quae maxima 
€upiditate regnandi flagraret^ se imperatricem iure imperium occu- 
pare posse rata est^) Suo arbitrio populum^ Pyrrum patriarcham^ 
quo semper socio et amico fidelissimo usa est^ magistratus imperiales 
convocavit et testamentum imperatoris defuncti recitavit. Populus 
autem^ cum admittere noUet de iuribus imperatorum ab Heraclio 
designatorum detrahi; a Martina impetravit^ ut Constantinus et Hera- 
clonaS; quos imperatrix contionem convocans praetermittendos esse 
putavit, arcesserentur. Sed cum Martina iam sibi imperatrici im- 
primis imperium deberi palam profiteretur, multitudo his intentioni- 
bus intercessit et eam admonuit verborum testamenti^), quod modo 
recitaverat. Nequaquam fieri posse putabant; ut mulier causam 
imperii Graeci agens legatos alienarum gentium acciperet eisque 
responderet. "^) 

Talibus consiliis Martinae Constantinum nixum bono iure resti- 
tisse vel contra ea aliquid suscepisse^ Nicephorus, quo solo fonte 
his in rebus narrandis utimur^ nil prodit. Si re vera Constantinus^ 
cum noverca tanta moliretur, patienter tantummodo se gessit, eius 
rationem non intellegere possumus nisi ex gravi morbo^ quo ita 
confectus et debilitatus fuisse videtur, ut ius suum fortiter exsequi 
non posset. Itaque pro eo populus vel ei, qui ab eius partibus 
steterunt, contra arrogantiara Martinae egerunt idque ita, ut Martina 
copia consiliorum ad effectum perducendorum interim privaretur. 
Imperatrix facere non potuit, quin rebus infectis in palatium suum 

1) Niceph. p. 15, 19. 2) Theoph. p. 331, 2. 341 sq. 

3) Niceph. p. 14, 11 sqq. 4) Sebeos cap. 30, ed. Macler p. 99. 

6) Niceph. p. 27, 23 8qq. 

6) Niceph. p. 28, 2 ,,av iihv xhl7]V ^%Big mg iirjrriQ §a6iXio)v, ovtot 
^h cbg ^aaiXstg xal dsaTcdtat^' 

7) Ibid. f^ovds yccQ pctQ§dQ09V t) &lXo(pvla}v TtQbg tcc §aallsLa slasQ- 
XOiiivoDV, a> Siaitoivtt, dvvaaai vitodixsa^^at ^ X6yoig &(isi§sad'at^*^ 



— 17 — 

rediret.^) Coiistantinus autem et Heraclonas imperatores publice 
pronuntiabantur et Constantinus quidem^ qui imperium exercens 
agnoscebatur^ a populo dono eximio honoratus est.^) 

Martinam spe imperii brevi tempore post occupandi non esse 
deiectam facile conici potest^ cum novus imperator morbo gravi et 
mortifero affectus esset Eum ex pubnone laboravisse coliigO; quod 
loanne Niciu teste sanguinem vomuit^) Morbus imperatorem tan- 
topere defatigavit^ ut cotidie timendum esset, ne moreretur.*) Prop- 
ter mite caelum Chalcedonem se contulit^ ubi palatium aedifican- 
dum curaverat.^) Ut Constantinus^ cum Heraclio mortuo Martina 
imperium sibi asciscere conata esset^ ipse propter languorem cor- 
poris consiliis novercae^ ut videtur^ obluctari non potuit, ita etiam 
postquam imperator factus est^ morbo impeditus fuisse videtur, 
quominus ipse imperium administraret. loannes Niciu eum non 
nisi specie imperio praefuisse prodit^) 

Licet princeps rei publicae aegrotus et debiiitatus praeesset^ 
tamen in imperio regendo tantum vigoris et industriae invenitur^ 
ut imperatoreni fortibus et peritis sociis adiutoribusque usum esse 
coniciamus. Una cum imperio Constantinus a patre belium in 
Aegypto contra Arabes gerendum velut hereditate acceperat Aga- 
reni postquam duce Ambro (Amr ibn al Asi) in Aegyptum sub 
finem anni 639 invaserunt ^); brevi tempore maximam partem pro- 
vinciae Graecis ad Heliopolim (lulio mense anni 640) victis®) sub 
suam potestatem redegerant; atque occupatio terrae eo facilius ex- 
pedita erat; quod Aegyptii indigenae (vulgo Coptitae appellati)^ quippe 
qui a Cyro patriarcha Alexandrino multos annos propter fidem suam 
monophysiticam vexati essent^), Graecis infensi cum Arabibus fe- 
cerunt. Cum hostes septembri anni 640 Babylonem obsidione 
ciausissent^^); Cyrus ex suo arbitrio cum.eis pactionem fecerat^ 
qua constitutum erat^ ut Graeci se subicerent tributumque solve- 
rent^^). Sed Heraclius imperator pactum non probaverat et Cynim, 
cui magnopere irascebatur; quia cum hostibus egerat; Constantino- 

)) Niceph. p. 28,9. 2) Idemfp. 28,3. 

3) loann. Nic. 1. c. p. 565. 

4) Niceph. p. 28, 22 sqq. Cedren. I p. 753, 4. 

5) Idem p. 28, 20 sq. 6) loann. Nic. p. 572. 

7) Butler, The arab conqnest of Egjpt. Oxford 1902, p. 198. 

8) Ibid. p. 221 sqq. 

9) Ibid. p. 1688qq. 
•10) Ibid. p. 249 sqq. 

11) Num pactio in solam Babylonem an totam provinciam valnerit, 
plane diindicari nequit; cf. Bntler 1. c. p. 262. 

GonimentationeB lenenBes. VIII, 1. 2 



— 18 -^ 

polim Yocatum suppliciis datis exulare iusserat. Constantinus nunc 
secundum patris voluntatem ab exilio patriarcham Constantinopoiim 
revocavit, ut inde Alexandriam remitteretur. ^) Butler conicit 
imperatorem Cyro mandavisse antea Constantinopolim venire, ut de 
rebus Aegyptiacis^ quas ille accuratissime novisset^ cum illo delibe- 
raret. Constantino regnante Graeris certum deliberatumque fuisse 
videtur, bellum contra Arabes in Aegypto gerendum acriter con- 
tinuare. loanne enim auctore Constantinus naves ornari iussit et 
magnas copias exercitui Aegyptio auxilio missum iri pollicitus^ 
est.*) Horum consiliorum haud scio an PhilagriuS; praefectus- 
aerarii; auctor fuerit, qui apud imperatorem plurimum valuii. Si 
tunc cura in novos belli apparatus intendebatur, magnas pecunia^ 
opus fuisse apparet. Cum sine dubio bellis in Syria et Aegypto- 
gestis aerarium satis exhaustum esset, omnia erant molienda, ut 
pecuniae necessariae afferrentur. Qua re Philagrius Constantinum 
certiorem fecit magnas pecunias Heraclio vivo a Pyrro patriarcha 
in usum Martinae congestas esse, ne, si quando a Constantino de- 
pelleretur, ad extremam inopiam perduceretur. Pyrrus, qui arcessitus 
teste Philagrio et convictus est, pecunias reddere iussus est, etsi no- 
luit.^) Deinde nihil nisi difficultatem nummariam imperatorem addu- 
xisse existimo, ut coronam auream, qua ipse olim coronatus et qua 
ornatus pater sepultus erat, ex sepulcro afferri et aestimari iuberet.^) 
Philagrius, cum in odium Martinae venisset, timuit, ne Con- 
stantino mortuo, si Heraclonas eiusque mater summam imperii sibi 
ascivissent, ab eis aliquid mali acciperet.^) Et quia periculum erat, 
ne liberis Constantini, Heraclio vulgo Constanti dicto^) et Theo- 
dosiO; ab Heraclona Martinaque, postquam imperium occupavissent^ 
insidiae pararentur, Philagrius imperatori suasit, ut copias sibi con- 
ciliaret, quae eius filios tuerentur et prohiberent, ne ab adversariis 
aliqua iniuria afficerentur et ex imperio eicerentur. Hoc consilio 
gavisus Constantinus Valentinum patricium, qui fuit Philagrii hyp- 
aspistes, exercitui praefecit"^); magnasque ei a Philagrio pecunias 

1) loannes Nic. p. 564. Butler p. 302 adn. 2. 

2) loannes Nic. p. 566. 

3) Niceph. p. 28, llsqq. 

4) Ibid. p. 29, 10 sqq. Cedren. I p. 753, 5 sqq. Leo, ed. Bonn. p. 
156, 4 8qq. 

5) Niceph. p. 28, 24 8qq. 

6) Constans die 7 Nov. anni 630 natus est et baptizatus a Sergio 
patriarcha Constantinopolitano in Blachernis die 3 Nov. anni 631; cf. 
Theoph. p. 335, 2sqq. 

7) Sebeos 1. c. p. 103. 



— 19 — 

dari iussit^)^ quo faciiius milites in suas partes traheret eosque 
contra Martinam Heraclonamque excitaret; et ei litteris instructo 
infinitam agendi licentiam tribuit.^) Ut Sebeos refert, Valentinus 
copiis collectis ad orientales partes imperii profectus est. 

Die 24 Mai mensis anni 641 Constantinus obiit')^ cum classis, 
quam ornandam curaverat^ parata esset ex portu exire. Corpus 
imperatoris defuncti in heroo Apostolorum sanctorum conditum est 
(Cedren. I p. 753, 13). De ratione qua Constantinus II e vita 
discesserit viri docti satis dubitaverunt. Omnes fere Graeci auctores 
imperatorem a Martina et Pyrro veneno esse necatum consentiunt 
Sin vero consideramus verba Nicephori (p. 28): ^^v66a) XQOvlo: 

6W£lx€To" ^jldhv OtkdyQiog &qqg)6xg}q avrbv diaxst- 

ILBvov^ xal ik7ti6ag xaxvov &'jto^i&6ai . . ." et Cedreni (I p. 753, 4): 
yyiqv 8\ aad^svijg tb 6&[ia^ xaff ixd6rrjv &g eI%eIv vo6rjk£v6fiEvog'' 
et loannis Niciu (p. 565): „sanguinem vomuit et mortuus est, post- 
quam omnem sanguinem profudit^^, apparere mihi videtur impera- 
torem gravi morbo pulmonis confectum naturali modo e vita dis- 
cessisse. Fama, qua Martina et Pyrrus eum interfecisse putabantur, 
brevi post mortem a Constantini partibus, ut cives contra Martinam 
excitarentur, pervolgata esse videtur, quod eo facilius fieri potuit, 
cum Martinam cupiditate imperii occupandi flagrare nemo ignoraret. 
Itaque intellegi potest etiam Sebeon, scriptorem coaevum famam pro 
vero rettulisse. 

Heraclius qui testamento constituerat, ut filii essent l66ri(iot, 
Constantino mortuo Heraclonam succedere voluerat. Qui imperator 
quidem pronuntiabatur^), sed aeque atque frater mortuus non nisi 
nomine imperator fuit.^) Re vera Martina mater cum Pyrro patri- 
archa summam imperii tenuit; neque dubito, quin iUa pluri- 
marum rerum, quas scriptores ab Heraclona gestas esse tradunt, 
aurtrix fuerit.®) 

1) Niceph. p. 28, 30 sqq. : ^sdaxmg ai't£ ^jrp^/torra evvtsXovvra slg 
noo6tr};ta &Qid'iiov fivQiaS(ov [nivta] ^Laxoaiav xal hi> fi/vQia nal Ifcxxi- 
a<iiXia voiviciLata, 

2) Niceph. p. 28, 29: ... triv Xomriv tov ngayiiatos igyaisiav iy- 
XSiQidag . . . 

3) Theophanes (p. 341, 14) prodit ConBtantinTim quattnor menses 
imperavisse; GleorgiuB MonachuB (ed. de Boor 1904 11 p. 673, 21) et Leo 
Ghrammaticus (ed. Bonn. p. 166, 18) summatim unum annum, loannes Nic. 
centum dies (1. c. p. 666), Nicephorus (1. c. p. 29, 6) accuratiuB centum 
et tres dies referunt. 

4) Niceph. p. 29, 8. 6) loann. Nic. p. 672. 
6) Cf. ibid. 

2* 



— 20 — 

Novus imperator^ ut Heraclium patrem pietate coleret^ coro- 
nam; quam Constantinus ex sepulcro afferri iusserat^ in templo deo 
obtuiit.^) Et in honorem fratris defuncti militibus singulis legatum 
trium nummum scripsisse dicitur. ^) 

Ubi primum Martina ad rei publicae gubemacula accessit^ 
alium cursum tenuit atque antecessores. ') Cum Heraclius et Con- 
stantinus filius omni studio ad bellum contra Agarenos in Aegypto 
gerendum incubuissent, Martina sociique ad pacem cum hostibus 
faciendam propensi erant; haud scio utrum speraverint pactione cum 
Arabibus facta provinciam illam fructuosissimam non totam Graecis 
amissum iri^ an^ quia arma civilia a Valentino imminerent^ puta- 
verint, se copiis Aegyptiis^ quae bello confecto in promptu essent, 
ad adversarios domesticos impugnandos uti posse. Itaque Cyro^ 
quippe quem patriarcham Alexandriae restituissent^), plena potentia 
instructo mandaverunt^ ut pugnis finem statueret et pacem cum 
hostibus iniret. Quodsi eum monuerunt; ut curam provinciae rite 
administrandae adhiberet^ ut loannes refert^); re vera tunc quidem 
spes defuisse non videtur Aegyptum provinciam Graeco imperio 
servari posse. Quamquam Martina et amici in animo habebant bellum 
componerC; tamen una cum Cyro patriarcba copiae^ quibus Con- 
stantinus quidam; praefectus militiae^ praeerat^ in Aegyptum missae 
sunt^); idque ex sententia Butleri (p. 307) factum esse videtur 
eo consiliO; ut his copiis bello civili exorto partes Martinae in 
Alexandria augerentur. 

Maxima iniquitate Martina sociique in eos qui a parte Con- 
stantini defuncti steterant usi sunt^ quorum multos verberibus aliis- 
que suppliciis castigaverunt. Philagrium autem^ principem partis 
adversariae^ postquam accusatio iniusta in eum conflata est, exilio 
multaverunt ^) loanne auctore Heraclonas (sive Martina) aedes 
sacras spoliandas curavit largitionesque^ quas populus a pristinis 
imperatoribus accipere solitus erat; suspendit et vectigalia auxit. 
Talibus rationibus Heraclonam et eius matrem maximum in odium 
clericorum et civium venisse non est quod miremur. Imprimis 

1) Niceph. p. 29, lOsqq. 

2) Cedren. I p. 763, 18 sqq. 

3) Quid verba loannis Nic. p. 572 ^Heraclonas senatu auctore . . . 
decretum, quod a Constantino fratre et imperatoribus antecedentibus 
scriptum est'* sibi velint nescio. 

4) loannes Nic. p. 672. Niceph. p. 29, 13. 
6) Ibid. 

6) loannes Nic. p. 672. 

7) loannes Nic. 672 sq. Niceph. p. 29, 14sqq. 



— 21 - 

autem summam indignationem movisse dicuntur^ quod in Pbilagrium; 
qui plerisque gratissimus erat, tanta asperitate usi sunt.^) 

Quo factum est^ ut contra imperium odiosum tumultus ore- 
rentur; neque clerus neque populus Heraclonam^ quia ex incesto 
matrimonio natus esset^ iustum imperatorem agnoverunt.^) Itaque 
testamentum Heraclii irritum declaranteS contenderunt summam im- 
perii Constanti; maiori filio Constantini imperatoris, tribuendam 
esse.^) Valentinus^ cum videret homines ubique animis infensis et 
inimicis contra Martinam eiusque socios esse^ putavit occasionem 
nunc adesse Martinam et eius filios imperio deiciendi. Itaque pe- 
cunia quam a Philagrio acceperat usus copias sibi] conciliavit et 
contra adversarios excitavit.*) In Aegypto bellum civile primum 
inter partes Martinae et Valentini ortum esse videtur. loannes 
narrat milites ab Arabibus impugnandis destitisse et arma contra 
cives tulisse.^) Valentinus Rhodum legatos misit, ut copias, quae 
cum Cyro profectae in illa insula versabantur^ ad partes seditiosorum 
traherent et commoverent ut Constantinopolim redirent.^) Rhodi le- 
gati Valentini etiam cum Theodoro^ praefecto Aiexandriae, communica- 
verunt^ quem hortati sunt^ ne Martinae praeceptis oboediret neve 
eius filiis potestatem concederet in locum imperatoris Graeci suc- 
cedendi.^ Legationes clandestinae Africam omnesque provincias 
Graecas adierunt; ut seditionem contra imperium odiosum con- 
flarent®) Valentinus ipse cum exercitu ex Asia minore contra 
Constantinopolim processit. Martina autem amicique eius haud- 
quaquam omni praesidio carebant. loanne enim teste Heraclonas 
copias ex Thracia in caput venire iusserat^), quod fecisse mihi 
videtur eo consiliO; ut et seditiosi Constantinopolitani opprimeren- 
tur et urbs ab exercitu Valentini defendi posset. Valentinum Con- 
stantinopolim aggressum esse non proditur; immo satis habuisse 
videtur Chalcedonem occupare.^®) 

Heraclonas imperator^ ut animos excitatos civium Constantino- 
politanorum; qui eum liberis Constantini aliquid mali inferre velle 
suspicati sunt^ placaret^ omnibus Constantem incolumem ostendit et 
afQrmavit puerum salvum esse et a se loco filii genuini haberi.^^) 

1) loannes Nic. p. 672 sq. 2) Ibid. p. 673. 

3) Ibid. 4) loannes Nic. p. 673. 

6) Ibid. 6) Ibid. 

7) Ibid. 8) loannes Nic. p. 578. 
9) Ibid. 

10) loannes Nic. p. 679. Niceph. p. 29, 21 sq. 

11) Niceph. p. 29, 24sqq. 



— 22 - 

Atque ut verba sua corroboraret; ipse testis aderat Constanti sacris 
Cbristianis initiando atque crucem manu apprebeudens Pyrro prae- 
sente iuravit liberos Constantini neque a se neque ab alio iniurias 
accepturos esse.^) Idem Valentinum suspectum reddere conatus 
est; ne Constantinopolitani cum illo consentirent^ dicens Valentinum 
filiis Constantini insidias conocare^ quia ipse imperium appeteret^) 
Quibus verbis num verum dixerit, diiudicari nequit. Suspicio autem^ 
Valentinum non tam ut filios Constantini tueretur quam ut sibi 
ipsi summam imperii ascisceret motum excitasse iam hoc tempore 
non defuisse videtur; nam etiam Pyrrus Valentinum usurpationis 
imperii insimulavit'), quam haud multo post re vera perfectam 
esse infra videbimus. Heraclonas putavisse videtur se^ postquam 
liberos Constantini in tuto esse pronuntiavisset^ exercitum Chalcedo- 
nensem commovere posse^ ut hostilibus desisteret^ cum ipse Chalce- 
donem veniens coram copiis iterum afQrmare et iurare vellet se 
placido animo in Constantem esse. His autem affirmationibus exer- 
citus contentus esse non potuit; quia seditione id agebatur^ ut Con- 
stans^ filius Constantini H^ imperator institueretur. Itaque accidit^ 
ut Heraclonas a Valentino non acceptus re infecta Constantinopolim 
remitteretur. Teste Nicephoro, qui solus de hac actione imperatoris 
frustra suscepta nos certiores facit, Byzantii^ postquam Heracionas 
quae gesta sint narravit, Valentino maledixerunt et imperatori ob- 
oediverunt.*) 

Ut tunc quidem cives re vera aliquamdiu imperantibus fave- 
runt, ita eorum animi brevi post mutati sunt. Multi enim Byzantii 
Chalcedone vineta habebant; cum autem tempus vindemiae acce- 
deret, vinum non solum colligere non potuerunt; quia copiae Valen- 
tini Chalcedonem occupaverant, sed etiam viderunt milites vineas 
delere. Quo factum est, ut partes eorum, qui Heraclonae eiusque 
sociis inimici erant, in urbe magnopere augerentur et indignatio 
civium erumperet, qui ut copiae quam celerrime Chalcedone rece- 
derent cupiverunt.^) 

Rerum gestarum qiiae secutae sunt difficile est imaginem 
claram proponere, quia fontes duo — loannes et Nicephorus, — 
quibus praecipue utimur, in rebus gravibus dissentiunt. Nice- 
phorus p. 30, 12sqq. talia refert: cives Byzantii cum comperissent 
vineas Chalcedonenses ab exercitu Valentini deleri, clamantes Pyrro 
patriarchae institerunt, ut Constaiitem coronaret. Postquam Pyrrus 

1) Niceph. p. 30, 1 sqq. 2) Ibid. p. 30, 4. 

3) Ibid. p. 30, 16. 4) Niceph. p. 30, 6 sqq. 

5) Niceph. p. 30, 12 8qq. 



— 23 — 

Heraclonam de populi tumultu certiorem fecit^ imperator filium 
fratris secum in templum duxit; ubi populo cedens eum corona 
Heraclii ornavit^) Et infra p. 31, 17sqq. Nicephorus prodit Hera- 
«lonam et Martinam^ ne vineis magis detrimentum inferretur, facere 
non potuisse^ quin cum Valentino communicarent pactionemque 
facerent. Contra loanne auctore^) Constans a Valentino aliisque 
patriciis^ qui eum secuti erant^ coronatus est necpie id prius 
cpiam pactio inter Heraclonam et exercitum facta est. Quae loannis 
narratiO; ni fallor^ magis quam Nicephori speciem veritatis prae se 
fert. Etenim primum Constantem a Valentino imperatorem esse 
€oronatum etiam Sebeos prodit.^) Deinde verba Nicephori haud 
ita legibus logicae coniuncta esse mihi videntur. Narratur enim 
Byzantios tumultum conflasse et petisse^ ut Constans coronaretur^ 
cum audivissent vineas suas a Valentini militibus destrui. Itaque 
secundum Nicephorum populus^ cum Heraclonam cogeret filium 
fratris coronarC; id egit^ ut Constante imperatore coronato exercitus 
Valentini cum civibus in gratiam rediret neve diutius vineas va- 
staret. Sed nuUo loco Nicephori invenimus exercitum ab armis 
recessissC; quamvis Constante coronato id, quod copiae rebeilantes 
Yoluerunt^ perfectum esset. Immo potius Nicephorus^ ut iam vidimus^ 
refert Heraclonam coactum esse cum Vaientino pactionem facere, 
ne suburbii agri etiam magis vastarentur diriperenturque. Itaque^ 
quia coronatione Constantis periculum ab exercitu Chalcedonensi 
imminens non remotum est^ id quod cives seditiosi voluerant^ et 
sic causa consecutione necessaria caret^ ego quidem non existimo 
illo tempore, priusquam utraque pars communicaverit; Constan- 
tem coronatum esse. loannis igitur ordinem rerum temporumque 
sequor. Coniciendum esse mihi videtur Heraclonam amicosque^ 
€um a populo seditioso urgerentur et vexarentur^ nullum aliud 
periculi remedium vidisse praeter pactionem cum Valentino ineun- 
dam. loanne auctore^) Heraclonas magno cum numero clericorum 
Bosporum navibus regiis transvectus Chalcedonem pervenit et cum 
copiis pactionem fecit^ quam utraque pars iure iurando afOrma- 
vit^) Postulavit a militibus^ ut testamento HeracUi se subicien- 
tes ipsum (Heraclonam) imperatorem agnoscerent Sed contra 
copiae impetraverunt^ ut eis gravissima talia concederentur: Hera- 
clonas promisit se Constantem, fratris filium^ socium imperii agni- 

1) Hoc loco pergens NicephoruB de Pjrri expulsione agit, de qua 
in£ra diisseremus. 

2) loannes Nic. 1. c. p. 579. 3) Sebeoa 1. c. p. 103 sq. 
4) loannes Nic. 1. c. p. 579. 6) Niceph. p. 31, 19Bqq. 



— 24 — 

turum esse neque ullas inimicitias iuter se et copias^ quae rebeila- 
vissent; fore. Etiam Philagrium ex exilio revocatum iri.^) Ad 
hoc Nicephorus p. 31^ 20sqq. talia refert: Valentinus dignitate 
comitis excubitorum auctus fidem ab Heraclona accepit nullam 
rationem ab eo propter pecunias^ quas Philagrius ei Constantino 
iubente dedisset; postulatum iri. Ut vero mensura contumeliarum 
Heraclonae Martinaeque expleretur^ statutum est, ut cuique militi^ 
qui Valentinum secutus contra imperatorem rebellavisset; munu» 
pecuniae tribueretur.^) 

Pactione facta Constans imperator coronatus est. Etiamsi lo- 
annes^) refert: ^^Valentinus cum Domentiano aliisque patriciis iit 
et Constantinum parvum coronaverunt'^^ tamen etiam Heraclonam 
coronationi interfuisse crediderim. Forsitan huc illa verba Nice- 
phori^) referenda sint^ quibus multitudo Heraclonam pressisse 
narratur^ ut Constantem coronaret. Novus imperatorConstan- 
tinus nominatus est. Nicephorus haec prodit: fvd-vg ovv xhv 
^ts^pd^dtrtcc K(DV6ravrlvov oi bxkoi (lerovofid^ov^iv. Mea qui- 
dem sententia partes Valentini effeceruiit; ut in honorem Constan- 
tini Constanti nomen patris inderetur; cuius voluntatem se exple- 
visse putaverunt. Sebeos^) narrat Valentinum ipsum Constantem 
a nomine patris appellavisse. Nomine Constantino imperator novus 
publice usus est (cf. epistulam Martini papae ad imperatorem da- 
tam^ Mansi X p. 789^ et acta concilii Lateranensis anni 649^ Mansi 
X p. 863 sqq. et nummoS; Sabatier I 294). A populo autem Con- 
stans appellatus esse videtur^ quod nomen omnes fere scriptores 
produnt. Una cum Constante David, frater Heraclonae imperator 
nuncupatus est^ cui aliud nomen Tiberius impositum est.^) Saba- 
tier I 292 mentionem facit nummi; in quo imagines trium impera- 
torum Heraclonae^ Constantini Hl^ Tiberii exstant. 

Ut vidimuS; Martina sociique pacem non nisi post turpissi- 
mas concessiones impetraverunt^ unde apparet eos^ cum intra muros 
urbis multitudo excitata^ extra exercitus Valentini seditiosus immi- 
neret; summum in discrimen esse vocatos^ et tantum modo periculo 
extremo coactos omnia concessisse. loanne teste tunc quidem om- 
nes cum pace discesserunt. TempuS; quo res quas modo narravi 
gestae sint^ september mensis anni 641 putari potest.'^ 

1) loannes Nic. p. 579. 2) Niceph. p. 31, 23. 3) Toannes Nic. p. 579. 

4) Niceph. p. 30, 22 ol is 6x^ot xbv ^ccaiXicc iptd^ovro tb ^gyov ini- 
reXstv. 6 dh Xapoav i% zfjg itiyLXriciccg xbv xov jtccxgbg 'HQaxXsiov axicpavov ^ 
tb §QYOv inXi/JQOv. 5) Sebeos 1. c. p. 104. 

6) Niceph. p. 31, 24. 7) Cf. Butler 1. c. p. 306. 



— 25 — 

Sed pactO; quod exercilus Valenlini et Heraclonas fecerant, 
nulla alia vis inerat nisi indutiarum. Semina enim novi belli do- 
mestici^) in pactione ipsa posita erant. Nam existimo neminem^ 
qui superbiam et honoris cupiditatem Martinae noverit^ nescivisse 
hanc mulierem in illis condicionibus tristibus non esse mansuram. 
£x altera parte baud scio an omnes^ qui partes Constantini mortui 
secuti erant^ exitu rebellionis contenti fuerint et Martinam Hera- 
clonamque non omnino de imperio deiectos esse probaverint. 

In Cappadocia primum tumultus reci*uduisse videntur. Copias 
illius regionis epistulam produxisse loannes^) testis est^ quae a 
Martina scripta et a Pyrro patriarcha ad David illustrem logothe- 
tam data esse dicitur^ qua hic commotus magno bello eos^ qui nuper 
seditionem conflavissent^ persequeretur et Martinam in matrimo- 
nium duceret et Constantinum modo coronatum e medio tolleret. 
Copiae cum viderent Martinam pacti condiciones non servaturam 
esse atque ipsis periculum imminere^ statim rebellaverunt licentia- 
que uti coeperunt. Harum rerum cum nuntius Constantinopolim 
veniret; cives et copiae capitis contra Martinam eiusque liberos 
seditionem moverunt. Rebellantibus Theodorus quidam^ quem loan- 
nes ducem gloriosum dicit^ praeerat. Qui cum David logothetam 
aggrederetur^ is fuga salutem petens in casteilum quoddam (Ar- 
meniae?) se contulit. Theodorus, qui erat secutus^ adversarium 
cepit et caput eius praecidit, quod publice in orientalibus partibus 
impeni ostendebatur. Magno exercitu collecto Theodorus Constan- 
tinopolim revertit. Postquam ei contigit palatio potiri, Martina 
eiusque filii HeracIonaS; David (Tiberius), Marinus dignitate impera- 
toria privati et Rhodum deportati sunt. His loanne teste^) nares 
decisae sunt. Theophanes*) et Sebeos^) Martinae linguam exsectam 
esse consentiunt. Ne filius Martinae natu minimus, si e pueris 
excessisset, quando imperium appetere posset, castratus est; gravi 
autem vulnere aflectus brevi post obiit.^) Theodosio, alii filio Mar- 
tinae^ quem propter surditatem innocuum esse putaverunt^ peper- 
cenint^) Postquam testamentum Heraclii irritum declaraverunt^ 
Constantinus denuo imperator nuncupatus est.^) Senatus consulto 

1) De hac altera parte belli civilis solus loannes Niciu accuratius 
agit. Sebeos cap. 32 1. c. p. 103 sq. duo momenta belli perperam confudit 

2) loannes Nic. 579 sq. 3) loannes Nic. p. 580. 
4) Theoph. p.-341, 25. 

6) Sebeos p. 103. Hic scriptor perperam Martinam cum duobus 
filiis interfectam esse refert. 

6) loannes Nic. p. 580 sq. 

7) loannes Nic. p. 581. Niceph. p. 14, 18sqq. 8) Ibid. 



— 26 — 

exactio Heraclonae Martinaeque probata est, ut ex Tlieophanis vcr- 
bis elucet hisce: (p. 341, 24) ^Tovraj rp hsL &%m6ato ij ^vy- 
xlrjrog ^HQaxXfDvccv Sfia MaQtCvrj rg (it]TQl avrov^' et ex verbis 
quibus Constantinus imperator iuvenis coram senatu usus esse di- 
citur.*) Hac oratione, ut facinus fundamento iuris niti videretur, 
palam pronuntiatum est illos propterea iure expulsos esse, quod 
patrem Constantinum necavissent.^) Ut in gratiam senatorum ve- 
niret, Constantinus eis dona dedit. 

Paucis nunc absolvere liceat verbis quae interim in Aegypto 
gesta sint, ut ex indiciis quae ad tempus harum rerum in ilia 
provincia gestarum spectant profecti obiter computemus^ quo tem- 
pore Martina fiiiique imperio deiecti sint. 

Die 14 Septembris mensis anni 641 Cyrus patriarcha una 
cum Theodoro, praefecto Alexandriae, qui Rhodi legatos Valentini 
patricii convenerat, Alexandriam rediit.^) Ut pacem cum Ara- 
bibus faceret, sicut ei ab Heraclona mandatum erat, Babylonem se 
contulit; ubi cum Ambro, duce hostium, communicavit. Atque pactio 
facta est, qua tota provincia cum Alexandria capite Arabibus tra- 
deretur.^) Inter singulas condiciones, quae a loanne referuntur, 
commemorentur hae: constitutum est, ut tributum Arabibus sol- 
veretur; indutiae fierent mensium undecim, quo spatio neque Ara- 
bes quidquam contra Alexandriam susciperent, neque Graeci contra 
ilios arma ferrent. Omnes copiae Graecae navibus ex Alexandria 
exirent, neque exercitus Graecus unquam reverteretur. Octavo die 
Novembris mensis pax inter Cyrum et Ambrum confecta est^) 
Postquam patriarcha Alexandriam rediit, Theodoro praefecto et Con- 
stantino, qui exercitui Graeco praeerat, mandavit, ut Heraclonam 
imperatorem de pactione certiorem facerent commoverentque, ut 
pactum sanciret.®) 

1) Theoph. p. 342, 9 sqq. 

2) De exitu Martinae et Heraclonae Cedrenus p. 754, 4 talia refert: 
6 Sl *HQccxXo)v&g ov% irdfpri pccatXix&g &XXa Siiox&slg ^x ti}g pocatXstag xal 
l9t(orsva)v irciq>7i iv rm iiovoiarriQLm avv r^ iirirQl MaQrlvjf. Sebeos nar- 
rans eos a Yalentino interfectos esse errat. 

3) Rem ita se habuisse Butler (1. c. p. 636 sqq.), reiciens senten- 
tiam Brooksii qui (Byz. Zschrft. 1896, 444 sqq.) censet Cyrum post mor- 
tem Heraclii et ante festos dies paschales anni 641 Alexandriam revertisse, 
plane ostendisse mihi Tidetur. 

4) loann. Nic. p. 676; Butler 1. c. p. 320. 

6) Quod ad tempus pacis confectae attinet, iterum sequorButlerum 
(1. c. p. 640), quem argumentis bonis sententiam Brooksii (1. c. p. 44^) 
refellisse censeo. 

6) loannes Nic. p. 676. 



— 27 — 

Itaque ad hoc quidem tempus Martinam Heraclonamque impe- 
rium obtinuisse coniciendum est aut saltem nuntius eorum eiectionis 
nondum Alexandriam venerat Illos autem reliquo tempore Novem- 
bris mensis expulsos esse hoc modo coUigi potest. Theophanes 
Heraclonam sex menses imperavisse prodit.^) Quod tempus si ab 
excessu Constantini II computamuS; in Novembrem mensem inci- 
dimuS; cuius dimidio alterO; ni failor; Heraclonas et Martina 
eiecti sunt. 

Et nunc in eo est; ut de Pyrri patriarchae expulsione quae- 
ramus. loannes de Pyrro eiecto verba facit^ postquam descripsit, 
quae Martina et eius filii passi essent. Theophanes^) verbis: „i^ 
di 6vy7iXrirog xal rj 7t6hg IIvqqov i}g a6B^ 6vv tfi MaQrivy 
xai rc3 vlp ain^g i^icjcfav'' prodit patriarcham eodem tempore 
cum Martina Heraclonaque esse depulsum. 

Cum his loannis et Theophanis indiciis^ quae ad tempus spec- 
tantia conspirant^ Nicepliorus^) discrepat^ qui vult Pyrrum Constan- 
tinopoli cessisse tempore^ quo Valentinus cum exercitu Chalcedonem 
occupavisset. Pyrrum autem^ cum altera seditio contra imperantes 
exorta esset^ etiam tunc sedem patriarchalem obtinuisse existimO; quia 
loannes refert illam epistulam a Pyrro patriarcha datam esse^ qua 
scriptum esset poenas ab eis^ qui cum Valentino fecissent^ repeti- 
tum iri. Itaque Nicephorus errare mihi videtur, cum Pyrrum tem- 
pore primi motus a Valentino conflati urbem deseruisse prodit. 

Etsi inter descriptiones temporis^ quo Pyrrus expulsus sit^ eam 
quam exhibent loannes et Theophanes praeferO; tamen mihi con- 
cedendum est horum verbis verum non prorsus prodi. Etenim 
fieri non potuit^ ut Pyrrus uno eodemque tempore^ quo Heraclonas 
eiusque cognati expulsi sunt (i. e. post 8 diem Novembris men- 
sis)^ eiceretur^ quia Paulus^ qui illi patriarcha Constantinopolitanus 
successit; iam Octobri mense institutus est.^) Haud scio an haec 
difficuitas tali ratione tolii possit: ex eo quod loannes refert Theo- 
donim altera seditione contra imperium Heraclonae orta Davidem 
logothetam persecutum esse eiusque caput decisum in orientali- 
bus regionibus monstravisse^); conici potest aliquantum spatii con- 
sumptum esse^ donec exercitu magtio collecto Constantinopolim 
reverteretur et Martinam eiusque propinquos imperio deiceret. Quod 
si Novembri mense accidit, fieri potuit^ ut iam aliquo tempore ante 

1) Tlieoph. p. 341, 18. 2) Theopli. p. 381, 8. 

3) Niceph. p. 30, 26. 

4) Theoph. p. 342, Isqq. Niceph. p. 81, 25 8qq. 
6) loannes Nic. p. 580. 



- 28 — 

tuinultus oreretur atque initio seditionis populus excitatus Pyrrum 
cogeret ex urbe fugere. Atque puto verba loannis et Theophanis 
in eam sententiam accipi posse^ ut non tam uno tempore quam una 
eademque seditione et Martina Heraclonasque et PyrruS; eorum 
sociuS; omni potentia privarentur. 

Hic patriarcha^ quippe qui consiliorum socius et iidelissimus 
adiutor Martinae fuisset et una cum imperatrice in suspicionem ad- 
ductus parliceps videretur mortis Constantini fuisse^ iram atque odium 
populi susceperat. Eum multitudini turbidae et seditiosae ceden- 
tem urbem deseruisse neque ritu canonico a synodo episcoporum 
depositum esse elucet plane ex epistula Theodori papae ad Pau- 
lum patriarcham data^) et verbis Nicephori^ qui accuratissime de 
Pyrri abdicatione episcopatus agit.^) loannes errare mihi videtur, 
cum eum Tripolim transportatum esse prodit; immo coniciendum 
est patriarcham ultro in Africam venisse. In Nicephori contextu^) 
exhibentur verba „^()6g f^v Xcclxrjdovog ajtSTtksL'': in quibus pro- 
baverim coniecturam de Boorii ^^KaQxrjSovog''. Carthagini enim 
Pyrrus coram Gregorio patricio, qui Africae provinciae praeerat^ 
lulio mense anni 645 cum S. Maximo de voluntatibus Christi dis- 
putavit.*) 

De Valentini usurpatione imperii. 

Constantinus dignitatem quidem imperatoris tulit; sed eum^ 
qui modo puer undecim annorum fuerit, in re publica multum 
valuisse haud credibile est. Immo potius coniecerim summam im- 
perii penes senatum et duces exercitus fuisse^ cuius solius gratia 
Constantinus imperator factus esset. Quantopere Constantinus etiam 
sequentibus annis ab arbitrio copiarum dependerit^ Sebeos testis 
est. Atque imprimis Valentinus potentiam adeptus esse videtur. 
Quamquam loannes Niciu, cum de Martinae liberorumque eiectione 
agit, illius patricii nullo verbo mentionem facit, tamen putare ne- 
queo Valentinum illius facinoris expertem fuissC; quia aliter difficile 
est intellectu patricium tantam potestatem sibi parere potuisse^ ut 
brevi tempore post quam illi expulsi sunt imperium appeteret.^) 

1) Cf. Mansi Acta X p. 704. TheodoruB papa reprehendit, quod 
PyrruB non decreto synodi depoBitus sit: „nam turbatio et odium populi", 
ut censet papa ,,episcopatu8 gradum nescit auferre^^ 

2) Niceph. p. 31, 7 „r^s isQcaGvvrig ^iri &q)LaTciy,evog icjtoxdGGoiLai 
Xa& ScTtsi^si:''. 3) Niceph p. 31, 10. 

4) Acta huius disputationis ad nos venerunt. Cf. Mansi X p. 710 sqq. 

5) Theophanes sub A. M. 6136 talia refert: Tovrco x& hsi ictaalacs 
BaXsvrivtavbg 6 TtatQUiog Tiatcc K&vatavtog ntX. Ex loanne autem et 



— 29 — 

Valentinum rebellantem exercitu esse nixum Sebeos prodit verbis 
his^): ;;Conciliayit sibi tria milia hoplitarum^ quos secum duxit, mul- 
tosque alios milites^ et his nixus est'^ Teste loanne^) purpuram 
sumpsit. De exitu usurpationis fontes magnopere discrepant. 
Sebeos narrat haec: Valentinus civibus Byzantiis iugum servitutis 
grave iniunxit, ut rebellarent. Convenerunt cum Paulo patriarcha 
in Sanctam Sophiam et petiverunt a Valentino^ ut eos servitute exi- 
meret. Valentinus autem non modo precibus illorum non obsecutus 
est^ immo potius Antonium legatum cum miile militibus misit^ ut 
contionem civium dissolveret. Qui postquam in aedem venit^ in 
nobilissimos plagas infligere coepit Cum autem etiam patriarchae 
alapas duxisset^ quippe qui eius facinus scelestum reprehendisset^ 
populus iram erumpens Antonium prehendit et media in urbe com- 
bussit. Quo facto etiam Valentinum captum igni necaverunt.') 
loannes cum Sebeo faciens prodit Constantinopolitanos contra 
tyrannum rebellasse. Ut Sebeos^ ita etiam Theophanes narrat Valen- 
tinum tunc quidem interfectum esse. Quos contra loannes de 
exitu rebellionis patricii taiia refert: ^^Vaientinus captus ad Con- 
stantem imperatorem adductus est, coram quo iure iurando afQr- 
mavit se nihil mali moliri et talia facta esse propterea^ quod cum 
Arabibus pugnare vellet. Quo facto liberatus et exercitui praefectus 
est. Atque Constans cum Valentino pactionem iniit^ qua constitu- 
tum est^ ut patricius imperatori filiam in matrimonium daret Quae 
post nuptias Augusta nuncupata est^' Cui loannis narrationi num 
fides debeatur; diiudicare non audeo^ cum gravia testimonia Sebei 
et TheophaniS; quorum uterque Valentinum interfectum esse pro- 
dit; obstent Sin autem loannis verbis verum traditur^ qui narrat 
pactionem a Constantino cum Valentino esse factam et imperatorem 
filiam usurpatoris in matrimonium duxisse^ putari non potest pa- 
tricium omnino libero imperatoris arbitrio permissum et quasi re- 
bellantem aestimatum et tractatum esse. Haud scio an Valentinus^ 
cum populus contra eius dominationem insurgeret, locum tyranni 
non iam retinere potuerit^ ex altera autem parte etiam tunc tanta 
potentia foerit, ut imperator vel ei^ qui eius causam egerunt^ prae- 
ferrent aequis condicionibus cum illo pacisci et ei complura con- 
cedere^ e. g. summam imperii exercitusi 

Sebeo, qoi contemporanei accuratius de hac uBurpatione egerunt, appa- 
ret honc patricium, quem Theophanes Valentinianmn nominat, esse eun- 
dem Valentinum, qni nuper contra Martinam et Heraclonam tumultus 
moverat. 

1) SebeoB p. 105. 2) loanneB p. 682. 3) SebeoB p. 105. 



— 30 — 

De tempore; quo Valentinus iniperium occupare studuerit^ fontes 
divergunt. Theophanes recte suh uno eodemque anno mundi prodit 
Valentinum rebellavisse et Petrum^ qui Cyro successerit; patriarcham 
Alexandrinum esse institutum. Sed perperam utramque rem 
A. M. 6136 =^ 644/5 assignat Ex loanne annum 642 statuen- 
dum esse apparet. Nam quia legimus Cyrum et alias res et 
triumphum et potentiam Valentini doluisse^ coUigi potest eius usur- 
pationem imperii ante mortem Cyri; qui die 25 magabit mensis 
coptici = 21 die anni D. 642 obiit, factam esse.^) Sebeos indicit 
annum rebellionis alterum imperii Constantis^ quem respondere 
anno D. 642 Butler*) existimat; num recte usurpationem Valen- 
tini lanuario mensi tribuat; nescio. Certe hic patricii tumultu& 
spatiO; quod inter Novembrem mensem anni 641 et Martlum ex- 
euntem anni 642 positum est^ conflatus est 

Haud absonum videtur conicere post Martinae Heraclonaeque 
eiectionem etiam amicos sociosque eorum ab eiS; qui Constantini 
partibus faverent^ dure tractatos vexatosque esse; neque deiationes^ 
defuisse videntur. loannes quidem narrat^) Arcadium episcopum 
Cyprium a Valentino esse accusatum; quod amicus Martinae et in- 
festo animo in Constantinum; novum imperatorum; esset. Constan- 
tinuS; qui verbis Valentini fidem habuit^ milites misit^ ut episcopum 
adducerent. Priusquam autem prehendi potuit, e vita discesserat. 
Etiam Cyrus patriarcha timuit, ne ipse^ sicut ille^ accusaretur et 
caperetur. His autem curis mors eum liberavit*) Eius loco Petrua 
diaconus 14 die lulii mensis patriarcha Alexandrinus institutus est^) 

Postquam Constantinus imperium obtinuit, Graeci neglegentes 
pactionem quam Cyrus et Ambrus fecerant conati esse videntur 
Aegyptmn sub suam potestatem redigere. Etenim loannes refert 
;^Valentinum Aegyptiis auxilium ferre non potuisse^'. Ex his verbis 
colligo Graecos studuisse provinciam recuperare. Haud scio an huc 
ille locus Dionysii Telmaharensis qui dicitur spectet^ ubi Valentinum 
anno Sel. 955 = A. D. 643/4 ab Agarenis victum esse narratur. 
Num verum prodatur^ non audeo diiudicare^ cum haec narratio gravi- 
ori testimonio non probetur. Si re vera Graeci tum provinciam 
hostibus eripere conati sunt^ nil effecerunt: Aegyptus perierat. 
Postquam Graeci exercitus ex interioribus regionibus ad litus re- 
cesserunt; die 17 Septembris anni 642 Theodorus cum omnibus 

1) loannes Nic. p. 682 et 578. 2) 1. c. p. 369 adn. 1. 

3) loanneB Nic. p. 682. 

4) loanneB Nic. p. 682. 

5) Ibid. p. 683; Butler 1. c. p. 364. 



— 31 — 

Graecis copiis ex Alexandria profectus est et in Cyprum se con- 
tulit.^) Brevi post Ambrus nuUo resistente urbem intravit.*) 

Saracenorum dux, cum iam tota provincia potitus esset, hieme 
642/3*) ad occidentem versus cum exercitu profectus est, ut op- 
pida, quae ad Syrtes sita Graeci adhuc potestate tenuerunt, expug- 
naret.*) Barca urbs Pentapolitana nuUo resistente hostibus se de- 
didit, et incolae necessitate coacti promiseinint se victoribus quot- 
annis 13000 denarios soluturos esse. Sed ut hoc tributum coge- 
retur, constitutum est Uberos eorum sub corona venire. Teste 
Yakut maxima pars incoiarum ad Agarenorum fidem se convertit. 
Inde Ambrus copias suas contra Tripolim duxit. Sed quia haec 
urbs satis firma Graeco praesidio tenebatur, Arabes eam vi et armis 
in dicionem cogere debuerunt. Postquam oppidum circumdederunt, 
— alii unum^ alii tres menses obsidionis tradunt — contigit eis 
aditum urbis invenire et praeter opinionem civium tanta celeritate 
introire, ut Graeci vix naves ascendere et in altum provecti ser- 
vari possent. Urbem expugnatam hostes diripuerunt. Brevi post 
et Sabratam ceperunt; quod oppidum primo impetu oppressum est. 
Hoc quidem tempore Arabes non longius processerunt, sed Ambrus 
iussu Omar chaUfae exercitum in Aegyptum reduxit. 

De Manuelis Aegjrptia expeditione.^) 

Aiiquanto post Graeci Aegypto iterum potituri esse videban- 
tur. Othman cliaUfa postquam Omaro, qui ineunte Novembri mense 
anni 644 interfectus erat^), successit, Ambrum loco praefecti Aegypti 
movit et totam provinciam ^AbdaUae fiUo Sad^ quippe quem Omar 
antea Aegypto superiori praefecisset, administrandam tribuit. Ma- 
gnopere Aegyptii tributis, quae Agarenis solvenda erant, vexati sunt. 
Omar enim Ambrum praefectum valde pressit^ ut quam plurima tributa 
ab incolis sumeret et ei mitteret. Scriptor contemporaneus vehemen- 
ter questus est de gravitate tributorum, qua praeter reUquos Aegyp- 
tios imprimis Alexandrini premerentur.^) Et cum Othman ^Abdal- 
lam Aegypto praeficeret, speravit iUum curaturum esse, ut etiam 
maiores pecuniae redirent. Itaque non est mirum^ quod incolae 
flagitaverunt; ut hoc duro imperio liberarentur, et permuitis Graecisy 

1) loannes Nic. p, 583. 2) Ibid. 3) Cf. Butler p. 428 adn. 1. 
4) De hac expeditione conferas Weil, Geschichte des ChaHfen I 
p. 123 sq.; Butler p. 427 sqq., qui accuratissime rem tractavit. 
6) Cf. Weil 1. c. p. 167 sqq.; Butler p. 466 sqq. 
6) Cf. Weil 1. c. p. 180 adn. 3. 7) loannes Nic. p. 686. 



— 32 — 

qui provincia ab hostibus capta Alexandriae remanserant^ in optatis 
erat; ut terra Graeco imperio iterum adiungeretur. Constantino- 
politani non ignorasse videntur^ quomodo res in Aegypto se habe- 
rent. Occasio Alexandriae recuperandae propterea quoque opportuna 
esse videbatur^ quod urbs exiguo tantum praesidio Arabum tene 
batur. Itaque Gonstantinus conari constituit iilam provinciam di- 
tissimam^ quam ereptam esse Graecis magnopere dolendum erat, 
sub suam potestatem redigere. Expeditione clam praeparata tre- 
centae naves Manuele duce ex portu Gonstantinopolitano profectae 
salvaC; cum illo tempore Saraceni in mari nondum multum vale- 
rent, Alexandriam venerunt. Graeci parvam manum Arabum^ quod 
praesidium in urbe positum erat^ facile expulerunt et tali modo 
caput provinciae iterum sub imperium dicionemque suum redege- 
runt. Etiam complures aliae urbes; quae in Delta sitae erant iugo 
Arabum deiecto cum Graecis fecerunt. Ut Arabici auctores pro- 
dunt, Graeci ineunte anno Hegrae 25 (28 Oct. 645 — 17 Oct. 646) 
Alexandriam occupaverunt 

Othman chalifa cum de his rebus certior factus esset; Ambrum; 
quippe qui optime res Aegyptias novisset, exercitui Arabico^ qui iii 
hac provincia fuit^ praefecit^ ut terram a Graecis occupatam sub 
suam potestatem redigeret. Quae res eo melius cessit, quod Am- 
brus etiam tunc Aegyptios indigenas sicut antea^ cum primum in 
Aegyptum penetravisset^ hostes inimicosque Graecorum invenit. 
Graeci enim non modo Aegyptios sibi non conciliaverunt neque 
secum contra communem hostem coniunxerunt, sed etiam ex 
Alexandria excurrentes illos hostes tractaverunt eorumque vicos 
diripuerunt et vastaverunt. Nimirum haec consilia stultissima teme- 
rariaque rebus Graecis aeque atque antea nocere et eis occasionem 
totius provinciae recipiendae demere necesse erat. Sed etiamsi 
Aegyptii Graecorum adversarii putandi erant^ tamen cum AgareniS; 
qui Ambro duce accesseioint, prorsus fecisse non videntur. Immo 
potius eos ab Arabibus in numero hostium habitos esse apparet^ 
si fides tribui potest verbis, quibus AmbruS; cum ad bellum profi- 
ciscens a chalifa moneretur statim Graecos aggredi, priusquam 
auxiliis aucti essent, usus esse dicitur: „Opperiar, dum me aggre- 
diantur. Nam incolas vexabunt et deus alteram partem hostium 
nostrorum per alteram perdet." Ante muros urbis Niciu et prope 
ad fossam^) exercitus Graecus et Arabicus concurrerunt. Aliquam- 
diu aequo Marte dimicatum est. Ut traditur^ commune proelium 

1) Cf. Butler p. 472 adn. 1. 



— 33 — 

certamine singulari Arabis et Graeci interruptum est. Graeco autem 
occiso proelium redintegraverunt. Denique Saraceni Graecos vice- 
nint et Alexandriam reppulerunt. Scriptores quidam Arabici quos 
WeiP) secutus est iiarrant Graecis fugientibus non satis temporis 
fuisse ad portas Alexandriae claudendaS; ut simul cum Graecis 
hostes in urbem penetrarent. Butler contra^), qui aliis testimo- 
niis nixus esse videtur^ portas in tempore clausas esse Graecosque 
obsidionem praeparavisse putat. Sive ArabeS; ut in altera narratione 
est, castris in orientali parte positis et .tormentis exstructis muros 
perfregerunt, sive, ut altera proditur, portae a pi*oditore aliquo 
patefactae sunt, certe hostes vi in urbem intraverunt et crudeliter 
rebeliionem uiti omneS; qui eis irrumpentibus obstabant, occideioint 
et aedificia incensa diripuerunt. Pars urbis ad oiientem vergens 
igni deleta est. Plerique Graeci, quorum in numero etiam Manuei; 
dux expeditioniS; fuit, interfecti sunt; pauci tantummodo, (|ui naves 
assecuti in aitum maris provecti sunt, vitam servaverunt. Victores 
liberos mulieresque in captivitatem abduxerunt. Oppida quae cum 
Graecis conspiraverant funditus eversa sunt. Incolis autem eis, qui 
fidem erga Arabes praestantes a Graecis bonis suis privati erant, 
Ambrus ea quae amiserant restituit. 

Itaque intentiones Graecorum ad irritum cecideruiit et Aegyp- 
tum, quam provinciam se recuperare posse speraverant, hostibus 
relinquere coacti sunt (aestate anni 646). 

De &regorii, praefecti Africae provinciae, seditione. 

Ex permagnis calamitatibuS; quibus Graeci in Aegypto ab Ara- 
foibus affecti sunt, praeter alia etiam hoc effectum esse puto, ut 
praesides nonnuilarum provinciarum; quae antea imperio Graeco 
adiunctae erant, seditionibus provincias suas a dominatione Graeci 
imperatoris solvere et sua potestate et dicione tenere conarentur. 
Etenim spatio sex annorum (a. 647 — a. 652) haud minus quam 
tres provincias contra Constantinum rebellavisse invenimus. Atque 
in Africa provincia Gregorius patricius, in Italia Olympius exarchus, 
in Annenia Theodorus princeps seditiones moverunt, qui ni failor 
existimaverunt GraecoS; postquam ab Agarenis tantopere attriti 
essent; invalidiores esse, quam ut a se rebellantibus poenas repe- 
tere possent. Deinde sine dubio incolae illarum provinciarum eo 
magis enixi sunt; ut iugo Graeci imperii liberarentur, quia magno- 
pere cum Graecis de fide dissidebant. De seditione Olympii et 

1) L. c. p. 169. 2) L. c. p. 474. 

OommenUtiones lenenses. vjlli, 1. 8 



— 34 — 

Theodori Armenii accuratius infra disseram: nunc primum de Gre- 
gorii rebellione mihi agendum erit. 

Cum Graeci fidei monotheleticae addicti essent, Africa provin- 
cia propugnaculum ditheletici dogmatis dici potuit^ et Gregorius 
patricius^ qui Carthagini sedem habebat^ clericis huius fidei favit.^) 
Seditio Africanorum Constantinopolitanis haud ita inopinato facta 
esse videtur; etenim iam aiiquanto ante Constantinopoli suspicio 
fuit Africanos ab imperio Constantini defecturos esse^ ut ex scrip^ 
tis synodorum Africanarum^ quae anno 646^) congregatae erant^^ 
et ex epistula Victoris archiepiscopi Carthaginiensis ad Theodorum 
papam (die 16 Julii a. 646) data elucet.*) Africani quidem hanc 
suspicionem falsam esse contenderunt^); attamen iam anno sequenti 
(647) Gregorius contra imperatorem rebellavit et ipse purpuraro 
sumpsit.^) Ibn Abd-El-Hakam narrat Gregorium nummoS; qui eiu& 
effigiem praebuisseut; excudisse.^) Sed patricius non nisi breve 
tempus iibera sua potestate uti potuit^ quia iam sequenti anno eiu& 
imperium a Saracenis eversum est.'') 

Postquam Ambinis Aegyptum recuperavit, Othman chalifa 
^Abdallam filium Sad^ praefectum huius provinciaC; restituit et ei 
petenti concessit^ ut in Africam^ provinciam Graecam^ incursionem 
faceret. Chalifa ipse copias paravit, quas Octobri mense anni 647®) 
in Aegyptum misit, ubi cum copiis Aegyptiis coniungebantur. Pri- 
mum ^Abdalla Tripolim aggressus esse dicitur. Cui rei si fide& 
debetur, coUigi potest Graecos urbem, quam Ambrus cepisset, sub 
suam potestatem redegisse. ^Abdalla autem^ ut narratur^ oppidum^ 
quod praesidio Graeco defendebatur, opprimere non potuit. Gre- 

1) De rebus ecclesiasticis illius aetatis vide infra. 

2) Cf. Mansi X p. 918; Theophylactus primicerius coram concilio 
Lateranensi dicit illas synodos Africanorum episcoporum quarta indic- 
tione (i. e. A. D. 646) esse convocatas. 

3) Haec scripta inter acta concilii Lateranensis (anni 649) ad no» 
venerunt. Cf. Mansi X p. 922. 950. 

4) Ibid. 5) Theoph. p. 343, 15; sub A. M. 6138 = A. D. 646/7. 

6) Slanei versio francogallica, quae addita est ^Historiae Ber- 
berorum^* ab Ibn Ehaldun compositae I p. 204. 

7) Cf. Theoph. p. 343, 248qq. Eius anno mundi 6139 convenit A. 
H. 27 (7. Oct. 647 — 25. Sept. 648) qucm Arabici auctores tradunt; cf. 
Weil 1. c. I 161; Wellhausen, „Die Kampfe d. Araber mit d. Ro- 
m^em in d. Z. d. Umaijiden", Nachricliten. d. K. Gesellsch. d. Wissensch. 
zu GOttingen; philol. hist. Klasse 1901 p. 426; Banke, Weltgesch. V, 1 
p. 180 adn. 2. 

8) En-Noweiri, cuius operis versionem francogallicam in Slanei 
libro laudato invenies p. 316. 



— 35 — 

gorius cum Arabes accedere audivisset^ 120000 milites contraxisse 
fertur^)^ qui numerus mea quidem sententia ab Arabicis scriptori- 
bus falso auctus est. Priusquam armis est decertatum^ Agarenos 
cum Africanis communicavisse proditur. Locus^ ubi proelium com- 
missum est, Aquba dicitur.^) Patricius ipse interfectus est. Copiae 
eius devictae fuga salutem petiverunt. Nobiles autem provinciae 
duci Arabum pecuniam obtulerunt ea condicione, ut cum exercitu 
suo ex Africa provincia recederet. Condicione Africanorum accepta 
^Abdalla cum suis in Aegyptum rediit.^) 

De primis Arabum expeditionibus navalibus. 

Age vero, nunc ad orientales partes imperii Graeci nos con- 
vertamus. Ex eo tempore^. quo Saraceni Syriam et Palaestinam 
Graecis eripuerant^ nullas alias regiones^ quas imperator sua 
dicione tenuit, occupaverant Immo potius acquieverunt in inva- 
sionibuS; quas ex Syria proficiscentes in Graecorum fines Asiae 
minoris fecerunt. Praefectus Syriae tunc quidem Mavia fuit; qui 
Damasci sedem habuit. Hoc viro Constantinus III imperator quam- 
diu vixit hoste capitali et omnium Arabum acerrimo usus est, qui 
ubicumque potuit omnia molitus est, ut Graecis detrimentum aifer- 
ret. Eius praecipue auctoritate factum est, ut quotannis Arabes 
in ,^omaniam" irrumperent. Vere profecti Graecorum oppidis 
agrisque devastatis autumno domum redire solebant.^) Mavia ipse 
haud raro his expeditionibus praeerat. Baladhuri teste^) Mavia 
A. H. 25 (28. Oct 645 — 16. Oct. 646) usque ad Amorium oppi- 
dum processit Castella^ quae Graeci^ ut terram ab incursionibus 
hostium melius tueri possent; aedificaverant^)^ deserta invenit et 
suis militibus implevit Sine dubio Arabes ea non nisi obiter occu- 
paverunt Eodem anno Mavia exercitum Habibo duce in Armeniam 
quartam misit^ qua invasione Samosata et Edessa urbes captae sunt^ 

1) En-Noweiri 1. c. p. 317. 

2) Cf. Wellhausen 1. c. p. 426. En-Noweiri p. 317 adn. 2. 

3) En-Noweiri 1. c. p. 322; Elias Nisib. sub A.H.27 (F. Baethgen 
Fragm. Byr. u. arab. Hist. Abh. f. d. Kunde d. Morgenl. hggb. v. D. M. 
G. Vm 8 p. 112); Wellhausen p. 426. 

4) Wellhausen 1. c. p. 414 sq. 

5) Brooks, The Arabs in Asia minor, from Arabic flources, in the 
Joumal of Hellenic Studies 18 (1898) p. 204. 

6) Baladhuri prodit Graecos temporibus Omar et Othman chali- 
farum inter Alexandriam, quae urbs apud IsBum sita esset, et Tanmn 
castella poBuisse; cf. Brooks 1. c. p. 203. 

7) Baladh. 1. c. p. 204; Elias Nisib. sub A.H. 26. 

3* 



— 36 — 

Urbes maritimae praecipue quae ad litus Phoeniciae sitae erant 
Maviae muitum negotii exhibuerunt Etenim Agarenis satis erat 
difiicile, in possessione perpetua illorum oppidorum^ si quando ce- 
peranty manere^ quia Graeci a mari aditum babentes urbes facile 
recuperare neque Arabes^ cum classe adhuc carerent^ impetus na- 
vium Graecarum reicere poterant 

Mavia primus intellexit^ quantopere Arabibus classis opus esset^ 
ut Graecis ubique pares essent Postquam Alexandria potiti sunt, 
portum et naves habebant^ quae ut militibus implerentur Mavia a 
chaliiis petivit Omar^) quidem mare timens praefracte quod ille 
postulavit recusavit, Othmaii demum praefecto Syriae obsecutus est^) 

Primam expeditionem navalem Mavia anno 649 in Cyprum 
suscepit^) Hac insula ampla imperium maritimum Graecorum^ 
postquam Aegyptum amiserunt, in orientalibus partibus maris me- 
diterranei nixum est Ut ex loanne Niciu vidimuS; reliquiae exer- 
citus Aegypti Theodoro duce Cyprum traductae erant Nimirum 
Mavia cum ciasse sua primum hanc insulam^ quae ei propter vici- 
niam periculosam imprimis timenda erat^ aggredi debuit 

Teste Tabari^) ^Abdalia ex Alexandria naves Ptolemain (Alikon) 
duxit^ ubi militibus expletae sunt Maviam classe mille septingen- 
tarum navium Cyprum profectum esse Theophanes (p. 343, 31) 
prodit. Si Michaeli Syro fidem habere possumus, Mavia, priusquam 
vi et armis insulam sub suam potestatem redigere coepit; cum in- 
colis egit eisque promisit; se eis nihil maii illaturum esse, si se 
dederent et tributum solverent. Cyprii autem freti muris firmis 
propositiones Arabis reiecerunt^) Tunc quidem Mavia totam insu- 
lam cum Constantia capite, cuius incolae interfecti esse dicuntur^), 
cepit et vastavit^) Cacorizus cubicularius Cypriis magna cum classe 
Graeca auxilio venire properavit; sed priusquam advenit, Mavia, qui 
de eius adventu certior factus est, profectus erat Exinde cursum 
in Aradum, quae urbs maritima prope litus Phoeniciae in in- 

1) Omar die 3 Novembris mensis anni 644 occisus est; cf. Weil 
1. c. I p. 130. 

2) Cf. Weil I. c. I p. 160 adn. 2; Wellhausen 1. c. p. 418. 

3) Cf. Wellhausen p. 418. 4) Id. p. 6. 

6) Michael Syrus ed. Langlois p. 235. 6) Ibid. 

7) Theoph. p. 343, 31 sqq. Elias Nisib. sub A. H. 26 fBaethgen 
p. 112) aliique tradunt Cyprios promisisse se Agarenis quotannis 7200 
denarios soluturos esse, sicut etiam Graecis. Sed haud scio an illa ad 
posterius tempus spectent. Etenim Theophanes sub A. M. 6178 verba fa- 
cit de pactione, qua constitum est, ut Graeci Arabesque tributum Cyprio- 
rum aequis partibus inter se dividerent. 



— 37 — 

sula sita erat^ tenuit eamque capere conatus est. Sed urbe^ quippe 
quae natura loci satis firma esset^ potiri non potuit^ quamvis om- 
nia moliretur. Itaque Thomarichum episcopum in oppidum misit, 
qui civibus timorem iniciens persuaderet^ ut se dederent Hi au- 
tem nullo pacto^ quod Mavia postulavit^ fecerunt; quin potius epis- 
copum^ postquam urbem intravit, prehenderunt. Mavia igitur^ cum 
aliter urbem subicere non posset et hiems immineret^ facere non 
potuit^ quin obsidione desisteret et copiis dimissis in provinciam 
suam rediret.^) 

Sequenti autem anuo (650) denuo Aradum oppugnavit atque 
tunc quidem Maviae contigit urbem opprimerC; quam igni delevit 
et solo aequavit Theophanes sive auctor quem his in rebus trac- 
tandis secutus est affirmat usque ad suam aetatem neminem in insula, 
postquam ab Agarenis devastata esset^ sedem coUocavisse.^) Incolis 
Aradi Mavia concessit ut domicilia nova constituerent^ ubi vellent. 

De pace Procopii.') 

Novis calamitatibuS; quibus Graeci ab Arabibus affecti erant, 
Constantinus III tantopere peiterritus fuit; ut praeferret pactionem 
cum hostibus facere^ qua Graecis aliquod tempus otii ab illis fore 
speravit. Neque tamen imperator ipse in hac re quidquam suscipere 
ausus est; priusquam enim cum Saracenis egit, a copiis^ quid de 
pace cum hostibus facienda sentirent^ comperire studuit. Itaque 
Constantinus ut exercitus quid sentiret cognosceret, Procopium 
quendam ad copias misit^ qui^ postquam consensum militum impe- 
travit; Damascum profectus est^ ut cum Mavia de pacis condicioni- 
bus ageret. Sebeos Procopium toto cum exercitu Damascum venisse 
narrat Hoc autem mihi credibile non videtur; haud scio an de 
legatione tantummodo praefectorum militarium cogitandum sit. Ma- 
via pacem talibus condicionibus iniit; ut Graeci Arabibus tributum 
solverent et Gregorium; filium Theodori; qui Heraclii frater fuit, 
obsidem darent Praeterea constitutum est, ut fines utriusque im- 
perii terminarentur. 

Theophane auctore pax A. M. 6142 = A. D. 650/1 facta est. 
Sebeos narrat anno duodecimo imperii Constantini (652/3) pacem 
triennem exiisse^); unde^ si huic narrationi fides debetur^ videmus 

1) Theophanes p. 344, Ssqq. 2) Id. p. 344, ISsqq. 

3) TestibuB utimur Theophaue p. 844, 2l8qq. et Sebeo cap. 38. 
L c. p. 110. 

4) Sebeos 1. c. p. 132. 



— 38 — 

pacem A. D. 650/1 i. e. eodem tempore, quod a Theophane tradi- 
tuF; factam esse. Sed Sebeos ipse de tempore pacis non accurate 
eruditus fuisse videtur; etenim altero loco^) undecimus annus^ ter- 
tio loco annus tertius decimus^) imperii Constantini proditur^ quo 
bellum renovatum sit Ni fallor, de A. D. 650/1 cogitandum est. 
Theophanes refert constitutum esse, ut pax duos annos servaretur, 
cum Sebeos de tribus annis verba faciat. Utrum sit venim, plane 
diiudicari nequit^ praesertim cum iam anno sequenti^ ut infra vide- 
bimuS; Graeci et Arabes in Armenia bellum pace mutarent. 

Circa iliud tempus coniuratio diffusa priiicipum nobiliumque 
imperii in caput imperatoris facta est. Mirum mihi videtur^ quod 
de hac re, quae sine dubio animos Graecorum valde commovit, 
nuilus scriptor huius nationis quidquam memoriae prodidit; sed 
in narratione Sebei (cap. 35) et in loco ^^commemorationis 
eorum, quae acta sunt . . . in papam Martinum" (Mansi, Concilia X, 
p. 853 sqq.) inspiciendis acquiescere debemus. Cum Martinus papa 
Constantinopoli a Troilo praefecto accusaretur^), quod cum Olympio, 
exarclio Italiae, qui contra Constantinum rebellionem conflaverat, 
conspiravisset, et interrogaretur, cur illius tumultum non impedi- 
visset; verbis usus esse inter alia dicitur his: „Dic domine Troile, 
quando sicut scitis etiam vos et nos audivimus, Georgius a magi- 
stratibus, qui erat ex monachis ingressus est huc in urbem a 
castris, et talia verba locutus est fecitque res tales; ubi eras tu 
et qui sunt tecum, quoniam non restitistis ei, sed econtra concio- 
natus est vobis et quos voluit palatii exulavit et prohibuit?^^ Ex 
his autem verbis papae haud ita multum coUigere possumus. 
Troilus licet ea comprehenderit, nos quidem ex eorum contextu 
nihil amplius efficere possumuS; nisi Georgium quendam, quem 
Sebeos Magistrum dicit, principem coniuratioiiis fuisse magnamque 
sibi potentiam ascivisse. 

Paulo accuratius ab Armenio episcopo docemur. Sed iterum 
dolendum est etiam huius contextum non nisi corruptum ad nostram 
aetatem venisse.*) Quae fuerit causa coniurationis, non proditur. 
Haud scio an nobiles Constantino irati fuerint propter pacem ig- 
nominiosam quam nuperrime ab Agarenis acceperat. Coniuratione 
autem patefacta multi eorum, qui ei intererant, culpam capite lue- 
runt. Sebeos quidem omnes nobiles esse occisos neque uilum con- 



1) Id. p. 139. 2) Id. p. 140. 3) De hac re vide infra. 

4) Cf. Hiibachmann: Zur Geschichte Armeniens und der ersten 
Kriege der Araber; Aus dem Armenischen des SebSos (Leipzig 1875 p. 29). 



— 39 — 

siliarium imperatoris incolumem evasisse narrat. Certe scriptor 
rem in maius tollit^ cum ex ^^commemoratione^' yideamus Troilum 
praefectum et „qui cum eo essenf' vitam servavisse. In numero 
interfectorum nobilium etiam Georgius Magister^ princeps coniura- 
tionis fuit. 

Quod ad fempus rerum modo commemoratarum attinet^ Sebeos 
de eis verba facit, postquam de pace Procopii egit. Itaque con- 
iuratia post annum 650 conflata esse videtur. Et quia quaestio in 
Martinum papam^ ut infra videbimuS; die 19 Decembris mensis 
anni 653 aut 654 instituta est^ coniciendum mihi videtur illam 
€oniurationem gravissimam intervallo, quod inter annum 650 et 
Decembrem anni 654 intercedat^ factam esse. 



De seditione Ameniomm.^) 

Ab Arabibus quidem Graeci aliquamdiu pace confecta tuti esse 
videbantur. Sed brevi post in partibus imperii ad orientem ver- 
gentibus periculum imminebat seditione^); quam nonnulli principes 
Armeniorum Theodoro duce contra Constantini imperium moverunt. 
Tumultus praecipue ad eas regiones^ quae prope ad Atropatenen 
(Aderbigan) i. e. ad fines Saracenorum sitae erant, et pagos gen- 
tium Iberum^ Albanorum^ Siunioinim; aliorum pertinebat Princeps 
motus Theodorus fuit. Hoc nomen Sebeos quidem tradit^ cum 
Theophanes eum Pasagnathem appellet Theodorus a Constantino 
imperatore Armeniis praefectus et dignitate patricii honoratus erat, 
postquam Arabes anno 642 Dubios (Dvin) caput et regiones Arme- 
niae orientales diripuerunt'^) Constantinus iterum iterumque Theo- 
doro benevolentiam gratiamque exhibuerat et ex altera parte princeps 
Armenius saepius imperatori fidem et animum gratum praestiterat^ 
€um contra Agarenos in Armeniam incurrentes pugnavisset. 

Causa seditionis haud scio an fuerit haec. Illi principes Ar- 
menii; quorum pagi in extrema parte imperii Graeci siti fines 
hostium proxime attigerunt; Arabibus^ qui quotannis invasionibus 
terram vexabant^ diutius resistere non potuerunt; praesertim cum a 
Oraecis parum aut minime copiis adiuvarentur; itaque melius esse 

1) Accuratissime de hac rebellione a Sebeo Armenio, scriptore con- 
temporaneo, docemur (cap. 36). 

2) SebeoB seditionem anno duodecimo imperii Gonstantini tribuit, 
qui nobis A. D. 662 intellegendus est. Huic tempori respondet Theo- 
pbanis A. M. 6143 = 661/2 (p. 344, 26 sqq.). 

3) SebeoB 1. c. p. 100 sqq. 108. 



— 40 — 

putaverunt cum Arabibus facere. Accedat forsitan altera causa. 
Notum est Armenios non sicut Graecos dogma concilii Chalcedo- 
nensis^ quod illis temporilius Graeci fundamentum (idei dicerent^ 
probavisse, sed hoc exsecratos et propriam doctrinam esse confessos. 
Heraclius imperator cum olim conaretur monophysitas fundamento 
doctrinae monotheleticae unire, assecutus est, ut etiam Armenios^ 
qui tunc Ezr catliolicum habebant; ad suam fidem perduceret (ca. 
a. 633). Heraclio autem mortuo Armenii ad propriam doctrinam^ 
confessionem monotheleticam reicientes, redierunt.') Ex his fidei 
discrepantiis magna discordia inter Armeuios et copias Graecas^ 
quae in eorum terra positae erant^ exorta est. Graeci apud im^ 
peratorem questi sunt, quod ab Anneniis quasi infideles putarentury 
cum Armenii dogma concilii Chalcedonensis detestarentur. Qua re 
Constantiuus et patriarcha Constantinopolitanus Armenios monuit^ 
ut cum doctrina concilii Chalcedoiiensis consentirent. Cum a. 
648/9^) Nerses catholicus et Theodorus in urbem Dvin concilium 
episcoporum principumque Armeniorum couvocavissent, imperator et 
patriarcha Constantinopolitanus Davida^ quippe qui philosophia in- 
structus esset, miserunt, ut Armenios ad Graecorum fidem adduceret.. 
Hi autem epistula ad Constantinum data suam doctrinam explicantes» 
damnaverunt dogma concilii Chalcedonensis, quod se accepturos esse 
negaverunt.^) Itaque non dubium mihi videtur, quin Armenii Grae- 
cis magnopere irascerentur, quod hi conati sunt illos de sua fide 
detrahere et ad Chalcedonensem convertere. Haud scio an Armenii 
putaverint se, si imperio Arabum se subiecissent, liberiore exer-^ 
citatione fidei uti posse. 

Milites Graeci, qui in Armenia stativa habebant, imperatorem^ 
ut Sebeos refert, de Armenioi-um proditione certiorem feceinint eos 
graviter incusantes, quod eorum culpa factum esset, ut copiae 
Graecae contra Agarenos pugnantes vincerentur; etenim cum in 
Atropatenen (Aderbigan) incurrentes suas vires in plures partes 
divisissent, Armenios subito hostes adduxisse, ut Graeci superaren- 
tur bonisque omnibus privarentur. Atque flagitaverunt ab impera- 
tore, ut a proditoribus poenas repeteret. Sed Constantinus, ante-^ 
quam Armeniis bellum intulit; bona cum gratia eos sibi reconciliare 
conatus proposuit, ut Armenii seditiosi Theodosiopolim (Karin), quo 

1) Cf. Kruger in Herzogs Realencycl. f. prot. Theol. u. Kirche 8. 
y. Monotheletismus. 

2) Cf. HubBchmann 1. c. p. 27 adn. 3. p. 34 adn. 1. 

3) Cf. Ter-Minassiantz, Die armenische Kirche in ihren Bezieh- 
ungen zu den syrischen Kirchen. Lips. 1904 p. 62. 



— 41 — 

ipse se conferre vellet, venirent, aut, si mallent, ipse eoinim domi- 
cilia adiret, ut communicarent deliberarentque, quid faciendum esset. 
Praeterea se illos pecunia adiuturum esse promisit. Frustra autem 
Constantinus rebellantibus persuadere conatus est. Immo potius 
Maviae se subiecerunt foedusque cum Arabibus feceinint, quo ma- 
iora impetraverunt, quam Constantinus eis obtulit. Etenim Mavia eis 
concessit, ut constituerent, quot annos pactio maneret; et pollicitus 
est se septem annos nullum tributum postulaturum esse, quo spatio 
praetermisso Armenii darent tributum, quantum vellent; nullos prae- 
fectos militesque Arabicos in Armeniam missum iri; si Graeci in 
eorum terram irrumperent, se eis auxilia missurum esse, quanta 
cuperent; Mavia postulavit tantummodo, ut Armenii certum nume- 
rum equitum in terra sua alerent, quibus ipse uti posset. Deni- 
que se hos equites nunquam in Syriam A^ocatuinim esse Arabs 
promisit. 

Constantinus quia videbat se precibus nihil eifecisse; vi et 
armis desciscentes sub suam potestatem redigere constituit. Voluu- 
tati copiarum obsecutus ipse exercitum^) in Armeniam duxit. Cum 
in itinere esset, legati Maviae ad eum venisse dicuntur, qui cum 
imperatore egerunt eumque commovere conati sunt, ut cum suis 
domum rediret. Postquam Constantinus Theodosiopolim pervenit, 
ei principes Armenii, qui imperatori fidem servaverant, copias suas 
secum ducentes eodem se contulerunt. Etiam Nerses catholicus 
Theodosiopolim venit. Cum imperator ab his accuratiora de sedi- 
tione et consiliis Theodori audivisset, una cum exercitu suo re- 
bellantem devovit omnibusque honoribus et dignitatibus privavit. 
Eius loco alium principem Armeniis praefecit. Hic autem brevi 
post a Theodoro captus est. Qui cum intellegeret suam manum 
parvam a magno exercitu imperatoris, si acie decertaret, oppressum 
iri, ab Arabibus auxilium petivit. Inteiim Iberes, Albanos, Siunios, 
quibus sociis usus est, dimisit, ut in suo quaeque gens pago se 
defenderet, si Graeci aggrederentur. Ipse in insulam Althamar se 
abdidit, quae in lacu Thospiti (Wan) sita est. 

Cum Constantinus Theodosiopoli moratus nihildum contra sedi- 
tiosos suscepisset; quibusdam principibuS; qui a parte Theodori 
steterufit; contigit Arphay oppidum et castellum capere, quo Armenii 
omnia sua bona, ut his temporibus turbulentis servarentur, cou- 
gesserant. Eodem divitiae principum et opes ecclesiarum compor- 
tatae erant. Imperator cum de hac maxima calamitate certior fac- 

1) SebeoB Constantinum centum milia militnm secum duxisse prodit. 



— 42 — 

tus esset, tanto furore captus est, ut totam Armeniam a copiis suis 
diripi et exercitum ibi in hibema coilocari vellet, quo terra pror- 
sus exhauriretur. Sed hoc consilio acri destitit, cum catholicus 
omnesque principes Armenii, qui aderant, eum suppliciter orarent, 
ut patriae parceret. Sebeos narrat imperatorem precibus eorum 
obsecutum maiorem partem exercitus sui dimisisse. Quod hoc 
fecit, valde mirandum mihi videtur; etenim adhuc nullo modo se- 
ditiosos superaverat aut puniverat. Immo potius credam Constantino 
tunc demum copias quam plurimas necessarias et utiles fuisse, 
cum Saraceni Armeniis auxilio accederent. Nescio an Sebeos hac 
in re narranda erraverit. Imperator ipse TheodosiopoU cum vi- 
ginti milibus militum profectus in Dubios caput provinciae pervenit, 
ubi in domo Nersis catholici sedem coUocavit. Ex hac urbe com- 
plures expeditiones in fines Iberum, Albanorum, Siuniorum misit. 
Hae autem copiae cum nihil contra has gentes efficerent, in terra 
earum diripienda acquieverunt; quo facto in Dubios urbem redierunt. 
Interim reliqua pars exercitus, si fontis contextus corruptus recte 
intellegitur ^), Arphay castellum, quod seditiosi nuperrime oppresse- 
rant, obsidione clausit praesidiumque ad deditionem coegit. 

Quantopere Constantinus Armenios cum Graecis vinculo eius- 
dem fidei coniungi cupiverit, antea iam vidimus; nunc quidem cum 
in capite Armeniae adesset, optatum se impetrare posse existimavit. 
Die dominica nescio qua catholicus, qui iam pridem fidem Graeco- 
rum clam probavisse dicitur, Constantino auctore in ecclesia dogma 
Chalcedonense palam pronuntiavit, cum imperator omnesque epis- 
€opi Armenii adessent. Eucharistia, quam Constantinus et Nerses 
«t episcopi, quamvis inviti, sumpserunt, a Graeco clerico et ritu 
Graeco celebrata est. Armenii prorsus oppressi sunt; sed timentes 
magnas copias Graecas, quae in urbe aderant, publice intercedere 
non ausi sunt. Catholico imprimis magnopere irascebantur, quod 
ipse antea concilio anni 648/9 Graecum dogma reiecisset. Con- 
«tantinus igitur non modo omnibus viribus non studuit, tumul- 
tum profligare, sed potius in quaestionibus ad fidem spectantibus 
versatus eos Armenios, quibus adhuc fidelibus usus erat, valde 
ofTendit et tali modo suis ipsius rebus detrimentum attulit. 

Forsitan haud absonum sit conicere imperatorem odium Ar- 
meniorum tantopere suscepisse, ut in capitis periculum adductus 
sit. Sic si statuimus, narrationem Sebei melius intellegere possumus, 
qui prodit Constantinum valde a suis esse incitatum, ut statim 

1) Cf. Hiibschmann 1. c. p. 33 adn. 1. 



— 43 — 

Constantinopolim reverteretur. Licet etiam ob aliam causam opus 
fuerit imperatorem in capite imperii adesse. Fortasse illo tempore 
coniuratio, de qua antea egimus, detecta est, ut Constantinus Con- 
stantinopoiim redire deberet Magna cum celeritate ex Dubiis urbe 
profectus est, postquam Maurianum Armeniae provinciae et copiis, 
quae ibi erant, praefecit.^) Una cum imperatore catholicus ex 
Dubiis urbe excessit et in Taiq terra sedem collocavit, cum odium 
Armeniorum timeret (A. D. 652). 

Mavia Theodoro auxilia petenti septem milia militum misit^ 
qui hieme anni 652/3 in Armeniam advenerunt et a Theodoro in 
regionibus, quae Aliowit et Bznuniq dicebantur^ in hibemis coUo- 
cati sunt. His adiuvantibus Graecos ex Armenia eiecit, eiectos tam 
acriter persecutus est, ut iam paschali tempore usque ad Pontum 
Euxinum perveniret, ubi Trapezuntem urbem oppressit. Magna 
praeda onusti Armenii et Arabes agris Graecorum devastatis multos 
captivos secum ducentes domum redierunt (a. 653). Itaque Con- 
stantini expeditio miserrime exiit. Imperator ipse praeceps ex 
Armenia profectus erat neque magnus exercitus, quem duxerat, us- 
quam quicquam effecerat. Armenia tota a Theodoro Saracenisque 
obtinebatur. 

Hac praeclara victoria a Graecis reportata Theodorus Damasci 
Maviam adiit, a quo magnis honoribus aifectus est. Mavia eum 
amplissimis donis decoratum principem Armeniae, AlbaniaC; Siuniae 
praefecit. Brevi autem post Theodorus iterum ab Arabibus auxilium 
petere debuit. Cum in Althamar insula morbo affectus esset tam 
gravi, ut nihil suscipere posset, omnes principes Armeniae se con- 
iunxerunt et terram inter se diviserunt. Cum autem Theodorus 
videret miseros incolas ab illis summa cum crudelitate exhauriri 
atque tributis quam maximis solvendis ad desperationem adduci, 
Saracenos advocavit, ut ab illis principibus poenas repeterent, cum 
.solus contra eos nil efficere posset. 

Habibo filio Maslamae duce exercitus Arabicus anno 654^) 
accessit et Armenii, quibus Mavia adhuc aliquantum libertatis con- 

1) His in rebus narrandis niniiram Sebeon secutus sum, qui indigena 
accuratius res pemoverit quam Theophanes, qui prodit haec: A. M. 6134. 
Tovroi t& hsL iGxocislciGB Ilaaayvdd^rig, 6 x&v 'AgfLSvloav naxgixLog, xm fia- 
€tlst xai enovdas ^lsxcc Mavtov nsnolrixs &s&(X)%a)g airca xal xbv tSiov 
vl6v. xal icKov6ag 6 paciXs^g fjWsv tag KaiCaQsiag KaTfnaioxiag xal 
&7tsXici6ag xfjg 'Ag^isviag 'bniaxQS^tjjsv. 

2) Hic annus ex Sebei contextu colligi potest, cui etiam Theophanes 
Habibi invasionem tribuit; cf p. 345, llsqq. A. M. 6145 = A D 664. 



— 44 — 

cesserat^ tunc quidem prorsus sub imperium Arabum subiuncti 
sunt. Theodorus omnesque principes statim Habibo se subiecerunt 
omniaque fecerunt, quae Arabs postulayit^ cum aliter sibi supplicium 
esset timendum. 

Graecos illo tempore cum Agarenis in Armenia pugnavisse in 
prociivi est conicere. Atque copiae Graecae Mauriano duce hosti- 
bus superiores fuisse videntur, cum maximam partem Armeniae; 
unde anno antecedenti expulsi erant, recuperavissent Nam Sebeo 
teste Graeci sub fme anni 654 ArabeS; quippe qui frigore gra- 
viter alTecti essent, trans Araxem flumen reiecerunt. Quamquam 
non soium opportunitate usi Saracenos repulsos acriter non perse- 
cuti sunt; sed tantum hoc egerunt, ut praedam quam maximam 
facerent Postquam castellum Dubiorum diripuerunt^ Nahkcavan obsi- 
dione clauserunt Sed Habib subito Graecos obsidentes vere anni 
655 oppressit et victos fugavit Maurianus dux^ quem Habib usque 
ad Caucasi montes persecutus est, in fines Iberum efl^ugit^) Grae- 
corum exercitu devicto Arabes se ad Theodosiopolim converterunt^ 
cuius praesidiuro Graecum hostibus portas patefecit Tunc autem 
Saraceni Armeniam, quam iterum expugnaverant; quasi hostilem 
agrum tractaverunt^ cum totam provinciam et Siuniam Albaniam- 
que depopulati nobiles Armenios eorumque cognatos in captivitatem 
abducerent. In captivorum numero etiam Theodorus fuit^ qui brevi 
post Damasci diem supremum obiit^) 

Cum Habib tanta crudelitate iniquitateque in Armenios usus 
esset, non mirum est, si hi cupiebant duro gravique iugo Aga- 
renorum liberari. Itaque ab eis defeceiimt et rursus Constan- 
tino se subiecerunt Qui Hamazasp, principem Mamiconiorum; gen- 
tis Armeniae, praefecit provinciae recuperatae et dignitate curopa- 
latae ornatum magnis muneribus donavit Alios quoque principes 
honoribus affecit militibusque pecunias dono dedit 

Itaque invenimus auctoritatem Graecorum anno 655 in Arme- 
nia restitutam esse^ non quidem propterea^ quod Graeci armis su- 
periores fuissent aut Armenios illos amore amplexi essent^ sed 
tantummodo propterea, quod Armenii tunc quidem imperium Grae- 
cum duarum rerum malaiiim minorem esse rati sunt Sola neces- 

1) Theophanes perperam res gestaB uoi eidemque anno M. 6145 
assignat, cum scribit: ra ^* a^brtp hsi "JptPog, 6 x&v AQdpcDV ctQatriydg, 
tr]v jiQ[LEvLav iTtsatQdrsvae xal n£Qitvxo)v MavQvavdv, tbv t&v ^PaniaUov 
azQatriyov ^ TiatadLmxsi, ai)tbv ia^g t&v Kavaaaia^v ^Q^mv xal t^v x^^Qccv 
iXritaato. 

2) Cf. Hiibschmann p. 42 adn. 1. 5. 



— 45 — 

sitate coacii sub Graecorum dominationem redierunt. Atque hoc 
quidem tempore auctoritas Graecorum eo facilius corroborari potuit^ 
quod Mavia illo quidem tempore animum potissimum in tumultum 
contra Olhman chalifam exortum conyertens exercitum in Arme- 
niam mittere non potuit^ qui rebellantes sub ipsius potestatem 
redigeret Itaque eorum defectionem ultus crudelissime obsides 
Armenios trucidari iussit^) 

Armenios aut cum Graecis aut cum Arabibus fecisse^ prout 
res expostulaverunt^ tempora sequentia ostenderunt Etenim Ar- 
menia tamdiu provincia Graeca fuisse videtur, quamdiu Arabes in 
bello domestico occupati erant et in externis rebus versari non 
potuerunt Cum autem Mavia imperium Agarenorum obtineret, 
Armenii iterum ei se subiecerunt timore commoti^ quia ^^non igno- 
rabant Graecos^^^ si armis Arabibus resistere vellent; ^^nuUum auxi- 
lium missuros esse^^^ ut Chamchean (II 358) pronuntiavit.^) Si 
Elias Nisibenus sub A.H. 42 (Baethgen p. 114) (26. Apr. 662—14. 
Apr. 663) recte prodit Habibum^ filium Maslamae^ in Armenia quarta 
mortuum esse^ liceat conicere Saracenos tempore quod diximus illam 
provinciam recuperavisse. 

Sed nunc paululum respicientes videamus de pugnis^ quaS; 
dum haec in Armenia geruntur^ Graeci Arabesque aliis locis com- 
miserint. Quantopere Saraceni pacem, quam anno 651 cum Pro- 
copio fecerant, neglegerent, cum a parte Armeniorum sediliosorum 
staiites contra Graecos iam sequenti anuo pugnarent; modo vidi- 
mus. Baladhuri») A.H. 31 (24. Aug. 651—11. Aug. 652) et Elias 
Nisibenus A. H. 32 (12. Aug. 652 — 2. Aug. 653) Maviam in Roma- 
niam invasisse produnt Theophanes harum expeditionum nullam 
mentionem facit Demum sub A. M. 6145 = 653/4 de expeditione 
navali ampliore^ quam Mavia contra Rhodum insulam suscepit, agit 
Qui auctor aliique Graeci praeter hanc insulam nuUam aliam pro- 
dunt, in quam hoc anno Arabes irruperint. Sed ni falior de magna 
expeditione navali agitur^ qua Saraceni complures insulas maris 
Aegaei aggressi esse videntur. Testibus utimur Bar Hebraeo et 
Hichaele Syro. Primum classis Arabum cursum in C^prum insulam 
direxit^); quae iterum tota devastata est Incolae tributo soluto 

1) SebeoB (ed. Macler p. 148) ca. 1776 homines occisos esse nanat. 

2) Cf. Hvibschmann p. 48 adn. 2. 

3) Brooks, Hellen. Stud. 18, p. 203. 

4) Bar Hebraens (ed. Brnns-EirBch, lat. vers.) H p. 111. Michael 
SyTas (ed. Langlois) p. 288 refert annnm Sel. 966 = A. M. 6146. 



— 46 — 

vitam servaverunt. Inde Agareni in Rhodum se convertenint; quam 
insulam ceperunt. Mavia aes colossi qui destructus est mercatori 
ludaeo vendidit.^) Bar Hebraeo teste insula ab Arabibus direpta 
est Saraceni usque ad Con insulam processerunt; quam, ut Bar 
Hebraeus refert^ doio episcopi qui ibi sedem habuit subegerunt. 
Monendum mihi esse videtur iterum clericum a parte hostium 
Graeci imperii stantem inveniri, sicut antea Thomarichum; quL 
AradioS; ut hostibus se dederent, commovere studuerat. Postquam 
Arabes in Co insula praedam congesserunt^ in Cretam navibus pro- 
fecti esse dicuntur.^) Quid ibi effecerint, non refertur. 

Sine dubio toti expeditioni Mavia ipse praefuit. Quod Syri 
auctores narrant insulas Cyprum; Rhodum; Con ab Abulatharo captas 
essC; prorsus falsa non produnt^ nam Abulathar classi Arabicae 
praeerat. 

Saraceni; quippe qui nuperrime demum naves ascendissent^ 
excursiones maritimas facientes optime rem suam gessisse in promp- 
tu est atque mirandum esse ceuseo eos classe tam nova tanta asse- 
cutos esse. Haud scio an Mavia prosperos successus classis respi- 
ciens se iam navibus tantum valere putaverit, ut caput ipsum 
Graeci imperii aggredi audere posset. Impetum enim terra mari- 
que fieri voluit. Tripoli Phoenicia multas naves ornavit et simul 
copias paravit, quibus classis impleretur. Sed priusquam apparatus. 
maritimus absolutus erat, funditus periit. Etenim opera duorum 
virorum, qui Tripoli versati rebus Graecorum faverunt, multi Graeci^ 
qui ibi carceribus tenebantur, hberati sunt, per quos phylarcho urbis 
Arabico occiso plenus apparatus navalis igni consumptus est. Hac 
occasione Graecos et Arabes Tripoli manus conseruisse verisimile 
est; Bar Hebraeus multos Agarenos interfectos esse tradit.^) Quo 
facto Graecos in Romaniam fugisse narratur.^) Quamquam Arabes 
tanta calamitate affecti sunt, tamen apparatum supplere non desi- 
erunt. Mavia classi itenun Abulatharum praefecit^); ipse cum 
copiis terrestri via contra Constantinopolim profectus est(A.D.655).^) 



1) Theophanes aliique. 2) Bar Hebraeus 1. c. 

3) Bar Hebraeus 1. c. p. 111. 

4) Theoph. p. 346, 18 sqq. ; Elias Nisib. sub A. H. 84 (Baethgen p. 113). 
6) Arabici fontes (Waqidi, Ibn Abd-El-Hakam, cf. Weil I. p. 162 

adn. 2) et Continuatio Isidori Byz. Arab. (M. G. H. XI, 2 p. 344) perperam 
produnt ^Abdallam, qui Aegypto praepositus fuisset, classi Arabum prae- 
faisse, quia maximam partem ex navibus Alexandrinis composita esse 
videbatur. 

6) Cf. Wellhausen 1. c. p. 419. 



— 47 — 

Apud Phoenicem; quae urbs ad Lyciae litus sita est^ Abula- 
thar in Graecam classem incidit^); cui Constantinus imperator ipse 
praefuit. Etiam frater eius, Theodosius nomine, adfuisse dicitur.^) 
Classes aliquamdiu in acie stetisse videntur. Una nox saitem prae- 
teriit, priusquam proelium commissum est.^) Teste Waqidi (ap. 
Tabari 1, 2867 sqq.: cf. Wellhausen 1. c. p. 419) Graeci nocte, quae 
pugnam antecessit, campanas pulsaveruiit, Arabes quidem preces fe- 
cerunt. De numero navium utriusque classis fontes divergunt. 
Nimirum Arabici scriptores Graecos numero longe superiores fuisse 
tradunt.*) Matutino tempore proelium commissum est et Graeci, 
quamvis fortiter pugnavissent, gravissima clade affecti sunt. Caedes 
tanta fuisse dicitur, ut sanguine effuso mare rubefieret Bar He- 
braeus narrat viginti milia Graecorum occisos esse. 

Imperator ipse summum in capitis periculum vocatus aeger- 
rime fugiens vitam servavit Quomodo in tutum pervenerit, Theo- 
phanes, Georgius Monachus, fiar Hebraeus tradunt. Georgii Monachi 
narratio cum Bar Hebraei discrepat; Theophanem autem utramque 
confudisse supra vidimus. Secundum alteram Constantinus, cum 
vehementissime ab hostibus urgeretur, vestem suam regiam fideli 
nescio cui induit et ipse cum paucis rate parva se in noctem 
coniciens Constantinopolim vectus est.^) Altera memoria proditur 
boc: unus ex eis viris, qui Tripoli naves Arabum incenderant, 
cum periculum imperatori imminens vidisset, in navem regiam 
saliit et imperatorem, quippe qui Waqidi auctore (cf. Wellhausen 
p. 419) graviter vulneratus esset, arreptum in aliam ratem transpor- 
tans servavit. Una cum Constantino Theodosius frater Constantino- 
polim efTugit. lllum autem, qui imperatorem ex vitae periculo 
eripuisset, multis hostibus occisis fortiter dimicantem interfectum 
esse fontes consentiunt. Quantopere animi aequalium hac gravis- 
sima clade Graecorum commoti sint, ex verbis illius auctoris con- 
temporanei, quae a Theophane p. 332, 15sqq. memoriae produntur 



1) Arabici anctores locum proelii navalis dicunt Dhd.t al ^avd.ri 
i. e. ^locnm malomm^'. Wellhausen 1. c. p. 419 pntat hac voce Phoe- 
nicem Ljciam significari. 

2) Bar Hebraeus 1. c. p. 111. 

8) Theoph. p. 346, 1 sq. : iiilXovtog dh xov §a6tU(og vaviiaxslv^ &e(o- 
QBl xot' hvaQ t^ vvxtl inslvi^ ntL Georgins Monachus p. 71G, 13. 

4) Cf. Weil 1. c. p. 162 adn. 2, qui proelium apud Alezandriam 
eBse commissum perperam prodit. 

6) Conferaa quaeso, quae antea de verbis Georgii Monachi huc 
spectantibus dixi. 



— 48 — 

elucet. Hic enim „Ti)t/ iv OoCvixv navxskri tov ^BDfiaCxov axQcc- 
Tov xs xal arolov aTCcikeiuv^^ aeque dolet atque cladem Hiero- 
macensem et provincias Palaestinam, Syriam, Aegyptum perditas. 

Quamquam Saraceni maximam victoriam a Graecis reporta- 
verunt; tamen hostes via maritima ad Constantinoi>olim patelacta 
non persecuti sunt; sed classem domum reduxerunt.^) Atque coni- 
cias Abuiatharum propterea non longius processissC; quod copiae 
terrestres, quibus Mavia praeerat, cum Graecis pugnantes nihil effe- 
cisse videntur. Sedes belii terrestris Cappadocia fuisse dicitur^), 
quo de bello Theophanes nihil aliud prodit nisi Maviam Caesaream 
urbem aggressum esse. Soius Bar Hebraeus accuratius de hac re 
egit.^) Quo auctore Caesarea ab Agarenis primum novem dies 
oppugnata est. Cum autem hostes urbem capere non potuissent^ 
castris motis totam regionem diripuerunt. Sed brevi post redi- 
erunt urbemque iterum obsidione clauserunt. Atque tunc quidem 
Caesareenses portis patefactis pactionem cum hostibus inierunt; qua 
his tributum solvendum erat. Si Bar Hebraeus recte prodit Cae- 
sareenses se dedidisse propterea^ quod nullum auxilium appropin- 
quare vidissent, conicias urbem initio belli captam esse, priusquam 
copiae Graecae in Cappadociam progressae essent. Postea autem 
ArabeS; ut Sebeos refert; devicti fugientes Armeniam quartam diri- 
puerunt. 

Bar Hebraeus*) et Michael Syrus^) consentiunt Constantinum 
post cladem apud Phoenicem acceptam Ptolemaeum^ praefectum 
militum^ ad Maviam misisse^ ut pacem peteret et tributum pro- 
mitteret, cum imperator timeret, ne Arabes Constantinopolim 

1) Tabari apud Weil I p. 162 adn. 2. Sebeos quidem solus narrat 
Arabes navibus usque ad Chalcedonem venisse, sed vehementi tempe- 
state totam classem deletam esse. Haec autem narratio fabella.esse mibi 
videtur, cum neque Graeci neque Arabici scriptores ullo loco prodant 
classem Arabicam hoc tempore nsque ad Chalcedonem provectam esse: 
cf. quae antea de hoc Sebei loco dixi. 

2) Sebeos cap. 36 p. 142. 

3) Bar Hebraeo teste (1 c. p. 110) Mavia, priusquam Graecis bellum 
intulit, exercitum in duas partes divisit, quarum altera Habibo duce 
hieme in Armeniam invasit unde ^Arabes hominibus in captivitatem ab- 
ductis, caesis viris, urbibus incensis redierunt. Alter exercitus duce 
Mavia tendebat Caesaream Cappadociae.** Quo tempore hae res gestae 
sint, Bar Hebraeus non refert. Hanc autem narrationem ad annum 656, 
quem modo tractamus, referendam esse censeo. Etenim non dubito, quin 
auctor de ea invasione Habibi agat, quae anno 655, ut paulo ante vidi- 
mus, facta est. 

4) L. c. p. 112. 6) L. c. p. 240. 



— 49 — 

adorerentur. Constantinus auteni; quod Arabibus promiserat, non 
praestitisse dicitur: qua re Agarenos belium redintegrare coepisse. 
Tunc Ptolemaeus hostibus tributum trium annorum misisse et Gre- 
.gorium filium obsidem dedisse fertur.^) Sed neque Graeci neque 
Arabici scriptores de hoc pacto quidquam produnt^ qua re dubi- 
tandum esse mihi videtur; num illae Syriacae narrationes ad veri- 
tatem accedant; forsitan spectent ad pactionem inter Graecos et 
Saracenos anno 651 factam^ qua Arabes obsidem yirum acceperunt; 
cui item Gregorius nomen fuit. 

Neque vero Graeci proximo tempore habebant; quod novum 
impetum Maviae timerent; cum hostium animi praecipue ad res 
domesticas conversi essent.') Othman chalifa plerisque sectatorum 
in odium venerat^ quod permulta susceperat, quibus amici socii- 
que Hohamed prophetae oifensi sunt. Etenim bene meritos prae- 
fectos provinciarum suis iocis removerat et cognatos suos pro illis 
instituerat. Deinde ei opprobrio datum est quod propinquiS; quibus 
etiam Mavia annumerandus erat, et familiaribus (i. e. Omaiadis); quo- 
rum multi olim aliquod facinus in prophetam commiserant, aures 
dedit. Maximam autem iram contraxit^ cum novam Corani lec- 
tionem faciendam curaret. His atque aliis rebus Othman tantam 
indignationem movit^ ut coniuratio in caput eius fieret. Die 17 luiii 
mensis anni 656 necatus est.^) Coniurati eius loco Ali chalifam 
creaverunt; cui contigit onmes fere Arabes adducere^ ut in suum 
nomen iurarent^ praeter Maviam^ praefectum Syriae. Quo factum 
esty ut inter hos bellum civile exoreretur. Adversariorum exercitus 
lulio mense anni 657 apud ^ifBn ooncurrerunt. Quamvis Ali proeiio 
superior fuerit; tamen a suis coactus est, ut cum Mavia ageret 
Pactione facta constitutum est^ ut uterque exercitum suum dimitte- 
ret et Ali Kufanis et Mavia Syris praeesset. Haec autem pactio 
multis; qui ab Ali partibus steterant^ displicuit adeo, ut contra 
€um arma caperent Postquam Ali hos^ ^^Chawaridj^' dictos; supera- 
vit; bellum contra Maviam qui summam imperii appetivit redinte- 
gratum 'est (A. H. 38 = 9 Juni 658—28 Mai 659). Ambrus par- 
tes Maviae secutus Ali chalifae Aegyptum provinciam eripuit; et 
Mavia, ne, si Ali aggressus esset^ a Graecis aversus lacesseretur; 
coactus est; ab imperatore pacem petere. Quam ut impetraret, 
se Graecis tributum soluturum esse poUicitus est. Theophane teste^) 
constitutum est, ut Arabes cotidie mille denarios et unum servum 

1) Michael SyruB 1. c. 2) Cf. Weil I p. 166 Bqq. 

3) Cf. Weil I p. 186. 4) Theoph. p. 347, IGBqq. 

Gommentatloiiet lenentei. vui, 1. 4 



— 50 — 

et equum Graecis traderent. Qui auctor refert pacem hanc esse 
factam A. M. 6150, cui convenit A. Sel. 970 = A. D. 658/9. Cum 
bellum inter Maviam el Ali initio A. H. 38^) redintegratum esset^ 
probabile est eodem anno Hegrae ineunte pactioiiem inter Maviam 
et Constantinum factam esse. Atque respiciens tempus, quod a 
Theophane indicatur (A.M. 6550 = 1 Sept. 658—31 Aug. 659)^ 
tribuam pactionem autumno A. D. 658.^) 

Cedrenus^) et Leo Grammaticus*) tradunt imperatorem Maviae 
pacem petenti non obsecutum esse, verbis: „6 8h ovtc iTtslo^if''. 
Quid sibi haec verba velint, uon intellego; etenim pacem re vera 
confectam esse ex Arabicis auctoribus (cf. Wellhausen p. 421),. 
Syro Noeldekiano (D. M. Z. 29 p. 96), Elia Nisibeno, Theophane, 
aliis plane apparet. 

Sed in rebus externis tractandis infra pergemus, nunc ad alia 
transeamus. 

Quomodo Constantinus imperator controversias graves suaa 

aetatis monotheleticas attigerit. 

De origine et natura monotheleticae doctrinae hoc loco fusius^ 
agere alienum esse puto.^) Paucis tantummodo verbis explicare 
mihi liceat, quousque haeresis monotheletica progressa sit, ante- 
quam Constantinus imperium obtinuit. 

Postquam Cyrus, episcopus Alexandrinus, anno 633 varias 
partes monophysitarum Aegyptiorum fundamento verborum ^^iiiag 
ivsQyeCag^^^ quod Sergius episcopus Constantinopolitanus proposu- 
erat, univit^) et hac ratione fidei catholicae, quae tunc concilio 
Chalcedonensi nixa erat, illos reconciliavisse visus est, nimio studi» 
Sophronii, episcopi Hierosolymorum, unio modo confecta perturbari 
videbatur. Sophronius enim, qui formula unius operationis (^(ag 
ivsQyslag) magnopere offendebatur, epistula synodica, quam ad 

1) Cf. Weil, I, p. 239. 

2) Elias Nisib. perperam pactum A. H. 42 (26. Apr. 662 — 14. Apr. 
664) assignat. Hoc anno indutias non incepisse, sed exiisse recte Well- 
hausen (1. c. p. 421 adn. 2) exponit. 

S) L. c. p. 762, 7. 4) L. c. p. 158, 22 sq. 

5) Cf. Owsepian, Die Entstehungsgeschichte des Monotheletismus, 
Lips. 1897. Kruger, Herzogs Prot. Real-EncycL s. v. Monotheletismus. 

6) Cyri dogma monotheleticum novem capitibus continebatur (Mansi 
XI p. 663). — Ab Heraclio eodem fere tempore Armenii et paulo post 
Syri monophysitici ad confessionem Chalcedonensem adducti esse vide- 
bantur. 



— 51 — 

omnes patriarchas dedit^ monotheleticam doctrinam detestatus duas 
esse operationes et voluntates affirmavit Honorius papa Romanus^ 
qui doctrinae monotheleticae favebat; controyersiam dirimere studens 
legatis Sophronii^ qui Romanos in novam fidem incitarent; suasit 
ut Sophronium commoverent verba ^^duarum operationum" omittere. 
Quod factum iri illi promiserunt, si Cyrus non iam de „una ope- 
ratione" verba faceret. Qua re Sergius adductus esse videtur, ut 
„ecthesin^^ componeret, quae ab Heraclio probata et anno 638 
subscripta est. Hoc scripto constituitur; ne verba ^ia ivBQysia 
aut 8vo ivBQYeiai adhibeantur^ quia de earum sententia satis 
dubitari possit; deinde prorsus contenditur in Christo unam inesse 
voluntatem. A synodo sub finem eiusdem anni Constantinopolim 
convocata ecthesin cum doctrina apostolica convenire probatum 
est Eodem anno Sergius obiit et Pyrrus sedem patriarchalem 
Novae Romae obtinuit Qui sequenti anno synodum Constautinopolim 
congregavit et effecit, ut episcopi qui aderant ecthesin agnoscentes 
subscriberent Etiam Cyrus hoc scriptum probavit 

Cum Honorius papa monotheleticae doctrinae studuisset^)^ 
post eius mortem clerici Romani magis magisque huic dogmati 
obluctati sunt Atque eorum animi; ut docti censent; mutati esse 
videntur ea re^ quod Isaac^ exarchus Italiae^ aerarium episcopale 
Romanum diripuerat. Nimirum hoc facinore Romani summopere 
contra Graecos exacerbati erant^) Severinus papa*) dogma unius 
voluntatis reprobavit et lohannes IV qui ei 24 die(?) Decembris 
successit synodo Romana congregata (a. 641) item iilam doctrinam 
ut haeresin detestandam reiecit Qui papa Constantino II imperatori 
litteras dedit^ quibus de recta fide duarum voluntatum disseruit 
et ab imperatore postulavit^ ut exemplaria ectheseos^ quae locis 
publicis suspensa erant^ rescindi iuberet^) Heraclonam et Martinam 
fidei monotheleticae addictos esse ex intima amicitia, qua cum 
Pyrro et Cyro coniuncti erant, colligi potest 

Pyrrus postquam sede patriarchali depulsus est^ in Africam 
provinciam se contulit^ ubi cum Maximo abbate^ propugnatore 



1) Honorins mortuns est die 12 OctobriB anni 688. 

2) Cf. Yita Severini papae. Lib. pontif. led. Mommsen (M. 6. H.) 
p. 176 sq. Maxima pars pecnniae Gonstantinopolim missa est, cam Hera- 
cliuB bellis sumptnoBis gestis in summam difficultatem nunmiariam ad- 
dnctns esset. 

8) Consecratus 28 die(?) Mai anni 640; obiit 2 die Augusti mensis 
eiusdem anni. 

4) Mansi X, p. 682 sqq. 

4* 



— 52 — 

clarissimo ditheleticae^) doctrinae, convenit. Disputatione cum 
illo habita Pyrrus pristinam fidem refellens ad ditheleticam (quae 
orthodoxa dicitur) se convertit^) Et ut eam probaret, libeHum 
composuit; quo ditheleticum dogma confessus unam voluntatem in 
Christo inesse negavit. Quod scriptum postquam Pyrrus Romae 
Theodoro papae^ qui loannem die 12 Octobris mensis anni 642 
mortuum secutus erat^ obtulit^ a papa venia impetrata aeque atque epis- 
copus Romanus honoratus et tractatus est.^) Nec suspicio Graecis 
defuisse videtur Pyrrum non sua sponte^ sed coactum illum libellum 
orthodoxae tidei composuisse et papae tradidisse^ ut ex j,commemo- 
ratione eorum, quae , , . in Martinum papam acta sunt^^ 
apparet.*) Pyrrus autem simulavisse videtur se fidem ditheleticam 
probare; etenim invenimus eum paulo post ad pristinam fidem 
monotheleticam rediisse. Haud scio an patriarcha; cum a civibus 
Constantinopolitanis expulsus esset^ aliud quid facere non potuerit 
quam cum adversariis facere, si porro aliquid valere vellet. Tunc 
quidem (i. e. ca. a. 645) Constantinopolitani animis placatioribus 
fuisse videbantur; quam illis temporibus tumultuosis autumni anni 641; 
ut Pyrro facultas Ryzantium redeundi daretur. Priusquam autem 
partibus Romanorum desertis ad Graecos transiit, cum Platone 
patriciO; qui tunc exarchus Italiae provinciae praeerat, per eius 
legatoS; qui Romam venerunt, egisse videtur^), et cum certior 
factus esset suo reditui nihil obstare; Ravennam se contulit, unde 
postquam ad dogma unius voluntatis rediit^) in caput imperii 
regressus est, ubi gratiam imperatoris civiumque recuperavisse 
videtur. 

Sed nunc eo redeamuS; unde modo digressi sumus. Loco 
Pyrri Paulus patriarcha Constantinopolitanus creatus est; qui eidem 
fidei addictus erat atque antecessor. Auctoritatem huius viri apud 
imperatorem iuvenem, quotiescumque de fide agebatur; videtur 
maxima fuisse. Neque dubito quin omnia; quae a Constantino TII 
aetate puerili ad res ecclesiasticas pertinentia suscepta sunt; ex 

1) Haec forma graeca est (cf. Anastasius Sin. 1181 A), non ^djo- 
theleticae', quod apud theologos legi. 

2) Disputatio mense lulio anni 646 coram Gregorio exarcho AM- 
cae provinciae habita est. Eius acta plena ap. Mansi X p. 710 sqq. 

3) Cf. VitaTheodori, lib.pontif. I p. 179, 15 sqq. ; Theoph. p. 331, 11 sqq. 

4) Mansi X p. 869. 

6) Cf. Commemorationem, Mansi X p. 859. 

6) Cf. orationem Martini papae coram concilio Lateranensi habi- 
tam, Mansi X p. 877. Cf. Lib. pont. I, Vita Theodori p. 179, 20; Theoph. 
p. 331, IGsq. 



— 53 — 

patriarchae auctoritate instituta sint. Itaque si infra de epistula^ 
quam Constantinus ad papam Romanum dedit^ audiverimuS; nobis 
persuadebimus eam a Paulo compositam huius tantummodo yiri 
sententias referre. 

Primo Paulus operan: dedisse videtur; ut papam Romanum 
sibi benevolentem redderet^ cum se atque Constantinum iuvenem 
rectam fidem habere simularet Patriarcha enim imperatorem 
epistulae loannis IV ad Constantinum patrem datae^ qua papa^ 
postquam multa de recta fide disseruit et Honorium; priorem 
papam^ suspicione haereseos purgare studuit^ postulavit; ut exem- 
plaria ectheseos in publicis locis suspensa demerentur, smnma 
comitate respondentem fecit et aflQrmantem se ecthesin rescindi 
iussisse.^) Et ut papa eius creationem confirmaret, TheodorO; qui 
loannem 11 Oct 642 mortuum excepit, scriptum misit^ quo 
simulavit se credere et docere sicut papa ipse crederet et doceret, 
et ea, quae Pyrrus antecessor fecisset; reprobanda esse.*) Re vera 
autem nihil mutatum est Itaque papa denuo conquestus est 
ecthesin^ quamvis imperator iussisset^ adhuc a locis publicis non 
esse remotam. Deinde eadem epistula Paulum adhortatus est, ut 
episcopos congregaret, qui Pyrrum ritu canonico episcopatu de- 
ponerent; ne quando sedem patriarchalem rursus sibi arrogare 
posset*) Quantopere papa enixus sit, ut Pyrrus a Constantino- 
politanis episcopis rite deponeretur^ inde apparet^ quod^ ut eadem 
epistula professus est^ Serico archidiacono et Martino diacono 
responsalique praecepit; ut cum Paulo de Pyrri culpa regularifer 
exquirerent. Atque censuit Pyrrum esse exsecrandum^ „quoniam 
Heraclium, qui anathematizaverit inviolabilem orthodoxorum 
pairum fidem, diversis laudibus extulerii^ et sophisticam iussio- 
nem ipsius, in qua quasi symbolum fidei composuerit (i. e. ecthesin), 
subscribendo firmaverit, furtivisque surreptionibus quosdam sacer- 
dotes apud se singulatim praedictam chartam roborare coegerit, 
et in publicis locis suspendere ad destructionem Chalcedonensis 
concilii audaci transgressione praesumpserif',^) 

Duabus aliis epistulis^ quarum aitera ad episcopos^ qui Paulum 
consecraverant, data est, altera ad onmes orientales episcopos scripta 
esse videtur^)^ iterum iustam Pyrri depositionem poscens illos 

1) Cf. Pagi, Critica in BaroniTun U p. 826 (ad ann. 641 rv). 

2) Hoc Bcriptum Pauli ipsum interiit, sed ex responsione papae 
nonnulla, quae in illo erant, colligi possunt. Cf. Mansi X p. 706 sqq. 

3) Mansi X p. 704. 4) Mansi X p. 704. 
6) Cf. Hefele, Conciliengeschichte ni p. 164. 



— 54 — 

monet^ ut ea^ quae Pyrrus molitus esset^ detestati orthodoxam 
fidem (ditheleticam) retinerent^) 

Quodsi tunc quidem Theodorus speravit Paulum aliosque 
episcopos Constantinopolitanos ad dogma duarum voluntatum redi- 
turos esse^ paulo post non potuit non videre patriarcham non 
modo omnia^ quae antecessores instituissent; servare^ sed etiam 
operam navare; ut doctrina monotheletica amplius propagaretur. ') 
Cum adhuc pax^ ut ita dicam, inter Romanam et Constantiiiopoli- 
tanam sedes maneret, anno 646 impulsu Africanorum episcoporum 
discordia aperta exo^a est. Hoc anno in Numidiam^ Byzacenam; Mau- 
retaniam; Carthaginem synodi congregatae sunt ad haeresin monothele- 
ticam opprimendam^ ut ex epistulis synodicis^ quarum nonnuUae 
ad nos venerunt, elucet. Episcopi Numidiae^ Byzacenae, Maure- 
taniae epistula ad Theodorum data dicunt se ad Paulum litteras 
scripsissC; quibus eum adhortarentur, ut „novitatis commentum 
repelleret et omnes chartas prae foribus ipsius sanctae ecclesiae 
ad scandalum populorum suspensas proiceref^, Atque Africani 
postulaverunt, ut papa hanc epistulam per responsales suos Paulo 
transmitteret^ „quia in quandam suspectionem Africana a malignis 
hominibus apud regiam civitatem recitata esset provincia^'^). 

Alia epistula synodali; quae ad imperatorem ipsum data est^ 
episcopi Byzacenae provinciae a Constantino postulaverunt; „ut novellae 
praesumptionis scandalum auferret et Paulum regali auctoritate 
ad orthodoxam fidem adhortaretur^'.^) 

* Denique quarta epistula commemoranda est, quae a Victore, 
episcopo Carthaginiensi ad Theodorum data aetatem tulit. Victor 
papam de sua consecratione certiorem facienS; postquam rectam 
fidem professus est^ monet ad haeresin impugnandam. ^) 

Voluntati episcoporum Africanorum obsecutus Theodorus epistula 
ad rectam fidem accedere Paulum iussit. Quod quidem scriptum 
papae interiit; sed ex responsione patriarchae Constantinopolitani 
quae ad nos venit^) non solum papam per litteras cum Paulo egisse^ 
verum etiam responsales suos diu cum illo de fide concertasse appa- 
ret, qui denique patriarcham invitarent, ut intellectum unius volun- 

1) Mansi X p. 705 et 706 sq. 

2) Ibid. p. 919. Africani episcopi ad Theodorum: .... Quod uhi 
pertinadter cognovimus invalescere. 

3) Mansi X p. 922. Epist. ad Paulum, Mansi X p. 930; cf. p. .34 
huius diss. 

4) Mansi X p. 926. 6) Ibid. p. 943 sqq. 
6) Ibid. p. 1019. 



- 55 — 

tatis Christi interpretaretur et de sua interpretatione papam Ro- 
manum certiorem faceret. Atque tum demum Pauius papae monothele- 
ticam doctrinam exponens; quid re vera de tide sentiret, palam et 
libere professus est. ^) Quo facto Theadorus Pauium sede patriarchali 
deposuit^) Ipse Paulus ultionis causa responsales papae^ qui 
eum adhortati erant^ ut haeresi sua abscederet^ et alios clericos 
ditheleticos suppliciis persecutus est^ quorum alios in custodiam 
coniecit, alios exulare iussit, alios verberibus affecit.^) 

Gum monotheletae et ditheletae animis infestissimis inter se 
discordarent; Constantinus imperator ipse controversiae se immis- 
cuit, cum a. 648*) „typum'', quem Paulus patriarcha composuit^ 
edidit; quo decreto non tam dogma alterutrum rectum constituit 
quam omnino de voluntatum numero disputari vetuit. Argumentum 
fauius scripti gravis^ cuius exemplum inter acta concilii Lateranen- 
sis anni 649 ad nostram aetatem venit^), est fere hoc: Imperator 
confitetur se, cum ex consuetudine utilitati suae civitatis et 
praecipue fidei immaculatae provideret, cognovisse populum suum 
orthodoxum in multa perturhatione esse, quod alii unam volun- 
iatem, alii duas voluntates in Christo inesse crederent, Quam 
ob rem se arbitrari a deo inspiratum talem accensam discordiae 
flammam extinguere et non concedere eam ulterius humanas 
animas depasci, Itaque decreto se vetare subiectos orthodoxos 
de una voluntate aut una operatione aut duabus voluntatibus aut 
duabus operationibus disputare. Atque hoc decerni non eo con- 
silio, ut aliquid de piissimis dogmatibus detraheretur, sed discordia 
tolleretur, Sufficere dicit, si homines tantummodo divinas scrip- 
turas et traditiones sanctorum quinque universalium conciliorum 
et simplices voces patrum sanctorum sequerentur nihil eis addentes 
proprium neque minuentes aut per suam intentionem eas inter- 
pretantes, Prior habitus ubique custodiretur. Unitatis autem 
perfectae et concordiae causa se iubere chartas eciheseos, quae 
in narthece S. Sophiae positae essent, tolli. lis autem imperator; 
qui eius decretum non respicerent; gravia supplicia comminatus 
talia constituit: ,,£{ iikv im^xoJCOL^ t/ xlrjQtTcoi eIsv, zfig idCag 

1) Mansi X p. 1019 sqq. 2) Ibid. p. 878. 

3) Ibid. p. 879. 

4) Typum hoc anno ab imperatore esBO promulgatum ex actis S. 
Maximi elucet. Cf. Pagi 1. c. 11 ad ann. 648 n p. 886. 

5) Mansi 1. c. p. 1029, quo loco titulus decreti non exhibetur; sed 
sescentiB aliis locis hoc scriptum imperatoris ,,typum'* esse dictum in- 
▼enimuB. 



— 56 — 

lsQa)6vv7ig xov xs oixsCov xlrJQovj XQdxoig a%a6iv ixsts^ovvxau 
sl ds [lovaxol slsv atpoQiis6^(x)6av j Ttal x&v IdCwv ikkoxQLOv- 
^d^m^av xdstov. sl Si a^iav rj ^(bvrjv ^ 6xQaxsCav s%oisv^ yv- 
yLVG)%^6ovxai xovxcdv. si Si xsXovvxsg iv l8t(oxavg^ sl ^iv xcbv 
i%L6i^yLQ0v Svxsg xvy%avouv^ xijv x&v vnaQ%6vx(ov avxolg x)%o- 
6xTf^6ovxai d7}^sv6LV, sl Sh x&v a(pav&v xa%s6xrj[iiOLSv^ ^Qog x(p 
xov 6(6iiaxog aix&v alxi6}i^^ xal i^OQC^ Sltjvsxsl 6(0(fQovL6%'ri-' 
6ovxaL' wg av aTCavxsg (p6^(p x& TCQog &sbv 6vvs%6fisvoLj 
xal xag "/ptsLkriiisvag avxolg d^Coag stoLvag svka^oii^svoL^ a^SL- 
6x6v xs xal dxdQa%ov xijv slQi^vrjv x&v ayCov xov ®sov (pvkd- 
^(d6lv ixxXri6L&v^', 

Constantinus igitur animo; qui a duanim partium studio 
alienus erat^ controversias molestas componere yoluit^ atque 
concedendum est hoc consilium ratione quadam et prudentia 
captum esse. Quodsi imperator speravit typo suo discordia tolli 
possC; erravit; cum in hoc decreto ipso causa novarum controver- 
siarum contineretur. Etenim ditheletae typo magnopere offendebantur^ 
quod ex eorum sententia bona doctrina orthodoxa una cum mala 
haeresi monotheletica opprimeretur. 

Die 13 Mai anni 649 Theodorus papa vita discessit; cum 
nullo loco inveniamus eum quicquam coiitra typum nuperrime editum 
molitum esse^ conicitur^) papam exemplar illius decreti omnino 
non vidisse. Eo magis autem Martinus^ novus papa^ qui die 5 lulii 
mensis successit^); omni studio typum non solum^ sed totam sectam 
monotheleticam impugnavit. Nam Maximo monente^) eodem anno 
ad dogma unius voluntatis detestandum in basilica Constantina 
Lateranensi synodum convocavit*), cui episcopi Italici (praeter 
Langobardicos); Siculi; Sardi intererant. Etiam complures abbates 
Graeci et monachi, qui ex orientalibus regionibus post Arabum 
invasionem Romam confugisse videntur^ aderant. Coiicilium a 
die 5 usque ad 31 Octobris mensis congregatum erat eiusque 
acta; quae statim Graece vertebantur; plena ad nos venerunt. 
Conciiium Sergium^ Cyrum; Pyrrum^ Paulum patriarchas haereseos 
accusatos argumentis culpae congestis exsecratum est. Opera 
quidem eorum et typus Constantis reprobata et damnata sunt. 

1) Hefele UI p. 189. 

2) Martinas sedem occapavisse dicitur, antequam eius electio ab 
imperatore comprobata sit. Cf. Mansi X p. 852. 

3) Theoph. p. 331, 27. 

4) Ibid. p. 332, 1 : xa &' hsL rfjg paai,Xslag Kmvaxavrog, ivdmxi&vi ^, 
et p. 344, 16 sub A. M. 6141 = A. D. 649/60. 



— 57 — 

SynoduS; quae confessionem concilii Chaicedonensis confirmans doc- 
trinam duanim voluntatum addidit^ viginti canonibus suam con- 
fessionem plenam explicavit.^) Acta et epistula encyclica ad ^^omnes 
Christi fideies^' transmissa sunt^) Atque epistula eucyclica quidem 
christiani admonentur; ut sicut synodus ea^ quae patres docuissent; com- 
probent; haeresin vero et ecthesin et typum et eos^ qui haec scripta 
comprobent; detestentur neve ad fidem haereticorum accedant. 

Martinus etiam Constantino acta concilii misit; eisque epi- 
stulam addidit qua imperatorem reverentissime allocutus de eis^ 
quae synodus constituit; certiorem fecit. Sub initio epistulae Con- 
stantinum adhortatUs est^ ut cum concilio faciens haereticos una 
cum haeresi damnaret^ orthodoxam autem fidem sanciret 

Addendum mihi videtur hac in epistula veluti aiiis locis scrip- 
torum traditorum imperatori nequaquam opprobrio esse datum^ 
quod typum edidisset^ nedum synodus Constantinum propterea ex- 
secrata sit. Immo potius semper in Paulum solum ab adversariis 
culpam translatam esse invenimus. Quin hac in epistula modo 
citata Martinus imperatorem culpa haereseos prorsus absolvere 
studet, cum affirmat Paulum „nefarie auribus imperatoris sub- 
repsisse", ut typum promulgaret^ ,^cut Sergius olim HeracUi avi 
auribus subrepsisset", ut ecthesin ederet*) Ditheletas autem, cum 
imperatorem typi expertem dicerent; simulavisse persuasum habeo; 
quia imperatorem veriti detestari non auderent Nam re vera Con- 
stantinus non solum ciim Paulo^ cum typum proponeret^ consensit^ 
sed etiam certum et decretum ei fuit omnibus modis eniti; ut 
typus suus apud adversarios valeret 

Cum Constantinus intellegeret ditheletas sua sponte typum 
non probaturos esse, non dubitavit vi et armis clericos contumaces 
ad obsequium adducere. Itaque Olympium cubicularium, dum 
synodus Romam congregata erat^ in Italiam^ cui provinciae eum 
loco Platonis exarchi praefecit^ misit et iussit eum curare^ ut 
episcopi; possessoreS; habitatoreS; peregriui typum subscriptione 
probarent; Martinum vero papam prehenderet et in omnibus ec- 
clesiis typum recitari iuberet. Sed priusquam aliquid susciperet, 
experiretur^ quid copiae de hac re sentirent Si milites a partibus 
adversariorum stare cognovisset^ silentium teneret; donec Romam et 
Ravennam exercitum coegisset; qui ipsi deditus esset^) 

1) Mansi X p. 1151. 

2) Mansi X p. 1170. 8) cf. Mansi X 794. 

4) Hoc praeceptum imperatoris Olympio datnm ab auctore vitae 
Martini (lib. pontif. p. 182, 11 sqq.) traditnr. 



— 58 — 

Ex verbis imperatoris eum de fide militum Italicorum satis 
dubitavisse eiucet. Atque sane Constantinus habuit^ quod Italicis 
difKideret. Etenim non multo ante Mauricio duce contra imperium 
Graecum rebellaverant. Mauricius chartularius temporibus Theodori 
papae contra Isacium patricium; qui tunc Italiae exarchus fuit; 
tumultus conflavit; postquam iudices Romanos et totum exercitum 
Italicum iure iurando sibi obstrinxit. Auctor vitae Theodori papae 
(lib. pontif. I p. 178), quo hac in re narranda fonte utimur, Mau- 
ricium regnum appetivisse narrat. Isacius cum de eius seditione 
certior factus esset, Donum magistrum militum cum copiis Romam 
misit, ut rebellionem profligaret. Qui cum adVenisset, iudices et 
copiae Romanae quae cum Mauricio fecerant timore commoti con- 
citatorem tumultus deseiTierunt et cum Dono fecerunt. Mauricius 
ipse ad altare basilicae Mariae quo confugerat comprehensus et 
una cum amicis sociisque sectatoribus magistri militum deditus 
est, qui seditiosos Ravennam traducerent. Mauricio quidem in 
itinere Isacii iussu caput praecisum est, cum reliqui supplicium 
effugerent, quia paulo post Isacius interfectus est (a. 643).^) 

Hunc tumultum respiciens Constantinus habuit, quod Olympio 
proficiscenti mandaret fidem copiarum Italicarum experiri, prius- 
quam aliquid contra Martinum papam moliretur, praesertim cum 
ei coniciendum esset milites, quorum plerique indigenae Italici 
vinculo eiusdem ditheleticae fidei cum episcopo Romano coniuncti 
essent, potius ab huius, quam imperatoris partibus stare, quippe 
qui typo suo eorum fidem impugnaret. ^) 

De eis rebus, quas Olympius in Italia gessit, auctor vitae 
Martini talia fere prodit.^) Olympius cum Romam veniret, syno- 
dum totam congregatam invenit. Postquam frustra concilium dis- 
cutere conatus est, papam interficere studuit. Sed etiam hoc 



1) Quo mortuo Constantinus imperator Theodorum Caliopam Italiae 
exarchnm praefecit. Cf. lib. pontif. I p. 179, 11. Pagi ad ann. 643 p. 829. 

2) Huc referre mihi liceat verba Gregorovii (Gesch. d. Stadt Rom 
i. Mittelalt. 4. Aufl. II p. 143) : „Hier f allt ein Licht auf das Verhalt- 
nis Roms zum Exarchen: Dieser kaiserliche Beamte durfte die Stadt 
nicht mehr willkurlich zu behandeln hoffen, und zum erstenmal ent- 
decken wir klar und deutlich ein Heer, welches sich aus den angesehe- 
nen Biirgem und Possessoren als Miliz gebildet hatte. Es empflng die 
zweifelhafte Lohnung von Constantinopel, aber es war national-r5misch. 
Ohne seine Zustimmung erschien der Plan des Exarchen nicht ausfiihr- 
bar. Cf. Gelzer, Die Genesis der Byzantinischen Themenverfassung. 
Abhdlg. d. sachs. Ges. d. Wiss. Bd. 41. Philol.-Hist. Klasse 18. 1899 p. 26. 

3) Lib. pontif. I p. 183. 



— 59 — 

consilium ad irritum cecidit. Nam spathario suo mandavit; ut 
Martinum in templo S. Mariae ad praesaepe gladio transfoderet^ si 
exarchus apud altare ex manibus papae cenam dei sumeret. Sed 
cum spatharius facinus committere veilet; occaecatus est, ut papam 
conspicere non posset. Exarchus cum consilium suum perfractum 
videret; Martino omnia^ quae ei imperata erant^ aperuit et cum 
papa pacem fecit. 

Hac autem narratiuncula nequaquam res gestae plene tractantur^ 
quia gravissima quaeque^ quae tunc in Italia vel Romae acciderunt; 
silentio praetermissa suut. Atque hoc non miramur^ cum auctor^ 
qui sine dubio papam valde veneratus est; veritus sit ea memoriae 
prodere^ quae Martino crimini dari oporteat. Etenim audimus Oiym- 
pium contra imperatorem rebellavisse; et Martinus quidem su- 
spectissimus erat illius seditionis particeps fuisse. Fonte utimur 
;,commemoratione"^), qua comperimus Olympium, cum tumultum 
moveret, totum exercitum Italicum sibi conciliavisse.^) Martinus 
papa postea Constantinopolim transportatus et accusatus est, quod 
,jCum Olympio coniurationes fecisset militesque praeparavisset, ut 
(exarcho seditioso) iurarenf^. 

Etiam ex vita Martini elucet papam cum Olympio concor- 
dasse, neque alienum mihi videtur conicere eum re vera proditionis 
Olympii conscium fuisse eiusque consiliis favisse. Neque enim 
existimo, accusationes proditionis, quas Graeci in Martinum fecerunt, 
omni fundamento caruisse. Et Martinus, cum Constantinopoli inter- 
rogaretur, cur cum Olympio consensisset, insimulationes criminis 
perduellionis non refellit; sed alio responsiones suas derivavit. Haud 
scio an maximo gaudio impletus fuisset, si Italia imperio Grae- 
corum haereticorum odioso absolveretur et a principe quodam ortho- 
doxo, qui cum papa consentiret, administraretur. 

Constantinum quidquam contra Olympium rebellantem et milites 
seditiosos Italicos suscepisse uon audimus. Forsitan hoc tempore 
magis animum in periculum, quod imperio ab Agarenis imminebat, 
converterit, quippe qui eodem anno expeditionibus maritimis 
Graecorum fines aggredi coepissent, cum Cyprum insulam inva- 
sissent 

Olympius, ut auctor vitae Martini refert, postea cum exercitu 
in Siciliam profectus est, ut Arabes, qui ex Africa venientes ibi 
sedes collocavissent, impugnaret. Sed morbo, qui totum eius exer- 

1) Mansi X p. 856 sqq. 

2) Ibid. p. 866: hahenti praecipue hrachium universae militiae Italicae. 



— 60 — 

citum oppresserit; ipsum confectum esse narratur. Ni fallor agi- 
tur de Arabum expeditionC; quamA.H. 34 (654/5) Mavia, filius 
Hudaig in Africam provinciam fecit^ unde eos in SicUiam trans- 
gressos esse verisimile est.^) 

Itaque adhuc consilium imperatoris quo papam Romanum ad ty- 
pum probandum cogeret ad irritum ceciderat. Martinum contra per- 
gentem invenimus dogma monotheleticum quocunque modo impugnare^ 
ditheleticam autem fidem propagare. Si antea Martinus Constan- 
tini iram contraxerat^ quod consiliis imperatoris prudeutissimis^ 
quippe qui typum proponens adversarias partes inter se reconci- 
liare studeret; obluctatus erat^ iam Constantinum^ postquam papa 
in suspicionem incidit eum Olympii rebellionis participem fuisse, 
eo magis illi infestum fuisse facile coniciemus. Et cum im- 
peratori certum deliberatumque esset^ papam in ius vocare^ Theo- 
dorum^ Caliopam cognomine^ in Italiam exarchum misit^); ut Mar- 
tinum prehensum Constantinopolim abduceret.^) Theodorus Caliopa 
cum Theodoro Pellurio cubiculaiio exercitum Ravennatem secum 
ducens die 15 lunii mensis anni 653 Romam venit.^) Papa qui 
praescivit; quae exarchus novus meditaretur, ei ipse non obviam iit 
morbum simulans^ sed cum clericis suis in basilicam Constantinia- 
nam se contulit^ ut ibi exspectaret^ quid accideret. Cum Graeci 
urbem intrarent; nonnullos clericos eis obviam misit^ qui exarchum 
nomine suo salutarent. Theodorus in palatiO; ubi sedem collocavit^ 
clericos a papa missos suscepit et comitatem simulans dixit se 
postridie Martinum adituiiim esse^ ut eum adoraret. Dicta autem 
diC; quae dominica fuit^ Theodorus non venit^ ut promiserat, sed 
quia tumultum multitudinis timuit^ quae hac die in templum^ ubi 
Martinus versatus est, confluxit; simulavit se ex itinere adeo fati- 
gatum esse^ ut Martinum adire non posset et pollicitus est se se- 
quenti die certe venturum et papam adoraturum esse. Postquam 
exarchus a chartulario suo palatium episcopale perscrutandum cu- 



1) Cf. Ibn Abd-El-Hakam (Slane) p. 307 sq. 

2) TheodoruB Caliopa igitur bis Italiae exarchus praeerat. Cf. 
Pagi ad ann. 643 ni. 

8) Quae ab illo tempore Martinus perpessns est, ipse epistulis 
ad Theodorom amicum (Mansi X p. 849, 851) datis narrat. De eis 
rebus, quae Constantinopoli gestae sunt, imprimis docemur ,,comme- 
moratione*^ quae ab amico papae nescio quo composita est (Mansi 
X p. 853 sqq.). 

4) Anno 653 Martinum a Tbeodoro exarcho prehensum esse Pagi 
1. c. ni p. 6 (ad ann. 660 vn) ostendit. 



— 61 — 

ravit, quod suspicatus est papam ibi arma et lapides praeparayisse 
armatosque collocasse; media nocte in basilicam cum copiis suis 
irrupit; ut papam^ qui ad altare in iectulo iacebat^ prehenderet. 
De magno tumultu quem milites moverunt Martinus ad Theodorum 
talia scripsit: „percutiebaniur armis candelae sanctae ecclesiae et 
retunsae excutiebantur in pavimentum, et audiebatur sonitus, qui 
in eadem fiebat ecclesia, veluti tonitrus quidam horribilis tam ex 
pressura armorum quam ex multitudine candelabrorum ab eis 
fractorum^^^) Simul Theodorus Caliopa presbyteris diaconisque 
qui cum papa erant litteras imperatoris dedit^ quibus decretum 
erat, ut Martinus deponeretur „quod irregulariter et sine lege 
episcopatum subripuisset et non esset in apostolica *sede dignus 
institui^'] quo Constantinopolim transportato alium papam eius loco 
instituendum esse. 

Romani ad resistendum non parati esse videbantur et Mar- 
tinus qui; ut ipse fatetur^ sanguinem fundi noluit Theodoro se de- 
didit. Populus autem qui concurrerat clamavit; cum Martinus ex 
ecclesia exiret „Anathema habeat quisquis dixerit vel crediderit 
Martinum usque ad unum apicem fidem mutavisse aut mutaturum 
esse^'. Ut multitudo excitata piacaretur; Theodorus clamavit nullam 
aliam fidem praeter orthodoxam esse seque ipsum haud aliter cre- 
dere. Postquam Martino petenti concessit; ut clerici eum seque- 
rentur quos vellet; eum in palatium abduci iussit; ubi interim 
custodia tenebatur. Die Martis omnes clerici papam depositum 
visendi causa adierunt, quorum multi parati erant eum Constantino- 
polim sectari. Cum exarchus timuisse videatur^ ne Romani; qui 
sine dubio comprehensione episcopi magnopere exacerbati erant^ 
prohiberent/ quominus Martinus Constantinopolim abduceretur^ papam 
nocte sequenti omnibus eius amicis remotis ex urbe educendum 
et ad portum transportandum curavit neque concessit ei quidquam 
secum ducere nisi ea^ quae maxime necessaria essent. Et ne quis 
ex urbe ad papam veniret; portas claudi iussit. Quo facto Mar- 
tinus in navem deductus est^ ut in caput imperii transveheretur. 

Etiamsi haud ita multo ante S. Maximus sententias Romano- 
rum clericorum arrogantissimorum pronuntians negaverat impera- 
toris esse se rebus ecclesiasticis immiscere^); tamen Constantinus 
imperator non passuS; de suo iure summi episcopi detrahi; auctori- 
tatem suam plenam probavit^ cum papam, quippe qui suis consiliis 
pacem spectantibus summa cum pervicacia contumaciaque obversa- 

1) Mansi X p. 862. 2) Yide infra. 



— 62 — 

tus esset^ deponeret. Quin efTecit; ut Romani clerici ipsi Martini 
depositionem probarent, cum eo yivo novum papam^ Eugenium no- 
minC; crearent. 

Sed Tideamus nunc de exitu Martini. Postquam tres menses 
navigavit^ Naxum pervenit^ qua in insula se unum annum moratum 
esse in epistula ad Theodorum data narrat.^) Unde profectus die 
17 Septembris mensis Constantinopolim advenit; ut auctor ^^comme- 
morationis^^ refert^) Itaque si his duobui^ locis fides debetur; die 
17 Septembris anni 654 Byzantium venisse putandus est. Sed 
secundum alteram computationem annus^ quo in caput imperii 
venerit; statuendus erat 653. Artissime enim cum hac quaestione 
est illa coniuncta^ quamdiu Paulus sedem patriarchalem Constan- 
tinopolis obtinuerit. In ^^commemoratione^' invenimus quaestionem 
in Martinum institutam esse die 93; postquam Byzantium venerit 
(i. e. 19 die Decembris mensis), et brevi post Paulum patriarcham 
mortuum esse. Itaque nixi verbis Martini (epist. ad Theod.) et 
„commemoratione" Pauli mortem exeunti anno 654 tribueremus. 
At contra in catalogis episcoporum Constantinopolitanorum refertur 
Paulum duodecim annos patriarcham fuisse.^) Et cum antea vide- 
rimus eum Octobri mense anni 641 institutum essC; Paulus exeunte 
anno 653 obiisse videtur. Ex altera autem parte monendum est 
diem illum 93 (= 19 diem Decembris); quo quaestio in papam 
instituta sit, ab auctore „commemorationis" ^aQa^Tcsvrjv esse dic- 
tum et Brooks (Byz. Ztschft. VI p. 46 adn. 1.) recte adnotasse illam 
jcaQa6x£V7^v cum 19 die Decembris anni 654 quidem congruere. 
Itaque etiam nunc dubium mihi videtur, utrum Martinus anno 653 
an 654 Constantinopolim venerit, quamvis Krueger (H.R. E. s. v. 
Monotheletismus) pro certo putet solum annum 653 in censum 
venire. ^ 

Postquam navis portum Constantinopolitanum cepit; Martinus 
in grabato navis iacens a mane usque ad vesperum ludibrio faecis 
plebeculae oblatus erat. Sub occasum solis scriba quidem, Sagoleva 
nominC; et excubitores in navem venerunt, qui papam in carcerem 

1) Mansi X p. 863. 2) Ibid. p. 854. 

3) CatalogoB complnres episcoporum Byzantinorum Brooks (Byz. 
Ztschrft. VI p. 40) composnit. Alii catalogi Paulum hri i|5', alii hri p 
iniigas x?' sedem patriarchalem obtinuisse referunt. Brooks, qui Pau- 
lum die 27 Decembris a. 654 mortuum esse censet, conicit loco ver- 
borum hri{i)p ijiiiQug xg', quae catalogi exhibeant, in archetypo fuisse 
haec: hri ly \i/f\vag ^' r}iiiQas xg'. Numerum mensium j3' excidisse pro- 
babile mihi videtur, sed nimis violenter Brooks conicere mihi videtur 
pro hri ip' esse ponenda hri iy\ 



~ 63 — 

Prandearium portavenint; ubi diligenti custodia tenebatur. Hoc 
tempore ad Theodorum quendam^) epistula data esse videtur^ qua 
Martinus queritur „quadraginta sepiem dies nunc praeteriisse, post- 
quam lautus esset, seque totum morbo et inopia consumptum esse^^, 

Die 19 Decembris mensis^ ut iam dixi^ papa in iudicium ad- 
ductus est^ de quo tam fuse auctor ^^commemorationis^^ egit^ ut 
eum adfuisse conicias. Martinus perdueilionis accusatus est^ quod 
cum Olympio fecisset. Miinim videtur^ quod Graeci anxie vitave- 
runt; ne de lide quid proferretur. Inter eos^ qui contra Martinum 
testati sunt; milites et homines erant^ qui olim Olympium sedi- 
tionem conflantem secuti erant. Ut auctor ^^commemorationis^^ re- 
fert^ tota quaestio ficta erat Qui tradit accusatores omnes „filios 
mendacii*^ eorumque „voces praemeditatas et praeparatas" fuisse.*) 
Hefele quidem de ^^commemoratione'^ ita iudicat: es ist da (\^ie 
dort sc. in epistulis Martini) die Erzahlung der schrecklichen Vor- 
ialle; ^enn auch mit blutendem Herzen^ so objectiv gehalteu; dass 
an der Treue dieser Quelle noch niemand gezweifelt hat.^) Sed 
ne obliviscamur hanc ^^commemorationem^' ab auctore esse com- 
positam^ qui maximo amore papam coluerit et eius partes secutus 
persuasum habuerit Martinum esse innocentissimum. Itaque cum 
alia testimonia^ quae illas res illustrent^ desint; licet de fide me- 
moriae commemoratae dubitare^ cum prodatur insimulationes cri- 
minis perduellionis esse omnes flctas. Quid de culpa Martini sentiam^ 
iam antea exposui. 

Sed nunc reliqua narrare liceat. Gum sacellariuS; qui iudi- 
cium exercuit; putaret satis testimoniorum esse^ imperatori nun- 
tiavit, quae gesta essent. Papa autem in sella sedens — propter 
languorem corporis pedibus stare non potuit — ex cella iudicii 
portatus et in medio atrii positus est^ ut populus eum spectaret. 
Quem locum paulo post cum solario expositionis mutare iussus est^ 
ut imperator ex cancellis triclinii sui videre posset quae fierent. 
Tanta multitudo hominum convenerat spectatum^ ut via usque ad 
hippodromum hominibus referta fuisse dicatur. Interim sacellarius 
imperatorem adierat; haud scio an ex Gonstantino quaesiverit^ quid 
fieri vellet; nam postquam ex triclinio imperatoris ad Martinum 
rediit; hunc allocutus est verbis hisce: „Vide quomodo deus te 
duxerit et tradiderit in manus nostras. Tu niteharis contra im- 
peratorem, quid tibi spei erat? Ecce dereliquisti deum et dere- 



1) Mansi X p. 851. 2) Mansi X p. 855. 

8) Hefele 1. c. m p. 209 sq. 



— 64 — 

liqutt te deu^\ et iussit excubitorem quendam adstantem vestimen- 
tum papae patriarchale detrahere. Quo facto tradidit miserum 
praefecto urbis haec dicens: „Tolle eum et continuo membraiim 
incide illum'^. Eos autem qui aderant iussit papae maledicere; sed 
pauci tantummodo ei obsecuti esse dicuntur. Camifices reliquis 
Testimentis rescissis^ ut corpus Martini nudmn conspiceretur^ fer- 
reis yinculis eius cervicem circumdederunt et; cum gladius ante 
papam portaretur^ eum inaledictis vexantes per totam urbem traxe- 
runt Cum ad praetorium pervenissent^ Martinus primum in car- 
cerem quo homicidae tenebantur iniectus est; sed inde una hora 
post carnifices eum in custodiam Diomedis cuiusdam transportave- 
runt atque tanta vi detruserunt; ut eius crura poplitesque dilania- 
rentur et sanguis in gradus effunderetur. Accessit quoque^ quod 
magno frigorC; quia fere nudus erat^ vexabatur; etenim haec omnia 
media hieme acciderunt. Tantopere senex doloribus cruciatuum 
confectus erat, ut tota die mortis vicinus esset. Vesperi praefectus 
ei aliquid cibi misit eumque vinculis ferreis iiberavit 

Postero die Constantinus imperator Paulum patriarcham; qui 
animam egit^ visendi causa adiens omnia quae in papam gesta erant 
narravit. Cum Paulus comperisset; quae mala adversarius miser 
perpessus esset, exclamavisse dicitur: „ffei mihi et hoc ad abundan- 
tiam iudiciorum meorum actum estJ^ Et obsecravit imperatorem, 
ut in eis asperitatibuS; quibus adhuc Martinum affecisset, acquiesceret. 

Paulo post Paulus obiit et Pyrrus iterum episcopatum sibi 
ascivit Multis autem contradicentibus, qui Pyrri mutatione fidei 
haud scio au offensi essent; Constantinus Demosthenem; rescripto- 
rem et coUaboratorem sacellarii; ad Martinum misit, qui ex eo 
quaererent; num Pyrrus sua sponte ad ditheleticam fidem trans- 
iisset et voluntarie Ubellum; quo hanc doctrinam professus est, 
Theodoro papae obtulisset. Martinus Pyrrum omnia sua sponte fe- 
cisse respondit Deinde Demosthenes eum interrogavit, quomodo 
Pyrrus Romae tractatus esset Et postquam Martinus dixit illum 
ab eius antecessore esse exceptum quasi episcopum, Demosthenes 
se comperisse contendit Pyrrum vi coactum libellum scripsisse et 
multa mala a ditheletis accepisse. Contra haec papa monuit Constan- 
tinopoli testeS; inter hos Platonem, qui tunc exarchus Italiae fuis- 
set; adessC; quos de illa re Byzantii interrogarent; si ipsi diffiderent 
et verba addidisse dicitur haec: „Verumtamen, quid volumus plu- 
rima quaerere? Ecce in manibus vestris retinetis me, et quod- 
cunque vultis consummate in me, deo indulgente in vestra est 
potestate. Utique si membratim inciditis cames meas, sicuti prae- 



— 65 — 

fecto iussistis, cum me traderetis, non communico ecclesiae Con- 
stantinopolitanae" }) Diomedes auteiD; ut ex eius et Martini dis- 
putatione colligi potest; talia de Pyrro quaesivisse videtur non tam; 
ut patriarchae aliqua incommoda nascerentur quam ut ditheletis 
crimen quoddam fingeretur; quippe qui ex sententia Graecorum 
Pyrrum male tractavissent. 

Postquam Martinus in carcere Diomedis 85 dies conclusus 
est^ Sagoleva scriba eum iussu sacellarii domum suam traduxit; 
unde papa duobus diebus post navi clam Chersonem transportatus 
est, ubi exsul die 17 Septembris anni 655 obiit. 

Ut iam antea dixi^ monendum esse mihi videtur papae, cum 
quaestio in eum instituta esset; ne una quidem syllaba crimini datum 
esse, quod intentionibus Constantini^ quippe qui typo promulgato 
differentias ad fidem pertinentes tolli veliet; adversatus esset. 
Attamen nemo dubitare potuit^ quin haec vera causa damnationis 
Martini esset. Quod papa non propter hanc accusatus est^ haud 
scio an sic explicari possit. Cum imperator cognovisset se Martino 
papa adversario inimicissimo uti^ eum penitus opprimere constituit. 
Et quia ei poenae, quas typo proposuit, leviores videbantur, quam 
ut bis papam aificeret, destitit eum in ius vocare, quod in typum 
peccavisset, sed eum accusavit potius crimine perduellionis, ut 
capitis damnaretur. Quod factum esse vidimus. Pauli autem patri- 
archae precibus Constantinus commotus esse videtur, ut Martinum 
capitis absolutum exilio tantummodo multaret. Praeter Martinum 
autem Constantinus etiam alios episcopoS; qui typum reprobaverant, 
vexavit; etenim Theophane teste^) multi eorum verberibus, exilio, 
confiscationibus puniti sunt. 

Summo autem rigore Constantinus in Maximum abbatem eiusque 
duos discipulos usus est. Qui vir^) propugnator clarissimus fidei 
ditheleticae existimandus esse videtur; nam ubicumque potuit verbis 
et scriptis doctrinam monotheleticam impugnavit. Nobili gente 
Constantinopolitana circa annum 580 natus ab Heraclio imperatore^ 
cum eximio ingenio excelleret; primus secretariorum regiorum factus 
erat Sed Maximus hoc munus summae auctoritatis cum vita monachi 
mutare praeferens in monasterium Chrysopolitanum se recepit (ca. 
a. 630); ubi propter pium studium praeclaramque doctrinam paulo 
post dignitate abbatis ornatus est. Cum discordiae monotheleticae 

« 1) Commemoratio, Mausi X p. 859. 

2) Theoph. p. 332, 4 et p. 361, 20. 

3) De Maximi vita cf. Seoberg H. B. £. b. v. Maximus Confessor, 
▼ol. 13 p. 458 sqq. et de eius scriptis et doctrina ibid. p. 462 sqq. 

Commentationefl lenensefl. ym, 1. 6 



— 66 — 

exorerentur^ partes ditheletarum secutus dogma adversariorum scriptis 
epistulisque impugnare coepit. Maximo praecipue auctore Africa 
provincia sedes adversariorum doctrinae monotheieticae, qui Gregorio 
patricio fautore benevolo usi sunt; facta est. Ibi abbatem Pyrrum 
disputatione facta haereseos convicisse et ad ditheleticam fidem 
adduxisse antea iam vidimus. Maximo monente anno 646 Africanae 
synodi congregatae sunt^ quae papam Romanum ad haeresin oppri- 
mendam adhortarentur. Una cum Pyrro abbas Romam venit, ubi 
perrexit omnibus viribus adversarios impugnare. Cum Constantinus 
exemplar typi Romam misisset, qua occasione data GregoriuS; legatus 
imperatoriS; Maximum adiit et cum eo de fide collocutus est^ abbas 
negavit imperatoris esse de dogmatibus quaerere. ^) Maximo quidem 
auctore Martinus papa conciiium Lateranense anno 649 convocavisse 
dicitur^ ut monotheleticum dogma et typum damnaret. 

Itaque Constantinum huic adversario acerrimo maximopere in- 
fensum esse apparet; qua re Romae etiam Maximum eiusque duos 
discipuloS; Anastasios nomine^ quorum alter monachus^ alter respon- 
salis fuit, comprehendendos et Constantinopolim adducendos curavit^ 
ubi eos in ius vocari voluit. Auctor vitae Maximi refert abbatem 
una cum Martino papa prehensum esse; sed de huius memoriae 
fide dubitari posse mibi videtur^ cum neque Martinus epistulis 
neque auctor ^^commemorationis^^^ cum de captione et traiectione 
in Graeciam facta agunt, uUam Maximi mentionem faciant. 

Cum ConstantinuS; postquam Martinum in ius vocavit, solum 
hoc spectaret, ut papa contumax praefracte puniretur, Maximum 
primo non tam poenis afficere quam potius sibi reconciliare studuit 
Nam respicienS; quanta abbati auctoritas ab omnibus ditheletis tri- 
biieretur; sperare potuit etiam reliquos, qui duas voluntates profi- 
terentur^ si Maximum cum ecclesia Constantinopolitana facientem 
vidissent; exemplum principis sectaturos esse sic^ ut discordiis 
dogmatum sublatis totus populus Christianus uniretur. Itaque in- 



1) Cf. ,fBelationem motionis factae inter domnum abbatem Maximnm 
et socinm eius atque principes in secretario^^ quam Anastasins respon- 
salis composnit. Migne, Patr. graeca. 90 p. 110 sqq.: Kccl slnccg (sc. Qre- 
gorius): Ti ovv; ovn ^gtl TC&g ^acikshg XQLCtiavbg xaX isQBvg^ Ka\ slnsv 
(sc. Maxim.) O^ J^exiv. oijd^ yag naQlczaxai Q^vGiaexriQifp^ xal /itera xbv 
ayiaa\Lhv xov &qxov vtfyoT aifxbv, Xiytov Ta ayia xotg ayioig. O^xb ^anxi- 
^€t, o^xB \LVQOV xsXsxriv inixsXsl, o^xs j^SiQod^sxsi , xal noist inu5y,6novg 
xal nQsapvxiQovg xal dux%6vovg' o^xs %ptft vaovg, o^s xa 6v\iPoXa xfjg 
isQcaavvTig inifpiQSxai^ aiiocpOQiov xal xb Ei^ayyiXiov, &anSQ xfjg paatXsiagy 
x6v xs axifpavov xal X7]v aXovQyiSa (1. c. p. 117.). 



— 67 — 

yenimus Graecos omnibus rationibus conatos esse Maximum ad suam 
fidem aut saltem ad typum probandum adducere; neque minae 
neque blandimenta neque promissa defuerunt^ ut ea quae secuti 
sunt impetrarent. 

Quaestio in Maximum eiusque discipulos anno 655^) in palatio 
senatoribus aliisque adstantibus instituta est. Sicut Martinus etiam 
Maximus primum proditionis rebellionisque accusatus est, cum ei 
crimini verteretur, quod eius opera provinciae Aegyptus, Pentapolis, 
Africa Graecis ab Agarenis ereptae essent. Deinde Gregorium pa- 
tricium adhortatus esse dicebatur^ ut contra Constantinum imperatorem 
rebellaret. Etiam quod Romae Gregorio dixisset imperatorem non 
esse eundem sacerdotem^ nimirum ei opprobrio datum est. Maximo 
abducto Anastasius alter interrogatus est^ num abbas Pyrrum male 
tractavisset. Qui cum contra magistrum suum non testatus esset^ 
verberibus alTectus et cum altero discipulo abductus est. Maximus 
iterum arcessitus a Mena abbate accusatus est^ quod homines 
adduxisset; ut Originis decreta sequerentur. Hanc autem insimu- 
lationem Maximus statim irritam reddidit^ cum Originem detesta- 
retur. Quo iacto novis criminibus in Maximum non prolatis iudi- 
cium est omissum. 

Sub vesperum eiusdem diei Troilus patricius et Sergius Eucrates, 
qui mensam imperatoris administravit^ Maximum in carcere adierunt 
et interrogaverunt de quaestionibus dogmaticis^ quas cum Pyrro in 
Africa habuisset. Maximus omnibus rebus; quae gestae essent^ ex- 
planatis addidisse dicitur verba haec: y,Ego quidem dogma proprium 
non habeo, sed commune ecclesiae catholicae^'. Et quaerentibus 
Troilo et Sergio^ qua re cum ecclesia Constantinopolitana facere 
nollet; respondit se propterea cum illa ecclesia consentire non 
posse; quia Byzantii novem capita Cyri, ecthesin, typum probantes 
concilia sancta reiecissent. 

Cnm Graeci omni studio in id incumberent; ut Maximum sibi 
reconciliarent; EugeniuS; novus episcopus RomanuS; paratus esse vide- 
batur; — haud scio an ab exarcho adductus sit — y cum sede Con- 
stantinopolitana facere. Atque sane utraque ecciesia; cum fundamento 
unionis dogmate trium voluntatum quod dicitur usa sit^ consentire vide- 
bafur. Graeci proponentes hanc doctrinam^ quae inter monotheleticam 
et ditheleticam intercederet^ voluerunt in Christo unam voluntatem 
substantialem et duas voluntates naturales inesse^ i. e. si Christi 
persona respiceretur^ de una voluntate dicendum esse; sin vero 

1) Cf. Pagi 1. c. ad. ann. 657. 



- 68 - 

daae Christi naturae respicerentur^ propriam cuique naturae volun- 
tatem esse attribuendam. ^) 

Cum disputatio inter Maximum et Troilum Sergiumque habe- 
retur, respousales Eugenii cum Constantinopolitanis de eorum pro- 
positione egisse et ad hanc probandam parati esse videbantur. 
Haximus cum de consUiis responsalium a Troilo Sergioque certior 
factus esset^ huic rei satis difQsus est; nam dixisse fertur: ,fii 
(sc. responsales) qui venerunt, praeiudicium quoque modo Romanae 
sedi, quamvis communicent, eo quod epistulam non detulerunt ad 
patriarcham, facturi non sunt^'}) 

Cum ei opprobrio daretur eum imperatorem detestari^ si typum^ 
quem Constantinus pacis causa promulgavisset; reprobasset^ dixit eos, 
qui ecclesiae Constantinopoiitanae praefuissent, imperatorem indu- 
xissC; ut typum ederet. Et admonuit Troilum Sergiumque im- 
peratori suaderC; ut faceret sicut Heraclius avus^ (jui; cum magnam 
indignationem propter ecthesin motam esse vidisset^ hoc scriptum 
a se esse compositum negavisset.^) Post haec Anastasio teste Troilus 
et Sergius et Maximus postquam mutuam salutem dederunt et ac- 
ceperunt; cum omni hilaritate discesserunt. 

Haud ita multo post^) patriarcha Maximum certiorem fecit 
ecclesias ConstantinopoliS; Romae; AntiochiaC; Alexandriae^ Hiero- 
solymorum esse unitas. Itaque si Maximus catholicus diutius dici 
vellet^ opus esse eum cum illis ecclesiis concordare. Responsales 
igitur Romani ad dogma trium voluntatum accesserant. Sed quamquam 
Maximo diceretur: „visum est dominatori et patriarchae, ut per 
praeceptum papae condemneris, nisi oboedias, et quam illi decre- 
verunt mortem sustineas"^), tamen commoveri non potuit^ ut cum 
Graecis faceret. 

Aliquanto post iterum maior quaestio in Maximum eiusque dis- 
cipulos in palatio instituta est, cui Petrus, qui Pyrrum®) exceperat 
et in fide omni modo vestigia antecessorum premebat, et MacedoniuS; 
patriarcha Antiochiae^); intererant. Anastasiis duobus interrogatis 

1) Cf. epiBtulam Anastasii monaclii ad monachos Galarienses datatn 
(Migne patr. gr. 90 p. 184); Hefele 1. c. III p. 217. 

2) Migne 1. c. p. 122. 3) Migne 1. c. p. 126. 

4) Die 22 Aprilis anni 665; cf. Pagi, ad ann. 667, vi- vn. 
6) Cf. Maximi epist. ad Anastasiom monachum datam, Migne 1. 
c. p. 131 sqq. 

6) Postqnam Fyrrus Paulo mortao sedem patriarchalem rursus occu- 
pavit, 4 mensibus, 23 diebus praetermissis obiit. 

7) Macedonius episcopatus sedem, quam a. 638 Arabes ceperant, 
non intraverat, sed Gonstantinopoli vixit. 



— 69 — 

Graeci novas minas in abbatem iactaverunt; ut timefactus facilius 
pareret. Troilus enim patricius ita Maximum increpuisse dicitur: 
y,diCj abba, vide, dic veritatem et miserabitur tui dominator. 
Nam si ad legalem inquisitionem venerimus et invenerit saltem 
unum verum ex his, de quibus accusaris, lex occidet te^'. Quae- 
rentibus adyersariis Maximus confessus est se saepenumero typum 
quidem damnasse^ sed falso contendi se una cum typo impera- 
torem esse detestatum. 

Ut vidimus controversiae monotheletarum et ditheletarum magis 
magisque gentibus praecipue Graecorum et Roteanorum contine- 
bantur; idque ita^ ut Graeci unam^ Romani duas voluntates proii- 
terentur. Simultatem utriusque nationis saepius iam commemora- 
vimus. Et cum Maximus omni studio monotheletas impugnaret^ 
ex sententia Graecorum in suam ipsius nationem peccavit^ quod 
opprobrium etiam illi quaestioni inesse mihi videtur^ cur Romanos 
diligeret; Graecos odisset. Postquam abbas etiam alia interrogatus 
est^ in carcerem est reductus. 

Sequenti die (dominica) synodus Constantinopolitana congre- 
gata est; quae Constantinum admonuit; ut Maximum eiusque dis- 
cipulos exilio multaret. Quo factum est; ut Maximus in Bizyam 
castellum Thraciae^ alter Anastasius Perberim; alter Mesembriam 
^^nudi; nuUa habentes alimenta; omni ad vitae usum commeatu 
carentes" in exilium mitterentur.^) 

Sed Constantinus imperator et Petrus patriarcha spem non 
deposueiiint Maximum ecclesiae Constantinopolitanae conciliari posse. 
A quibus Theodosius^ episcopus Caesareae Bithyniae et Paulus Theo- 
dosiusque consules missi die 24 Augusti mensis anni 656 Bizyam 
venerunt; ut denuo cum Maximo agerent.^) 

Atque ex hac disputatione dUucide apparet^ quanti imperatoris 
interfuerit Maximum cum Graecis consentire. Nam cum Maximus 
Theodosio quaerenti; qua de causa cum sede ConstantinopoUtana 
concordare noUet^ respondisset (sicut antea) se Cyri capitibus, 
ecthesi; typo prohiberi^ episcopus nomine Constantini promisit 
typum sublatum iri; si Maximus cum imperatore consentiret. Sed 
Ihc tanta concessione non contentus praeterea postulavit, ut Graeci 
ea^ quae synodus Lateranensis decrevisset^ probarent Disputatione 
deinde inter Theodosium et Maximum de numero voluntatum facta 



1) Gf. Belatio Motionis etc. Migne L c. p. 180. 

2) Hnins dispntationiB acta ad nos venemnt, Migne 1. c. p. 186 sqq. 
De tempore cf. cap. 11 cnm cap. XXiy. 



— 70 — 

Theodosius quidem quae Maximus contendit probare videbatur et 
statim paratus erat litteris duas naturas et voluntates Christi agno- 
scere, si Maximus cum ecclesia Constantinopolitana faceret. Hic 
autem respondit se siroplicem monachum non audere talem assensum 
scriptum acciperC; immo potius opus esse secundum regulam ec- 
clesiasticam imperatorem et patriarcham hac in re ad papam se 
convertere. Theodosius etiam huic postulationi cedens petivit a 
MaximO; ut secum veniret^ si ab imperatore et patriarcha Romam 
mitteretur^ ut cum papa pacis causa ageret. Quod Maximus se 
facturum esse poIKcitus est omnesque^ qui huic disputationi inter- 
erant; prae laetitia lacrimas effudisse dicuntur; quia tunc quidem 
sperari potuit pacem inter Maximum et ecclesiam Constantinopoli- 
tanam i. e. inter ditheietas et monotheletas factum iri. 

Theodosius autem episcopuS; quamvis modo duas Christi volun- 
tates probavisset; paulo post ex Maximo quaesivit^ num nullo tandem 
modo unam voluntatem et operationem dicere posset. Sed abbas 
in pristina sententia perseveravit. Theodosius postquam dixit se 
sperare imperatorem adduci posse^ ut legatos Romam mitteret, cum 
eiS; qui cum eo ad Maximum venerant^ abiit. 

Constantino autem persuaderi non poterat^ ut ea^ quae Theo- 
dosius proposuerat; acciperet. Immo denuo omnia molitus est^ ut 
Maximum sibi conciiiaret. Eius iussu die 8 Septembris anni 656 
Paulus consul ad Maximum rediit^); ut eum Rizya in monasterium 
S. Theodori; quod prope Rhegium situm erat^ traduceret. Inter acta 
Maximi etiam verba praecepti Paulo ab imperatore dati^ quae integra 
mihi esse videntur, ad nos venerunt haec: ^jKsksvofisv rfj 6ri iv- 
Soidrrjrv aTtaXd^slv iv Bv^vri^ ^^^ iyayslv Md^L^ov rbv ii6va%ov 
[lera noXkfiQ rLjiflg xal xokaxeCas^ Svd rs rb yfiQag xal rijv d- 
(fd^avstav xal rb slvai airbv %QoyovLxbv ij^&v^ xal ysvd^isvov 
avrolg rLgiLov xal d^d^d^aL rovrov iv rc5 svaysl iiova6rriQCa) 
rov aylov SsoSAqov ^ rc3 SLaxsL[isva} %kri6Lov roi) ^PrjyCov Tcal 
ikd^SLv xal firjvv0aL iifilv^ xal ni^nonsv ix %Qo0(h7tov ijiiGfv 
Svo jiarQLxCovg 6q)sCXovrag SLaXsx^flvaL rd naQa6rdvra fi^lv^ 
fpLkovvrag fnnag il^vxLx&g xal q)Lkov(isvovg %a^ '^[i&v xal 
ikd^slv^ xal avayystlaL i^iLV rijv 7taQOv6Lav avrov'',^) 

Patricii; de quibus in hoc praecepto sermo est; Troilus et 
Epiphanius fuerunt; qui una cum Theodosio episcopo Maximum 



1) Sexto Idus Septembris quintae decimae indictionis. Cf. Migne 
1, c. p. 159. 

2) Migne 1. c. p. 160. ^ 



— 71 — 

adierunt atque summos honores illi promittentes rursus conati sunt 
eum commovere, ut typum probaret. Troilus haec verba impera- 
toris recitavit: ^^EjteiSii 7ta6a ii zlv^ig xal ol h/ rrj HvatoXy 
8ia6XQiq)ovrag slg 6^ d^eojQov^t' xal aTtavrsg Sia 0^ 6ra6iai<ov6i^ 
fw) d^iXovrsg ^vfiPipa^d^rjvaL iiiuv Sia ri^v nl6riv' xaravv^oi 66 
6 &€bg xoLVOvfl6av ijiilv inl rm nag* '^(liv ixrsd^evri TvjtG)^ 
xal i^6QX<^l^^(^ iilistg Si iavr&v sCg ri^v XaXxrjv, xal a6na^6' 
^s^d 66^ xal vTtorid^ified^a v^lv rriv xstQa fjfi&v^ xal ft£T«: nd6rig 
riiifig xai S^i^rjg sl6dyofisv vfiag slg ri)i/ [isydXriv ^ExxXri^Cav^ 
xal iisd'^ iavr&v l6r&fisv iv c5 xara 6vvifj^siav ol ^a6iXslg 
i6ravraij xal Ttoioviisv afia rijv 6vvai,iv^ xal xotvfovovfiev afia 
r&v dxQdvrcDv xal ^(ooitot&v fiv^rrjQCcjv rov ^ooTtotov 6c)(iarog 
xal at[iarog rov XQL6rov' xal dvaxrjQiirzoiiiv 66 IlariQa ijiiav' 
xal yCv6raL xccQa oi fidvov r^ q)LXoxQL6r^ xal ^a^LXCSv ij^&v 
jt6X6L^ dXXd xal nd6ri rrj olxovfiivjj, OtSaii6v ydQ d6(paX&g^ 
orL 60V xoLvcDvovvrog rc5 ayCG) r&v ivravd-a d^Q^voj^ itdvreg 
ivovvraL fnAlv^ ol Sid 6s xal rijv 6ijv SLSa^xaXCav dTto6xC6avt6g 
rrjg xoLvcovCag fj^Lav''.^) 

Ex his imperatoris verbis plane elucet unionem mouotheietarum 
et ditheletarum solo ab arbitrio Maximi dependisse; et facile inteliegi 
potest Constantinum maluisse ad omnes concessiones descendere, 
ut Maximum^ quippe qui apud omnes Christianos gravissimae auc- 
toritatis esset; sibi conciliaret^ quam eum resistentem statim sicut 
Martinum papam punire. Sed ne his quidem splendissimis promissis 
Maximus a sua sententia abduci potuit. Itaque Graeci nunc puta- 
verunt se non iam habere; quod abbati contumaci diutius parcerent. 
Nam cum ii qui aderant Maximum proposita imperatoris refutantem 
viderent; eum verberibus aliisque contumeliis affecerunt. Et se- 
quenti die Troilus et Epiphanius Maximo dixerunt se etiam eius 
discipulos examinaturos esse et; si ab hostibus (sc. ab Arabibus) 
aliquid otii nacti essent^ papam quoque^ qui ^^nunc animos ex- 
tolleret et insolesceret^^^ et omnes Romanos cunctosque Maximi 
discipulos haud aliter tractaturos esse^ atque Martinum papam trac- 
tavissent.*) 

Paulo ante accepimus Petrum patriarcham animo elato Maxi- 
mum certiorem fecisse ecclesias Constantinopolitanam et Romanam 
unitas esse^ postquam responsales Romani dogma trium voluntatum 
probavissent. Sin vero iam audimus Graecos papae irasci, quod 
^;insolesceret et animos extolleret'^, colligi dehet discordias interim 

1) Migne 1. c. p. 161 sq. 2) Migne 1. c. p. 168. 



— 72 — 

inter utramque sedem recruduisse. Ut ex Auastasii monachi epi- 
stula ad monachos Calarienses data apparet^ Graeci responsales ad 
papam cum litteris remiserant^ ut eum ad doctrinam novam con- 
yerterent.^) Haud scio an Eugenius ad pacem cum Constantino- 
politanis faciendam inclinatus fuerit Sed clerici et populus Ro- 
manuS; cuius odium in Graecos magnum haud raro cognovimus^ 
unionem tunc quidem turbaverunt Auctor enim vitae Eugenit 
prodit^) Petrum epistulam synodicam Romam misisse^ qua verbis 
obscuris usus neque de operationibus neque de voluntatibus dilucide 
disseruisset. Quam ob rem cierum et populum Romanum tantopere 
iratum esse^ ut papam in basilica S. Mariae ad praesaepe cogeret^ illam 
epistulam refutare. Cum haec epistula^ quae propositionem doctrinae 
trium voluntatum continuisse mihi videtur^ a Romanis et papa 
refutaretur^ probabile fit papam etiam illas litteraS; quas responsales 
secum Romam portaverant^ refellisse. Unde facile intellegitur Con- 
stantinuni; cum unionem denuo turbatam esse cognosceret^ omni 
studio enixum esse^ ut Maximum ad ecclesiam Constantinopolitanam 
perduceret. Quod si factum esset, imperator sperare potuit etiam 
omnes reliquos adversarios ecclesiae Constantinopohtanae facile 
conciliatum iri, ut ex eius ipsius verbis plane elucet. Nunc vero 
ConstantinuS; cum abbatem in obstinatione inflexibili perseverantem 
videret, ipsum eiusque discipulos pleno odio et ira persecutus est. 
Postquam Maximus Selymbriam et inde Perberim transportatu^ 
est; ubi aiiquamdiu in exilio vixit^ Constantinopolim adductus a 
synodo una cum discipuliS; Martino, Sophronio omnibusque dithe- 
letis exsecratus est. Proditur in actis Maximi^) et eum et duos 
Anastasios discipulos decreto synodi, nempe quae voluntatem impe- 
ratoris proclamaverit, praefecto urbis traditos esse, ut eos verberibus 
castigaret eisque manus dexteras et linguas resecaret^) Quo facto 
eos mutilatos per duodecim regiones urbis circumductos et deinde 
in Lazicam (ad Pontum Euxinum sitam) relegatos esse, quo die 
8 lunii anni 662 venerunt; ut Anastasius responsalis in epistula ad 
Theodosium scripta'*) refert Inde Maximus in castellum quod Schemari 

1) Migne 1. c. p. 133 sqq. 2) Lib. pontif. I p. 185, 6sqq. 

3) Migne 1. c. p. 170. 

4) Theoph. p. 847, 7 et p. 351, 19 sqq. et Georgius Monachus 1. c. 
p. 717, 16sqq. narrant tantummodo Martinum tam crudeliter esse muti- 
latum. Neque Anastasius in epistula ad Theodosium data, ubi accura- 
tissime omnia commemorat, quae Cpoli accidissent, refert sibi et alteri 
Anastasio linguas et dexteras esse recisas. Prodit tantum se multa tor- 
menta et verbera sustinuisse. 

5) Migne 1. c. p. 171. 



— 73 — 

dicebatur deductus est; ubi iam die 13 Augusti anni 662 obiit 
Anastasii autem in castella Scotonum et Buculum translati et 
paucis diebus post alia in loca tracti sunt Die 24 lulii Ana- 
stasius monachus e vita discessit; responsalis 11 die Octobris mor- 
tuus cst^) 

Quamquam MaximuS; princeps ditheletarum, summa pertinacia 
consiliis Constantini pacem spectantibus obluctatus est, tamen unio 
inter sedes Romanam et Constantinopolitanam perfecta est Etenim 
exemplis Martini papae aliorumque ditheletarum; qui imperatori 
restiterant; Constantinus effecit, ut novus papa^ Vitalianus nominc; 
qui anno 657 Eugenium excepit; multo submissiorem et faci- 
liorem se praestaret. Ex altera autem parte etiam Constantinum 
comitate in Vitalianum usum esse invenimus. Nam auctor yitae 
Vitaliani^) narrat eum responsales cum epistula synodica Constan- 
tinopolim misissC; ut ordinationem suam nuntiaret Quibus suscep- 
tis privilegia ecclesiae Romanae ab imperatore renovata esse. Quin 
Constantinum ,,beato Petro apostolo evangelia aurea''; quae ^^gemmis 
albis mirae magnitudinis omata essent''; misisse audimus. Itaque 
non dubitandum est, quin Constantino re vera contigerit, ut Romanos 
denique ad suam doctrinam probandam adduceret 



Constantlnus imperator Tlieodosium fratrem occidit, 

Sclavinis bellum infert consilium imperii 

Romam transferendi capit. 

Postquam Constantinus acerrimis suppliciiS; quibus in multos 
ditheletas usus erat; iram multorum civium contraxit^); tunc vero 
facinus commisit^ quo omnino^ quod gratiae populi supererat, perdi- 
disse videtur. Theodosium enim fratrem necari iussit suspicatus 
eum imperium sibi appetere.^) Suspicionem autem falsam fuisse 
consentiunt Syrus Noeldekianus^) et Michael Syrus.^) Quo scelere 
imperator omnium luctum maximumque odium movit^ cum Theo- 
dosius gratia et amore populi usus esset^) Graeci ira tantopere 
in Constantinum incensi sunt, ut ei magna voce maledicerent 

1) Cf. verba, quae Anastasii epistolae ad TheodoBium miBsae addita 
sunt. Cf. Migne 1. c. p. 178. 

2) Lib. pontif. I p. 186. 3) Theoplu p. 861, 24 aliique. 

4) Thepph. p. 847,25; Georgins Monach. p. 717,11; Elias Nisib. 
Bub A. H. 39. 

6) Ztschft. d. D. M. G. 29 p. 96. 6) ed. LangloiB p. 240. 

7) Sjms Noeld. p. 96. 



- 74 — 

euinque „alterum Cain" et „fratricidam^' inclamarent.^) Imprimis 
autem propter caedem fratris odium exercitus excitasse dicitur^), 
id quod nimiiimi ei maxime erat timendum. 

Cedrenus (1. c. p. 762,9) prodit Constantinum antea a Theo- 
dosio ofTensum esse, eaque re eum opera Pauli patriarchae tonsum 
diaconum fecisse. Qua Cedreni narratione si verum referretur, Theo- 
dosius, cum Paulus Decembri mense anni ^53 siye 654 mortuus sit, 
ante annum 654 aut 655 diaconus factus esset. Sed cum proelio 
navali anni 655 ad Phoenicem commisso interfuisset et copiae 
eius caede tantopere exacerbatae essent, ei non munus diaconi 
sed potius imperium aliquod copiarum esse delatum videtur. 
Etenim probabilius mihi videtur eum, cum militibus praeesset, 
facilius in suspicionem fratris, quasi summam imperii appeteret, 
incidere potuisse quam si humilis diaconus fuisset. 

Constantinus igitur cum populum et copias tam infestis animis 
esse videret, sponte intellexit se in capite imperii in magno peri- 
culo esse. Atque hoc ipso periculo quod ei Constantinopoli imminebat 
commotus esse mihi videtur, ut bellum contra Sclavinos susciperet; 
sic enim imperator urbem tumultuosam deseruit et ex altera parte 
animi militum, cum in bellum proficiscerentur, alio deducti sunt. 
Haud scio an imperator speraverit se bello prospere gesto animos 
civium militumque sibi reconciUaturum esse. Tempus ad bellum 
gerendum opportunum erat; etenim, cum paulo ante inter Graecos 
et Arabes pax facta esset, non erat timendum, ne Mavia, cum 
Constantinus contra Sclavinos ad septentriones versus profectus 
esset, Graecos a tergo aggrederetur. Imperator, ut Syrus Noel- 
dekianus (1. c. p. 95) narrat, uxorem^) secum ducens Constan- 
tinum filium^), postquam ei imperium tradidit/ Constantinopoli 
reliquit. Graeci secundo Marte cum Sclavinis pugnaverunt et 
hostibus subiectis multos in captivitatem abducentes domum re- 
verterunt.^) 

Quod attinet ad rationem temporum quibus res modo tractatae 
gestae sint, haec proferre mihi liceat. Theophanes expeditionem 



1) Ibid. Bar Hebraeus 1. c. p. 112. 

2) Bar Hebraeus 1. c. p. 112; Michael Syrus 1. c. p. 240. 

3) De imperatrice aliquid accuratius comperire non possumus; ne 
eius nomen quidem traditum est. 

4) Pagi (ad ann. 654 ^V) conicit Constantinum in Constantinum 
filium, Pogonatum cognomine, post diem 5 Aprilis et ante diem 26 
eiusdem mensis anni 654 socium imperii et Augustum nuncupavisse. 

6) Theoph. p. 347, 6 sq.; Elias Nisib. sub A. H. 39. 



— 75 — 

in fines Sclavinorum factam anno mundi 6149 = A. D. 657/8 tri- 
buit, antequam de pactione, quam Mavia ab imperatore impetraverat 
(autumno a. 659), verba facit. Sed haud credibile videtur Con- 
stantinum, cum bellum haberet cum Agarenis, Sclavinos aggressum 
esse. Immo probabilius est bellum Sclavinium exortum esse, cum 
Graeci pactionem cum Mavia fecissent. Atque reapse Syrus Noelde- 
kianus^) et Elias Nisibenus^ expeditionem contra Sclavinos sus- 
ceptam A. Sel. 970 = A. M. 6150, eidemque anno occisionem 
Theodosii assignant. Theodosius autem necatus esse videtur, ante- 
quam Constantinus in fines Sclavinorum profectus est, quia Syrus 
Noeldekianus^) iram civium, quae propter necem Theodosii mota 
esset; causam fuisse narrat, cur imperator expeditionem in Sclavi- 
nos susciperet.*) 

Quamquam Constantinus a Sclavinis victoriam reportaverat, 
tamen odium Graecorum permansit. Atque haud scio an animis 
infensis civium conunotus sit, ut consilium caperet Constantino- 
polim relinquere et Romae, in capite veterum Caesarum, novam 
sedem imperii collocare.^) Licet simul alia causa imperatorem 
ad hoc consilium adduxeiit. Nescio an speraverit se ex Italia vel 
Sicilia profectum facilius Arabes ex Aegypto provincia expellere 
et hanc regionem recuperare posse.^) Priusquam autem Constan- 
tinus Romae sedem collocare potuit, Langobardos, qui maximam 
partem Italiae exceptis nonnullis oppidis maritimis (e. g. Tarento, 
Neapoh) et Roma et Ravennati exarchatu obtinuerunt, subicere 
debuit. 

1) L. c. p. 96. 2) Sub A. H. 39 = A. Sel. 970. 

3) Syxns Noeld. prodit Constantinum contra gentes septentrionaleB 
profectum esse. His autem gentibus Sclavinos esse dictos persuasum 
habeo, quia apud Theophanem aliosque sola de gente Sclavinorum 
sermo est. 

4) Etiamsi Elias Nisib. sub A. H. 39 (A. Sel. 970) illam expeditionem 
ante caedem Theodosii narrat, huic ordini rerum nullum momentum 
tribuendum est. Nam snb eodem anno primum de frigore noctumo mensis 
Nis&n (Aprilis), deinde de terrae tremore mensis Hezfr&n (lunii) agit 
(cf. Ideler, Hdb. d. techn. Chronologie I p. 430). Et quia A. H. 39 ab 
29 die Maii A. D. 659 incipit, illum tremorem terrae ante frigus noctur- 
nnm ortum esse in promptu est. 

5) Cedrenus 1. c. p. 762, 20 quidem prodit Constantinum Byzan- 
tinm deseruisse, quod eum Byzantii ^Lovod-slritrjv xal xaxddo^ofr odissent. 
Ut praetermittam illo tempore plerosque Constantinopolitanos monothele- 
tas fuisse, Constantinus, si propter odium quidem ditheletarum, qui Cpoli 
habitabant, Bomam profectus esset, de fumo ad ignem venisset. 

6) Cf. Bury, History of the later Boman empire II p. 299. 



— 76 — 

Postquam Constantinus III Constantino filio imperium admini- 
strandum demandavit, magno cum exercitu anno 662 Constantino- 
poli profectus est.^) Secundum litus vectus primum Athenas 
cursum tenuit^); ubi eum hieme 662/3 moratum esse conicitur.') 
Inde mare transgressus ad Tarentum naves appulit copiasque ex- 
posuit. 

Sed priusquam res^ quas imperator in Italia et Sicilia gessit, 
persequemur^ antea alia tractare liceat 

De pngnis, quare extremo tempore imperii Gonstaiitiiii 
inter Oraecos et Arabes in orientalibus partibus 

imperii commissae sunt. 

Cum Ali die 21 lanuarii anni 661 interfectus esset, Mavia 
hoc adversario hosteque liheratus est.^) Et postquam Irak pro- 
vincia pacata HasaU; Ali filius ahdicavit^ Mavia solus summam 
imperii Arahum tenuit.^) Nunc quidem putavit se non iam habere, 
quod pacem turpissimam^ quam a Graecis trihuto solvendo emerat, 
diutius servaret Num per legatos pacem renuntiaverit et Graeci 
ah eo petiverint, ut pax prorogaretur (cf. Syrum Noeld.), pro certo 
dici non potest. Cum Mavia anno 661 rerum potitus esset^ Ara- 
hes ah illo tempore iterum videntur statuisse in Graecorum fines 
irrumpere. Atque re vera Tahari primam expeditionem Arabum 
in Romaniam factam A. H. 42 (26 April. 662 — 14 April. 663)^) 
trihuit; qua occasione^ si Arahico scriptori fidem hahere possumus^ 
Arahes cum Graecis copiis proelia commiserunt; quihus multi pa- 
tricii interfecti sunt.^) Sequenti anno (A. H. 43 = 15 ApriL 663 
— 4 April. 664) Agareni duce Busur invasionem in fines Grae- 
corum fecerunt ihique hiemaverunt. Tahari quidem auctore^ qui 
Waqidi nixus est^ Busur usque ad Constantinopolim processit^); 

1) Cf. Vita S. Barbati; M.G.H. 1. c. p. 668,19. 

2) Vita Vitaliani, Lib. pontif. I p. 186, 8. 

3) Lebean, Histoire dn Bas-Empire XI p. 386; GregorovinB 1. 
c. p. 148 Bq. Theophanes tradit imperatorem A. M. 6163 = indict. 6 » 
A. D. 661/2 profectnm esse. Ex vita antem Vitaliani elucet enm indic- 
tione 6 » A. D. 663 in Italiam venisse, qna re coniectnra viromm doc- 
tomm landatomm probabilis videtnr. 

4) Cf. Weil 1. c. I p. 261. 

6) Ibid. p. 266; Elias Nisib. sub A. H. 41 (7 Mai. 661—26 April. 663). 

6) Hnic anno Elias Nisib. initinm indntiamm perperam assignat; 
cf. Wellhausen L c. p. 421 adn. 2. 

7) Joumal of Hellenic Stnd. 18. 1898 p. 184. 



— 77 - 

sed quia Graeci auctores huius rei memoria satis dignae nullam 
mentionem faciunt; de Arabica narratione dubitandum esse videtur. 
Theophanes tantum haec refert (A. M. 6154 = 662/3): Tovtg) tc5 
€r€i ina6xQ&x&v6ttv ol *l4QaPeg nara 'PtDiiavCag xal nolXovg yx~ 
Iial(bt6v6av xal %67COvg nkalovg iiQY^^(a6av. 

Etiam expeditiones navales Saraceni iilo tempore denuo sus- 
ceperunt. Teste Tabari*) Busiir sequenti anno (A. H. 44 = 
4. April 664 — 23. Mart. 665) cum classe Arabica Graecos laces- 
sirit Amplior fuisse videtur incursio^ quam Abd Al RachmaU; prae- 
fectus EmesenuS; fecit. Anno 665 in Romaniam irrumpens cursum 
mediam per Asiam minorem tenuit et; postquam copias suas in 
terra hostium in hibernis collocayit, vere anni 666 domum rediit^). 
Syrus Noeldekianus qui paulo accuratius de hac expeditione disserit, 
nonnulla oppida nominat^ quae Abd Al Rachman cepisse dicitur, inter 
haec etiam Smyniam. Haud scio an Abd Al Rachman tam penitus in 
terram hostium penetraverit propterea^ quod eius vires quinque 
miiibus Sclavinorum; qui se cum Arabibus coniunxerant; magno- 
pere auctae sunt, ut Theophanes refert.^) Nonnuilarum calamitatum^ 
quas Arabes incurrentes acceperunt, testis est Syrus Noeldekianus.'^) 
Abd Al Rachman revertens Sclavinos secum duxit, quibus in Seleuco- 
bolo vico ad Apameam sito domicilia data sunt. Postquam Abd Ai 
Rachman Emesam rediit, Mavia auctore interfectus est^ quippe cui 
magna illius potentia suspiciosa videretur.^) 

De nominibus ducum; qui expeditionibus annorum 666 et 667 
praeerant; fontes divergunt. Tabari sub A. H. 46 (13 Mart. 666 
— 2 Mart 667) plurium ducum mentionem facit'') Num de 
diversis expeditionibus eiusdem anni agatur, diiudicari nequit. 
Tabari et Elias Nisibenus consentiunt Malikh, filium Hubeirae, 
A. H. 47 copias Arabicas in Graecorum iines duxisse ibique in 
hibemis collocavisse (A. D. 667/8). 

Quamvis Arabes quotannis impetus in Romaniam renovarent; 
tamen invenimus eos nuUas regiones latiores Asiae minoris ex- 
pugnavisse suoque imperio adiunxisse. Atque conicitur iure in- 
signi institutione^) thematum quidem prohibitum esse, quominus 

1) Joumal of Hellenic Stud. 18. 1898 p. 184; Elias Nisib. snb A. H. 48. 

2) Journal of Hellenic Stnd. 18. 1898 p. 184. 

5) De tempore hnins invasionis Wellhausen accuratius egit. 1. 
c. p. 421 sq. 

4) Theoph. p. 348, 18 sqq. 6) L. c. p. 97 sq. 

6) Jonm. of Hellenic Stnd. 1. c. p. 185. 7) Ibid. 

8) Cf. H. Gelzer, Die Genesis der Byzant. Themenverfassung, 
Abhdlg. d. sachs. Ges. d. W. 41. Bd. Philol.-Hist. Elasse 18. 1899. 



— 78 — 

fiDes imperii mutarentur. Proeliis, quae inter Agarenos et Grae- 
cos in Asia minore commissa sunt^ imprimis exercitus thema- 
tum Anatolici et Armeniaci interfuisse putandi sunt. Gum auctor 
vitae Adeodati^) narret Mizizium Armenium Gonstantino mortuo in 
Siciiia cum exercitu orientali contra novum imperatorem rebella- 
yissC; Gonstantinus partes exercitus Anatolici in Siciliam transtulisse 
videtur; quae ei ad Saracenos impugnandos opus erant Eum totum 
exercitum thematis Anatolici in Siciiiam secum duxisse non est cur 
coniciamuS; quia veri dissimile est imperatorem thema^ cum Arabes 
quotannis incurrerent; omnibus copiis nudavisse. 

Fidem Armeniorum ambiguam esse satis adhuc cognovimus. 
Denique audivimus eos Arabibus se subiecissC; postquam Mavia 
rerum potitus sit Illos autem aliquamdiu rursus sub imperio 
Gonstantini fuisse colligendum est^ cum anno 667/8^) eos contra 
Graecos rebellantes inveniamus. Princeps motus Saborius prae- 
thematis fuit; qui e gente Persica oriundus adhuc ab imperatore 
fectus beneficiis afi^ectus esse dicitur.^) Gum putavisse videatur se 
solum diutius Graecis resistere non posse, Sergium ducem ad 
Maviam misit, ut auxilium Arabum peteret Ipse promisit se Ro- 
maniam Arabibus subiecturum esse. Gum GonstantinuS; qui patre 
absente imperium tenuit^ comperisset Saborium cum Agarenis com- 
municarC; Andream cubicularium Damascum misit, qui Maviae cha- 
lifae dona ofi^erens persuaderet, ne cum rebellante faceret. Legati 
Gonstantini et Saborii Damascum coram chalifa convenerunt. Theo- 
phanes et Bar Hebraeus verba disputationis^ quae illi fecisse di- 
cuntur, memoriae produnt. Sine dubio Arabi ea placuerunt, 
quae Graecis^ hostibus eiuS; quam maxime detrimento essent. 
Itaque mirum non est^ quod Andreas frustra conatus est a Mavia 
quae petivit impetrare. Nam si Mavia promisit se cum Graecis 
pactionem facturum esse ea condicione, ut ei vectigalia Graecorum 
traderentur; praescivit Graecos hanc condicionem iniquissimam, 
quae nil aliud nisi iilorum subiectionem vellet; repudiaturos esse. 

Postquam Andreas frustra cum chalifa egit^ Melitenam se con- 
tulit, ubi Sergio, a quo coram Mavia graves contumelias acceperat, 
insidias collocavit. Hic enim in eandem regionem; postquam 
chalifa ei promisit se Phadalam cum Arabicis copiis Saborio 

1) Lib. pontif. I p. 190, 6. 

2) Soli TheophaneB (A. M. 6169 = A. D. 667/8) et Bar Hebraeus 1. 
c. p. 113 huiua rebellionis mentionem faciunt, quorum naiTationes ad unum 
eundemque fontem referendae sunt. 

2) Bar Hebraeus p. 114. 



- 79 — 

auxilio missurum esse^ proficisei voluit. Sergius in itinere captus 
et ad Andream adductus est^ qui adversarium; lit iniuriam ab 
illo acceptam ulcisceretur^ crudelissime mutilatum suspendendum 
curavit. 

Constantinus cum comperisset Phadalam Saborio auxilio venire^ 
Nicephoro patricio, postquam eum exercitui praefecit, bellum contra 
rebellantes gerendum mandavit. Priusquam autem manus conseru- 
erunt, Saborius, qui Adrianopoli^) copias paravit, de equo conster- 
nato lapsus e vita discessit. Una cum morte principis seditio ex- 
stincta est et Armenii, ut ex Theophanis verbis concludi potest^ 
sub imperium Graecorum rediisse videntur.*) Theophane teste 
Phadaias cum Hexapolim venisset et, quae interim gesta essent, 
comperisset; cognovit se hac mutatione rerum magnum in discrimen 
vocatum esse. Qua re a Mavia auxilium petivit. 

In rebus sequentibus narrandis Theophanes cum Arabicis scrip- 
toribus discrepat. Quo auctore Mavia lazid filium ad Phadalam 
cum auxiliis misit. Postquam se coniunxerun^; Chalcedonem pro- 
gressi sunt. Etiam Amorium ceperunt; ubi praesidium quinque 
milium miiitum reliquerunt. Deinde in Syriam redierunt. Haec 
quidem Theophanes refert. Arabes vero Bosporum transgressos 
Byzantium ipsum obsedisse ex Arabicis fontibus et Syro Noelde- 
kiano elucet.^) Sed dum caput imperii ab hostibus urgetur, Con- 
stantinus imperator in Sicilia dolo necatus est. Age vero iam ad 
occidentem nos convertamus. 



Quae Gonstantinus in Italia et Sicilia gesserit. 

Tempore, quo imperator Italiam intravit, Grimoald regnum 
Langobardorum obtinuit et Bomuald, filius iuvenis regis, Beneven- 
tano ducatui, quippe quem ab Alboino rege institutum duces 
expugnatis regionibus ad meridiem sitis amplificavissent; praeerat. 
Hanc partem Italiae Constantinus primam Langobardis eripere 
studuit; atque eum initio belii rem satis prospere gessisse vide- 
bimus. 

Imperator Tarento primum in Apuliam se convertit et huius 



1) HierocliB Sjnecdemus; 696, 3? 

2) Theoph. p. 860,29: ^a&aX&g &itiaxBiXB nqbg Mavtav alx&v ^ori" 
^euev Slcc r6 tovs * Peniaiovg slg diiovoiav il&stv. 

8) De hac ezpeditione cf. quaestioneB diligentiBsimas Wellhauseni 
p. 422 Bq. 



— 80 — 

regionis omnes fere urbes cepit et vastavit.^) Acheruntia quidem^ 
quae natura loci satis firma fuit^ expugnari non potuit. Luceria 
autem^ urbs propter divitias celebrata^ post vehementem oppugnatio- 
nem oppressa et solo aequata est.^) Constantinus praeter omnem 
Langobardorum opinionem in Italia meridionali advenisse videtur; 
nam invenimus eum totam fere Apuliam nullo exercitu Langobardico 
prohibente diripere potuisse. 

Inde Constantinus Beneventum cursum direxit^ quo oppido 
expugnato opes Langobardorum in illis Italiae partibus prorsus 
fractae esse videbantur. Graeci undique urbem clauserunt et variis 
tormentis usi vehementer oppugnaverunt. Romuald^ qui Beneventum 
defendebat; cum hostibus acie decertare non ausus est^ quia Lango- 
bardi multo Graecis inferiores erant. Itaque eruptiones inopinatas 
facientes obsidentibus saepissime calamitates intulerunt. ^) Ut Paulus 
Diaconus refert^ Romuald ubi primum de imperatoris adventu audivit^ 
Sesualdum senem^ a quo educatus erat^ ad Grimoaldum patrem^ qui 
trans Padum versa))atur^ miserat et; ut quam celerrime auxilio 
veniret, petiverat. Quo audito rex statim cum exercitu Langobar- 
dorum Beneventum profectus^) ex itinere Sesualdum ad Romualdum 
praemisit; qui regis adventum nuntiaret. Sesuald autem a Graecis 
captus imperatori interroganti; unde veniret, aperuit Grimoaldum 
regem cum exercitu Beneventanis subsidio venire. Cum Constan- 
tinus exercitui Langobardorum appropinquanti resistere non auderet 
consilio habito obsidionem dimittere constituit. Antea autem, si 
narrationem Pauli Diaconi recte ita interpretamur, imperator dolo 
urbe potiri conatus esse videtur. Paulo enim auctore Constantinus 
Sesualdo praecepit, ut Romualdo nuntiaret Grimoaldum venire non 
posse. Sin vero de eius adventu aliquid diceret, eum interfectum 
iri. Hic autem cum ad moenia oppidi adductus esset, veritatem 
professus duci inclamavit patrem Beneventanis auxilio accedentem 
nocte praeterita iam ad Sangrum flumen cum magno exercitu fuisse. 
Cum ConstantinuS; ut videbatur, dolo utens Langobardos per Se- 



1) Pauli Historia Langob. 1. c. p. 147, 10. 

2) Ibid. 3) Paulus Diac. 1. c. p. 148, 1 sqq. 

4) Quia provinciaB Italiae, quae ad meridiem sitae sunt, prorsus 
nudas copiis Langobardicis fuisse vidimus et nunc audimus Grimoaldum 
regem cum exercitu trans Padum fuisse, cum Constantinus in Italiam 
adveniret, conicio Langobardos exspectavisse imperatorem ad Ravennam 
naves appulsurum esse. Illos omnino Constantini consiliorum Italiae sibi 
subiciendae inscios fuisse haud ita credibile mibi videtur, quia Graeci 
tantam expeditionem clam praeparare non potuerunt. 



— 81 — 

sualdum ad deditionem adducere yellet; yerbis huius yiri, qui fidem 
suam capite solyit; Beneyentanos potius ad resistendum incitatos 
esse intellexit. £t quia non ignorabat incolas omnia molituros esse, 
ut oppidum obtinerent; donec auxilium promissum adyeniret, pac- 
tionem cum Romuaido iniit; qua^ si yerba Pauli recte intellego, 
Beneyentani promiserunt se Graecos Neapolim recedentes nuUa 
calamitate affecturos esse. Atque Constantinus Gisam, sororem 
Romualdi^ obsidem accepit, ut Langobardi ea^ quae constituta essent, 
praestarent^) 

A Beneyentanis quidem Graeci Neapolim iter facientes tuti 
erant; sed a Mitola^ Capuano comite^ oppressi maximam cladem ac- 
ceperunt. Paulus narrat locum proelii etiam sua aetate ;,Pugnam'^ 
esse dictum.- Quo quidem auctore proelium ad Calorem flumen, 
quod non longe a Beneyento fluit; est commissum. Eum autem 
errayisse et Calorem fluyium perperam cum Sabato confudisse Camillus 
Peregrinus contendit.*) 

Postquam Langobardi Constantinum tam yehementer presserunt; 
imperator forsitan satis habuerit; cum Neapolim intraret^ in tuto 
esse. Sed spem ipsam non deiecit se hostes superaturum esse. 
Neapoli noyae copiae paratae esse yidentur; nam Paulus narrat') 
nobiiem quendam; Saburrum^) nomine, ab imperatore yiginti milia 
militum sibi expetiyisse; quibus se Beneyentanos yicturum esse 
promisisse dicitur. Cum Grimoald^ qui interim Beneyentum ad- 
yenerat, Graecos accedere certior factus esset, Romualdum filium 
cum parte copiarum Langobardicarum contra Saburrum proficisci 
iussit Ad Forinum uterque exercitus concurrit; atque iterum Graeci 
grayissima clade affecti sunt Paulus exponit, quomodo Langobardi 
yictoriam sibi pepererint; talem fabulam lepidam narrans. Cum milites 
utriusque exercitus manus conseruissent, unus e LangobardiS; Ama- 
longus nomine^), qui hastam regis ferre solebat^ Graecum aliquem 
hasta transfossum ex equo sustulit et supra caput in aere penden- 
tem portayit Quod cum Graeci yiderent, summo terrore percussi 



1) Panlns Diac. 1. c. p. 148, Ssqq.: „Statimgue imperator exten-itus 
consHium cum suis iniit, quatenus cum Bomualdo pacisceretur, ut Neapo- 
lim possit reverti. Aceeptaque cbside Bomualdi sorore, cui nomen Gisa 
fuit, ctm eodem pacem fecit." 

2) PauluB Diacon. 1. c. p. 149 adn. 1. 
8) Ibid. p. 149, 4 sqq. 

4) Saborimn? 

6) Hoc pronus Gothicnm nomen est, nnde conicimns in exercita 
Langobardomm etiam GothoB png^avisse. 

Commentetiones lenenset. viii, 1. 6 



— 82 — 

salutem fuga petiverunt. Pauci tantumniodo; inter quos Saburrus 
fuit; salvi Neapolim effugerunt. 

Gonstantinus tunc intellexit se Langobardos nullo modo subiec- 
turum esse et spem imperii Romam transferendi ad irritum cecidisse. 
Qua re in Siciliam transmigrare ibique sedem coUocare constituit. 

Antea autem Romam devertit; ut papam Vitalianum visitaret. 
Nescio an Constantinus populis christianis ostendere voluerit omnem 
discordiam et inimicitiam^ quae antea inter sedem Romanam et 
imperium Graecum fiiisset, sublatas atque concordiam plane redinte- 
gratam esse. Vitalianus satis prudentiae habuit; ut intellegeret 
sibi rem adversariam fronte et vultu belle ferendam esse. Quid 
contumacia obstinatioque proficerent^ exempla Martini et Maximi 
multorumque aliorum ostenderant. Vitalianus imperatori se subi- 
ciens prorsus huius fidem monotheleticam probavit. 

De rebuS; quae Romae tunc^ cum Gonstantinus adesset^ gestae 
sunt, auctor vitae Vitaliani nos docet.^) Imperator Neapoli Romam 
profectus Appia via intravisse videtur. Papa et totus clerus 
Gonstantino usque ad sextum milliarium obviam iverunt, ubi dominum 
augustalem solemniter susceperunt Ubi imperator Romam intravit 
(5 die lulii mensis anni 663 ^ qui Mercurii dies fuit) ad templum 
S. Petri se contulit, ut precibus factis donum S. Apostolo offerret. 
In palatio veterum Gaesarum; cuius partes etiam tunc habita- 
biles fiiisse dicuntur, domicilium videtur collocavisse.^) Sequenti 
die et die Saturni S. Paulum et S. Mariam adiit, quibus eccle- 
siis dona sacravit. Dominica die cum militibus suis, quorum 
quisque cereum tulit, solemniter ad S. Petrum processit, quo 
in templo super altare pallium auro intextum posuit. Post haec 
missa celebrata est. Satumi die sequenti imperator hospitio papae 
usus in Lateranum se contulit; postquam lavit; in basilica Vigilii 
prandium sumpsit. Videmus igitur tunc clericos Romanos, qui 
olim typum et fidem imperatoris detestati Gonstantini consiliis 
maxima cum pervicacia obluctati essent, neque dona imperatoris 
repudiavisse neque recusassC; quin cum eo ipso quem haereticum 
dixissent ad mensam domini accederent. Victoria imperatoris maior 
esse non potuit. 

Priusquam Gonstantinus Roma profectus est; tegulas aureas^ quae 
templum Mariae omniumque Martyrum (Pantheon pristinum) orna- 
verunt, tolli iussit; quas secum duceret. Haud scio an summa in 

1) Lib. pontif. I p. 186, 9 sqq. 

2) Cf. Gregorovius 1. c. 11 p. 152. 



— 83 — 

s 

difficultate nummaria fuerit. Praeterea plurima monumenta aenea, 
quae olim urbem veterem decoraverant et inter ruinas urbis usque 
ad illud tempus aetatem tulerant^), vi abripuit. Auctor vitae Vitaliani 
narrat omnia^ quae Constantinus ex Roma direpta secum portayisset^ 
in ;;regiam urbem^^ esse missa; nec $cio an ^^regia urbe^^ non tam 
ad Constantinopolim spectet^ ut Paulus dixit^); quam ad Syracusas, 
novam sedem imperii^ praesertim cum ex vita Adeodati papae^ qui 
Vitalianum excepit, haec verba exhibeantur^): postmodum venientes 
Saraceni Siciliam obtinuerunt . , . et praeda nimia vel aere, qui 
ibidem a civitate JRomana navigatum fuerat, secum abstoUentes 
Alexandriam reversi sunf^. 

Die dominica imperator et papa invicem sibi valedixerunt, 
postquam Constantinus missae quam papa celebravit interfuit. Die 
17 lulii mensis Constantinus praeda onustus^ tamquam si hostium 
urbem diripuisset^ cum copiis suis Roma profectus^) Neapolim 
rediit^ unde itinere terrestri Rhegium se contulit. Auctor vitae 
Vitaliani eum septima indictione^) Siciliam intravisse referL Con- 
stantinus cum Syracusis novam imperii sedem constituisset; etiam 
uxorem et filios tres Constantinum , Heraclium, Tiberium^) Syra- 
cusas venire voluit. Constantinopolitani vero^ ex quibus Theophanes 
(p. 351, 27) imprimis Andream cubicularium et Theodorum patri- 
cium nominat, non permiserunt illos in Siciliam transmigrare, 
quia eis timendum erat, ne sedes imperii in omne posterum 
tempus ad occidentem deferretur, si etiam heredes impeiii in 
SicUiam venissent. Ex Rar Hebraeo clare elucet imperatorem 
postea consilio suo destitisse suisque Constantinopoli manere con- 
cessisse.*) 

1) De statu Romae illius aetatis cf. descriptionem venustam Gre- 
gorovii 1. c. II p. 156 sqq. 

2) Paulus DiaconuBf qui verba huc spectantia ex vita Yitaliani ex- 
scripsit (1. c. p. 150, 3), putavisse videtur se verba „regia urbe^^ cum 
fjConstantinopolim^* mutare posse. 

3) Lib. pontif. I p. 190, 11 sqq. 

4) Bar Hebraeus 1. c. p. 112 prodit imperatorem Bomae cunctatum 
esse proficisci, qua re indignationem militum commovisset ita, utdicerent: 
„parum convenire imperatori, ut Bomae commoraretur, quia urbs ab Ara- 
bibus abesset.^^ Alia testimonia cum desint, diiudicari nequit, num 
huic memoriae fides debeatur. 

5) 1 Sept. 663—81 Aug. 664. 

6) Pagi (ad ann. 659, n^ nixus quibusdam verbis actorum sextae 
synodi ostendit Heraclium et Tiberium anno 659 imperatores nuncupa- 
tos esse. 

7) Bar Hebraeus 1. c. p. 112. 

6* 



— 84 — 

Describentibus nobis, qnas res Constantinus in Sicilia gesserit, 
tenuissima vestigia apud scriptores esse valde dolendum est. 
Itaque fieri non potest; ut temporis extremi imperii Constantini 
imaginem illustrem proponamus. Nam Graeci auctores omnino fere 
nihil de illis annis prodideinmt et Latini quidem solum malorum^ 
quibus Constantinus incolas provinciarum occidentalium affecil, 
mentionem fecerunt. Et cum ex solis Arabicis fontibus aliquid 
de pugnis et expeditionibuS; quas imperator contra Agarenos 
suscepit^ audiamuS; difQcile est diiudicatu^ quatenus hae Arabicae 
narrationeS; quae multo post res gestas compositae sunt; ad veritatem 
accedant. 

ConstantinuS; cum in Siciiia versaretur; inter alia hoc egisse 
yidetur; ut exarchatum Africanum; quem temporibus Gregorii pa- 
tricii ab imperio Graeco defecisse accepimuS; sub suam potestatem 
redigeret. Gregorio interfecto Africam aliquamdiu a Graecorum 
dicione absolutam esse Diehl conicit.^) Sed imperatori contigisse 
videtur; ut septentrionales partes provinciae reciperet, cum meridio- 
nales quidem perditae essent.^) Copiae Africanae imperatori prorsus 
deditae fuisse videntur; nam Constantino interfecto Africanum 
exercitum cum Italico ad Mizizium^ quippe quem copiae orien- 
tales imperatorem proclamavissent; opprimendum accedere inve- 
nimus.^) 

Constantinus in Sicilia imprimis Arabibus impugnandis operam 
dedisse videtur. Imperator iam anno 664 cum Agarenis concurrisse 
putandus est^ quiTheophane teste A. M. 6155 (A. Sel. 975) in Siciliam 
invaserunt.*) Agitur de expedltione Saracenorum gravioris mo- 
menti; quam hostes post longam intercapedinem ex Aegypto pro- 
fecti in occidentales regiones Mavia^ filio Hudaig; duce susceperunt. 
Huius expeditionis causam Arabici scriptores dicunt hanc: Cohstan- 
tinuS; qui haud scio an indignatus fuerit; quod incolae Africae 
provinciae ^Abdallae tributum solverant; patricium quendam misit^ qui 
postularet, ut Africani unperatori tantam summam traderent, quantam 
olim 'Abdallae solvissent. Cum patricius Carthagini voluntatem im- 
peratoris pronuntiavisset; incolae non solum postulatum iniquissimum 
reiecerunt; sed etiam tumultum contra imperatorem fecerunt, cui Eleu- 
therion quidem praefuisse dicitur. Praefectus autem provinciae, cuius 
nomen (Djenaha) corruptum ad nos venisse mihi videtur, ipse Dama- 
scum profectus Maviam chalifam adiit petivitquc; ut exercitum Arabicum 

1) Diehl, L^Afrique Byzantine, Paris 1896 p. 566. 

2) Ibid. p. 567. 3) Lib. pontif. I p. 190, 7 sq. 
4) Theoph. p. 348, 13. 



— 85 — 

mitteret^ qui Africam occuparet Chalifa precibus illius obsecutus 
copias duce Mavia; (ilio Hudaig, in Africam misit. Quo audito 
imperator Nicephorum cum triginta miiibus militum in Africam 
transvehi iussit. Veri dissimile non est Nicephorum ad Sabratam^) 
naves appulisse; ut iam hoc loco hostes accedentes aditu provin- 
ciae proMberet. Qui postquam copias exposuit, ab equitibus Maviae 
oppressus et victus est, ut cum suis cogeretur se in naves recipere. 
Mavia ipse Djelulam oppidum obsidione clausit et aiiquo tempore 
post cepit Num haec memoria En No\\'eiri compilatoris ad veritatem 
prope accedat, diiudicare nequeo. 

Teste Baladhuri Mavia non ipse in Siciiiam transgressus est^ 
sed 'Abdallam; filium KeiS; iussit insulam incurrere.^) Arabes 
classem ducentarum navium paravisse dicuntur^ quibus in Siciliam 
transvecti sunt^) Ad hanc invasionem epistula^ quae sub nomine 
Yitaliani papae ad monachos Siculos data est; referenda esse mihi 
videtur^); unde elucet incolas^ cum hostes appropinquarent; iu- 
gientes urbeS; arces, monasteria^ villaS; possessiones deseruisse. 
Theophane teste eis Siculis^ quos Agareni secum abduxerunt; 
Damasci novae sedes assignatae sunt.^) Praeter alias res Saraceni 
etiam iinagines gemmis pretiosis distinctas praedati sunt^) Balad- 
huri narrat Maviam chalifam imagines postea mercatoribus Indicis 
vendidisse.^) Etsi non traditur Graecorum copias cum Arabibus 
in insula ipsa manus conseruissC; tamen imperatorem enixum 
esse conici potest^ ut hostes quam celerrime a militibus suis eice- 
rentur. Arabes tunc quidem Africa provincia non iam potiti sunt 
Demum Ocba anno 670 dominatione christianorum funditus eversa 
Africam imperio chalifae adiunxit.®) 

Constantinus imperator speravisse videtur se ex Sicilia pro- 
fectum Aegyptum recuperare posse; nam eum duas classes oma- 

1) En Noweiri (Slane) 1. c. p. 325 adn. 2; et Joum. Asiat. lU ser. 
11 p. 144 adn. 2. 

2) En Noweiri 1. c. p. 326. 3) Ibid. p. 326 adn. 3. 
4) Mansi XI p. 21 sq. 

6) Lebeau I. c. XI p. 396 verba Theophanis ^Tovrra rm hsi rjxiia- 
l(oxLc9^ ILigos tfjg 2]L%sXlocg^ xal amlcd^ricccv iv ^apia6x& d^sXi^CH ocbt&v^*^ 
ita interpretatus est, ut ilios Siculos ultro Arabes secutos Siciliam 
deseraisse censeat. At non dubitandum esse videtur, quin incolae vi 
abrepti sint. Sed eis concessum est, nova domicilia sibi eligere, sicut 
olim civibus Aradi oppidi. 

6) En Noweiri I. c. p. 326 adn. 3. 

7) Wellhausen 1. c. p. 14. 

8) Ibid. 



- 86 — 

visse audimuS; quibus Alexandriam aggredi voluerit.^) Sin ver 
imperator tanta molitus est^ homines et pecimias quam maximas 
ei opus fuisse in promptu est. Dubito num Constantinopolitani ei 
subsidia tulerint. Nam illos imperatoiis consilia reprobasse vidimus, 
cum eius cognatos Constantinopoli retinerent. Itaque Sicilia^ Sar- 
dinia^ Calabria^ Africa provinciae impensas^ quae bello gerendo 
liebant; praestare et naves militesque exhibere coacti sunt. Quan- 
topere incolae illarum regionum tributis et dilectibus acerbis vexati 
sint; ex querela contemporanei nescio cuius maestissima plane 
elucet. Exhibentur enim haec verba: „(imperator) ^a/^5 afflictiones 
posuit populo seu habitaioribus vel possessoribus provinciarum 
Calabriae, Siciliae, Africae vel Sardiniae per diagrafa seu capita 
atque nauticatione per annos plurimos, quales a seculo numquam 
fuerunt, ut etiam uxores a maritos vel filios a parentes separarent, 
Et alia multa inaudita perpessi sunt, ut alicui spes vitae non 
remaneret, Sed et vasa sacrata vel cimilia sanctarum dei eccle- 
siarum abstoUentes nihil demiserunt*'?^ 

Ex illo tempore^ quo Constantinus in Sicilia versatus esto 
diploma quoddam ad nos venit^ quod ab imperatore compositum 
ad controversiam spectat; quae tunc quidem inter sedes Rbmanam 
et Ravennatem exorta est Maurus enim episcopus Ravennas epis- 
copatum suum a principatu papae Romani absolvere studuit, quem 
sibi praepositum esse negavit. Imperator nimirum; quippe cuius 
interesset potestatem papae Romani minui consiliis episcopi Ra- 
vennatis favens pro Mauro controversiam diremit, cum haec con- 
stitueret: „ . . . Sancimus amplius securam atque liberam ab omni 
superiori episcopali conditione manere et solum orationi vacare 
pro nostro exorando imperio, et non subiacere pro quolibet modo 
patriarchae antiquae urbis Bomae, sed manere eam avroxdfpaXov 
et sanctam eius post eam ecclesiam, cum omnibus sibi pertinentibus 
per dioecesim et parochiis ordinatoribus, sicut reliqui metropolitae 
pro diversis rei publicae manentes provinciis, qui et a propriis 
consecratus episcopis, vestris videlicet, et decore Palei, sicut nostrae 
divinitatis sanctione superna inspiratione perlargitum esU Oportet 
namque nos eximia devotione honorare eos, qui se nostro servitio 
toto mentis intuitu instanter devoverunt. Quid vero amplius est 
honorabile, quam ea, quae ita a nobis pie tractata sunt, perti- 
nentia ad honorem sacerdotis devoti, atque sinceri nobis nimium 



1) Weil 1. c. I p. 163 adn. 3. 

2) Vita Vitaliani, Lib. pontif. I p. 188, 2 sqq. 



— * 87 — 

parentis. Provide hortamur paternam Beatudinem vestram omni- 
potentem Dominum incessanter orare pro dilatanda credita nohis 
ab eius maiestate Romana repuhlica. Fiat.^^^) Hae litterae Martio 
mense anni 666 datae esse videntur.^) 

Sed accedamus nunc ad exitum Constantini tractandum. Im- 
perator Syracusis occisus est coniuratione facta, quam nobiles 
quidam, qui inter eius comites erant, conflavisse videntur. Scrip- 
tores Andream, filium Troili, et lustinianum; patrem Germani pa- 
triarchae Constantinopolitani, commemorant.^) Deinde etiam clericos 
Siculos coniurationis participes fuisse suspicio non deest, ut ex 
fragmento epistulae, quam Gregorius II papa ad Leonem Isaurum 
imperatorem dedit, colligi potest.*) Imprimis autem praefecti mi- 
litum efifecisse videntur, ut imperator e medio toUeretur; cum statim 
Constantino interfecto exercitum Anatolicum novum imperatorem, 
Mizizium nomine, qui Armenius natione pulchritudine floreret, crea- 
visse prodatur.^) Auctores Constantinum tali modo miserabili inter- 
fectum esse narrant: cum imperator in balneo, quod Daphne dice- 
batur, sapone gallico corpus suum iliinere coepisset, Andreas filius 
Troiii; qui ei ministerium fecit, sitello, quo sapo conservabatur; caput 
inopinantis cecidit, ut statim animam efflaret.®) 

Auctor vitae Vitaliani papae diem caedis 15 lulii mensis in- 
dictionis 12 dicit^) Sed hanc descriptionem temporis esse falsam 
et Constantinum spatio, quod inter 16 diem Septembris et 7 diem 
Novembris anni 668 occisum esse, Pagi quidem nixus nonnullis 
locis actonim sextae synodi Constantinopolitanae recte ostendisse 
putandus est^) 

Corpus Constantini III a filio ConstantinO; qui ut patrem 
ulcisceretur et Mizizii rebellionem exstingueret; in Siciliam venit, 
Constantinopolim reportatum et in fano apostolorum sanctorum iuxta 
Constantinum II patrem conditum est.^) 

1) Agnellus, Vita Mauri, M. G. H. Scriptores rerum Langobardi- 
carum ed. Waitz p. 350, 49 8q., 351, 18sqq. 

2) Muratori. Rer. ital. script. H 1 p. 146 adn. V. VL VH. 

3) Theoph. p. 351, 29. 352 not 9; Cedr. p. 763, 14; Zonaras ed. Din- 
dorf m p. 316,25. 

4) Codex diplomaticus Siciliae: ^^Nezenxius enim, qui tam comes 
ohsequii eius erat, ab episcopis SicHiae certior factits haereticum eum esse 
ipsum . . . trucidavit." 5) Theoph. 352, 3 ; Zonar. 1. c. p. 816, 16. 

6) Theoph. p. 351, 28Bqq.; Gedren. p. 763, 12 8qq. 

7) Lih. pontif. I p. 188, 8. 

8) Pagi ad ann. 668, in Qf. Ranke, Weltgesch. 1884 V 1 p. 168 
adn. 2. 9) Cedren. p. 763, 23 sqq. 



Vita. 



Natus sum loannes Kaesiner lenae die 29 mensis lanuarii 
anni 1882 patre Gotthilf^ matre Alma e gente Sontag, quos ambos 
veneror superstites. Fidei addictus sum evangelicae. Priinis ele- 
mentis imbutus gymnasium Carolo-Alexandrinum patriae urbis novem 
per annos frequentavi. Maturitatis testimonium vere anni 1901 
adeptus unum annum militavi^ post quem universitatem adii lenensem, 
ut studiis historicis et philologicis operam tiavarem. Docuerunt 
me viri docti hi: Cartellieri, Delbrueck; Eucken^ Gelzer, 
GoetZ; Sirzel; Keutgen^ Leitzmann^ Liebenam, Lieb- 
mann^ Lorenz^ Michels^ Noack. Scholis seminarii philologici 
moderantibus Gelzer, Goetz, Hirzel per tria semestria interfui 
sodalis ordinarius^ per unum subsenior. Ad exercitationes semi- 
narii historici benigne me admisit Cartellieri per tria semestria; 
seminarii historici a Gelzero recti per quattuor semestria sodalis 
fui. Quibus viris humanissimis omnibus gratias ago quam maxi- 
mas. Eum autem virum doleo acerbissimo fato nobis iam ereptum^ 
cui omnium plurimum debeo: Henrici Gelzer memoriam gratis- 
simo animo atque maxima cum pietate colere nunquam desinam. 



i 






^j \ 



'V^ 



r-T 



ranaarij 

amk 

lis ele- 

noveiD 

im 

enseiK 

uemi 

slzeT, ► 

Lieh- 

jJogid 

iterftii 

semi- 

stria; ■ 

)dalis 

aaxi- 

tuxn, 

atis- 

lam. 



I 



,. i i 








/ 



• / ( 



■0Cr23 62H